Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LUTUM, res nota est. Crebra est phrasis in Scriptura. Conculcari aliquem ut lutum platearum: 2. Sam. 22, et Psal. 18. Sicut lutum platearum attenuavi et dissipavi eos. Omnes enim pro libitu conculcant lutum platearum, et in calceis asportantes dissipant. Isa. 10, Ponet populum in conculcationem quasi lutum platearum. id est, miserrime et foedissime eos opprimet et perdet. Lutum aliquando res adversas, difficultates ac pericula indicat: ut Psal. 40, Eduxit me e luto coeni. Sic Psa. 69. Eripe me e luto, ne infigar: i. ne ibi immergar, et peream. Sicut de Ieremia legitur, quod demissus sit in turrim, ubi non erat aqua: eoque in lutum immersus sit. Vicinum huic est, quod Abacuc dicit, eos qui aliena rapiunt, onerare semet luto denso et gravi: id est, nihil aliud facere, quam ut semet onerent re inutili, vel potius noxia. Habac. 2, Vae illi qui multiplicat non sua, et aggravat contra se lutum densum. Lutum platearum, Zach. 9, copiam maximam significat. Inquit. n. propheta, Aedificavit Tyrus munitionem sibi, et coacervavit pecunias sicut pulverem,

-- 308 --

591/592 et aurum sicut lutum platearum. Saepe Deus comparatur figulo, nos vero eius creaturae luto. ut Isaiae 29, 45, 64, Ierem. 18, Rom. 9, et saepe alias: quam similitudinem et Lutherus piae memoriae, ad declarationem conversionis et regenerationis non falso accommodavit. Verum hodie non tantum Lutherus, sed et Deus ipse cum hac sua similitudine a Synergistis et Philosophotheologis ac Sophistis et Papistis ridetur. Dan. cap. 2 narrat, se vidisse visionem, qua sub specie statuae quatuor Monarchiae depingebantur. Eius pedes ait fuisse partim ferreos, partim luteos, aut (ut alii vertunt) testaceos: id est, fragiles. Nemo enim dubitat, quin per lutum vilitas et fragilitas sit notata. Id autem plerique ita exponunt, quod postremae Monarchiae alii Imperatores erunt potentes, alii admodum imbecilli: quod eventus ac res ipsa nunc comprobat. Peccator post poenitentiam reversus ad peccandum voluntarie, seu contra conscientiam, aut data opera, comparatur sui, post lotionem reversae ad volutabrum coeni. Quae similitudo apta et perspicua est. Qui habitant domos luteas, Iob 4. Rectius forte exponetur de ipso hominis corpore, in quo habitat anima, quam de externo domicilio. Solent enim in multis locis non ex lapide, sed ex lignis et luto domus extrui. Ibidem cap. 13. Corporibus luteis corpora vestra sunt similia. Sic et Paulus 2. Cor. 5, corpora nostra vocat domos terrenas: alibi autem tabernacula. De terra enim, teste Scriptura, sumus, et in terram resolvemur: sicut et poeta dicit, Nos fore undamque terramque.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.