Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Dixi supra, discrimen esse inter verbum Dicere et Loqui, quod hoc generalius quiddam ac incertius notet: illud vero de certo, ac plerunque indicativo sermone dicatur, cum videlicet aliquid clare aut negatur, aut affirmatur. Verum hoc discrimen nonnun quam confunditur, sicut modo, et prius in verbo Dico ostendi, quod verbum λέγειν aliquando ponatur pro λαλεῖν et recte vertatur per loquor: sic et contra verbum Loquor λαλέω , aliquando significat idem quod dico. λέγω . In hoc genere illud videtur in primis notabile, quod nomen דבר Dabar, quod a verbo Dibber loqui venit, quiddam certius ac solidius sonet, quam nomen אמרה imara oratio, quod ab אמר verbo Dico. Huc accedit, quod Psal. 33 in re longe maxima nobis horum duorum verborum significationem confundit. Nam de creatione loquens dicit: Verbo Domini caeli firmati sunt vel potius loquela: utens nomine דבר , sumpto a verbo דבר , quod loqui significat: cum in 1 cap. Gen. sit non דבר Diber loqui, sed אמר dicere. ut hoc verbum posterius Amar, nomine Dabar exprimere voluerit. Et iterum mox pro Dabar in eodem sensu sumit Amar, in quiens: Ipse Amar dixit et facta sunt: Ipse praecepit, et constiterunt. Quare sicut

-- 306 --

587/588 omnino Amar Dico, quiddam certius quam דבר Loqui sonat: ita vicissim דבר dabar nomen, aliquid firmius quam אמרה : ut illa duo verba quasi commutasse inter se sua nomina aut derivata ceu liberos videantur, si quidem significationem contempleris. Sed de nomine Verbum, vide suo loco.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.