Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LUNA, ob sui mutabilitatem imago est stulticiae, quia mens insipientis temere huc atque illuc fluctuat, et varias species ut Luna assumit, quia nullam habet certitudinem sententiae, nec firmitatem propositi: ideo dicit Eccles. cap 27. Stultus ut luna mutatur. Per Lunam [?: -liqui ] volunt Apocal. 6 Ecclesiam notari, quia illa modo splendidior apparet et crescit, modo minuitur ac obscuratur, et tantum non aboletur, donec gloriosior denuo resurgat: et quia perinde a suo sponso illuminatur, sicut luna a sui solis aspectu, quo post tergum eius abeunte tota quasi evanescit. Luna etiam mensem aliquando significat: quod Hebraei Lunares menses habebant, incipientes ab uno novilunio ad aliud: unde etiam a novitate eius, mensis Chodes dicitur, quasi dicas nova luna. Exod. 2, Mater abscondidit Moysen puerum tres Lunas, id est menses. Sic Iob cap. 3, maledicit diei nativitatis suae dicens, In numerum lunarum non veniat dies illa: pro non computetur in mensem. Hic etiam iudicari potest, miraculosam fuisse eclipsin tempore passionis Christi factam, ut quae circa medium mensis aut lunae acciderit, nempe circa plenilunium, cum tantum in novilunio accidat, latitante post lunam sole, [?: -e ] nos aspicere possit. Quare naturales eclipses solis necessario apud Iudaeos acciderunt in fine mensis. Luna erubescet. Isaiae 24, Itaque Luna erubescet, et pudefiet Sol: id est homines prae magnitudine afflictionum pu [?: ] bunt etiam ipsam Lunam et Solem eis non recte lucere: tametsi etiam revera in magnis calamitatibus, aut [?: -stantib ] . magnis praeliis, solent ista luminaria aliquando mutare colorem, sicut Virgilius in Georgicis scribit solem instante caede Iulii, inquiens:
Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt secula noctem. Donec non sit Luna: id est, diutius quam Luna. Psal. 72. Horebit in diebus eius iustus, et pax, donec non sit Luna: id est, pax spiritualis in regno Christi diutius durabit, quam ipsa Luna. Coram Luna: id est. donec Luna mundum respicit Psal. 72, Timebunt cum sole, et coram Luna in generatione et generationem. Luna percuti. Psal. 121. Per diem non percutiet te Sol, nec Luna per noctem: id est, nulla adversa te laedent, protegente te Domino. Sicut Luna, stabilietur in seculum thronus eius, et testis in caelo fidelis: pro, quae est in caelo testis fidelis, quasi dicat: Quandiu sol et luna in caelo fulgebunt, erunt testes huius meae promissionis, de duratione perpetua regni Davidis, et filii eius Meschiae. Posses forte per testem intelligere Iridem, quemadmodum et Luth. intelligit esse simplicem similitudinem, non citari haec in testes: quasi diceret, Sicut illa sunt firma in caelo, ita et hoc regnum erit firmum semper: cui sensui magis verba congruere videntur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.