Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LUX, triplicem habet metaphoram, aut etiam quadruplicem. Alias enim significat noticiam ac doctrinam, praesertim rerum divinarum: alias quamvis rem valde utilem, ac salutarem: alias rem valde laetam ac iucundam: alias denique, rem iustam ac sanctam. Omnes enim istas proprietates habet Lux, ut et rerum discrimina noticiamque oculis exhibeat, et sit res valde utilis, suavis, ac denique pura aut munda: unde tanquam ex suis fontibus praedictae metaphorae oriuntur. Contraria prorsus est vis ac significatio vocis Tenebrarum, ut suo loco dicetur. Nec ignota aut prorsus inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra mortis, viderit lucem magnam, et ingens lux sit orta illis. Potest nihilominus et in hoc testimonio vox ista latius accipi, pro ingenti felicitate. In hoc sensu videtur poni Isaiae 5, Vae iis qui ponunt lucem in tenebras, et tenebras in lucem: id est, veram doctrinam damnant, et falsam praedicant ut veram. Lux et Veritas interdum coniunguntur in hac ipsa significatione. Psal. 43. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, et ipsa me deducent in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum: id est, tuum verbum et spiritus intus docens, me ad tuam religionem, ad tuum favorem, et ad teipsum perducent. Pro re valde bona ac salutari ponitur, non tantum eum Christus sic vocatur, ut Iohan. 1, qui et sol iustitiae dicitur: sed et alias. Sic Isaiae 59, et Iob 30, Expectavimus lucem, et ecce tenebrae: id est, res secundas ac liberationem Dei speravimus, sed poenae eius crescunt quotidie. Sic et in praecedenti Capite inquit: Si protuleris esurienti animam tuam, et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. Et deducet te Dominus semper, et saturabit animam tuam, etc. Et eris sicut horum irriguus. Ubi simul exponit, se vocare lucem magnam felicitatem, et bona divinitus donata. Sic et prius ibidem dixerat: Tunc erumpet veluti aurora lux tua, et sanitas. Psalm. 27, Dominus lux mea, et salus mea: id est, plena felicitas. Psal. 97, Lux orta est iusto, et laeticia hisce qui recto sunt corde: id est, liberatio divina, unde laetantur. Sic et proverbia Graeca ac Latina, Lux [?: aff- ] , et Lux est bona res, voce hac utuntur. Pro re dulci et suavi cûm in praecedentibus, tum et in aliis exemplis ponitur. Proverb. 13, Lux iustorum laetificat. Et proverbium, Dulce esse intueri lucem: et Poeticum illud, Dulce lumen solis, γλυκὺ φάος . Rem aut hominem iustum, purum ac mundum denotat: ut cum Deus dicitur Lux, 1 Iohan. 1. Deus est lux, et in eo tenebrae non sunt Sic et ibidem pii dicuntur ambulare in luce: id est, innocenter vivere. Eodem modo et Ephes. 5 pii vocatur Lux. ait enim: Eratis olim tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Vicina huic locutio Latinorum est, cum purum aut impurum aliquem, veracem aut honestum, aut contra malum hominem nominant. 2. Corinth. 6. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Quae communio luci cum tenebris? idem utrunque membrum aut colon dicere [?: ] detur. Lux interdum ponitur pro vita, quia viventes luce hac fruuntur. Iob 3. Quare dedit afflicto lucem. Mox semet exponens addit: Et vitam amaris anime. Significat vero non tantum temporalem hanc vitam, sed et spiritualem. ut Act 26. Primus ex resurrectione mortuorum erat, annunciaturus lucem populo et gentibus: id est, vitam aeternam. Sic et Latini lucem pro ita ponunt. Catullus:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda. Et Virgil.
Invisam abrumpere lucem. id est, vitam hanc In luce ambulare, est, in vera Dei cognitione et religione pie vivere, Ephes. 5, Iohan. 12, et 1. Iohan. 1. Filii lucis, id est, qui veram religionem et vitam aut felicitatem [?: ] bent. Ephes. 5. Sic et Christus accipit Lucae 16, cum dicit: Filios seculi esse prudentiores filiis lucis. Christus dicitur Lux gentium, et Soliustitiae: tum quia doctrina illuminat omnes gentes: tum etiam, quia affert eis iustitiam ac vitam aeternam. Isa. 42 et 49: sicut supra ostendi, lucem notare tum noticiam, tum et aliquod ingens bonum, atque adeo felicitatem ipsam. Talis Christi [?: ] prolixe promittitur Ecclesiae, cap. 60 Isaiae: ubi etiam dicitur, quod non lucebit amplius piis sol ac luna, sed tantum Meschias erit ipsorum Lux, scilicet in hac [?: ] , quo ad spirituale regnum: et in altera, omnia sua bona ex solo Christo habebunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.