Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MULTITUDO Latinis plerunque magnam hominum frequentiam, sive in civitate, sive in exercitu aut alia turba notat: eodem ferme modo et apud Hebraeos. Isaiae sexagesimo, Obstupescet et dilatabit se cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, et robur aut opes gentium venerint ad te: tametsi ibi proprie sit המון Hamon turba aut copia, unde est mammon. Multus nonnunquam idem valet quod magnus Psal. 39, Annunciavi iustitiam tuam in Ecclesia magna nam רב rab, Hebraeis utrunque denotat. Multum [?: ] , pro satis esse, aut sufficere, vel etiam nimium esse. Exod. 9, Orate Deum, et multum abesse tonitrua Dei et grandinem: id est, sit hoc multum, sufficiat quod hactenus factum est, ne quaeso addat amplius. Sic prorsus Ezek. 25, Multum vobis principes Israel, auferte rapinam et oppressionem, et facite iudicium et iustitiam. id est, hoc tempore satis, et plus satis peccastis, et desinite tandem aliquando. Multi, πολλοι Graeca consuetudine in novo Testemento significant totam multitudinem: omnes. Rom. 5. Unius delicto multi mortui sunt: id est, omnes. Et [?: ] Gratia Christi in multos redundavit: id est, omnes [?: ] mortui per Adamum, et omnibus est parta salus per Christum: sicut ipsemet Apostolus ibi mox sese exponit, [?: nempe ] igitur sicut per unam offensam in omnes homines in condemnationem, ita per unam iustificationem in omnes homines in iustificationem vitae. Sic mox ibidem: Sicut igitur per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius iusti constituentur multi. Quae loca Origenes per Omnes exponit. Sic quoque 1. Cor. 10, Unus panis multi sumus: id est, nos Christiani omnes. Et Rom. 12, Nos multi unum corpus sumus: id est, omnes Christiani Sicut 1. Cor. 12, eandem similitudinem corporis et membrorum tractans dicit, Nos omnes in unum corpus baptizati sumus. Matt. 20, Ut daret animam suam redemptionem pro multis: id est, pro tota hominum multitudine. οἱ πολλοὶ enim, totum vulgus [?: ] multitudinem Graecis sonat, ut hoc ipso loco monet Erasmus. Hieronymus accipit hanc voculam praesertim loco Matth. simpliciter, sic textum exponens: Non [?: ] pro omnibus, sed pro multis. id est, pro iis qui credere voluerint. Verum prior expositio melior est, quia Christus passus est pro toto mundo, etiam si non omnes [?: ] recipiant. Eodem modo accipiendum est et Matth. 26 et Marc. 14, Sanguis Christi effunditur pro multis. Omnino enim certum et utraque manu retinendum est promissiones de Christo esse universales, alioqui [?: o-des ] et consolatio evertitur. Sic et in veteri Testmento aliquando multi accipitur: ut Dan. 12, Multi ex iis qui in pulvere dormiunt, evigilabunt, alii ad vitam, alii ad opprobrium: id est, omnes. Multae contritionis vir et mulier. Ezek. 2, Quae procul sunt a te, ridebunt te ut [?: -didam ] , nomine multae contritionis. id est, valde contritam, multaque mala perpessam. Multus fortitudine Deus, Psal. 147. Multus misericordia et veritate Psal. 34. pro, valde fortis, misericors et verax. Multa est apud Deum redemptio, Psal. 130. pro, Dominus multa frequenter et large liberare solet, praesertim a peccatis. Multa fecisti Domine Deus meus mirabilis in

-- 357 --

689/690 Psal. quadragesimo . pro, multa sunt mirabilia tua quae fecisti, vel multa ac miranda opera patrasti. Multi in annis, Levit. 25. Si adhuc multi in annis: pro, Si multi adhuc anni supersint. In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo consolationes tuae oblectarunt animam meam. Psalm. 94. pro, dum multa tacitus mecum revolvo ac cogito. In multitudine dierum: Ecclesiast 11. Mitte panem tuum super facies aquarum, quia in multitudine dierum reperies eum. pro, post multum tempus percipies inde fructus. Credo de marina negotiatione dici: alii de semente in locis irriguis exponunt. Tecum habes in multitudine facientes opus: id est, quamplurimos. 1. Paralip. 22. In multitudine idolorum suorum. Ezek. 14. Ego Dominus respondebo ei, in multitudine idolorum suorum. id est, eo quod fuit maximus idololatra, respondebo tali consulenti, redarguendo et puniendo eum. Alii legunt interrogative, Sum respondebo tali idololatrae? In multitudine magnificentiae: id est, multa magnificentia, vel excellenti fortitudine. Exod. 15, In multitudine magnificentiae tuae destruxisti inimicos. Sic Psalmo quinto, In multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam: id est fretus tua amplissima misericordia, accedam ad thronum gratiae, et ibi remissionem peccatorum, aliaque beneficia supplex orabo ac mendicabo. Pacis multitudo, pro multa pax: Hieremiae 33, Revelabo eis multitudinem pacis et veritatis: id est, impartiar eis multam et constantem pacem, quam mundus dare non potest. Multitudo populi cecidit, 2. Sam. 1. pro, maxima pars exercitus deleta est. Multitudo exercitus caelestis Lucae secundo. pro, maximus exercitus caelestis. Multitudo pro plebe ponitur, ut et antea monui de Graeco οἱ πολλοὶ Is. [?: ] Viri gloriae eius, viri famis, et multitudo eius aruit [?: ] : pro. plebeii eius deficiunt, moriuntur siti, magnates sunt fame. Multitudo vestra prae gentib. quae in circuitione vestro sunt, Ezek 5. id est, Populosiores estis circuitionis gentibus. Alii, Plurib. beneficiis estis affecti. Exercitus in multitudine: id est, longe maximus. secundo Paralip. 24, Tradidit in manus eorum exercitum in multitudine valde. pro, exercitum numerosissimum stravit per eos, vel largitus est illis victoriam de eo. Sic holocaustum in multitudine, secundo Paralip. vigesimonono. pro, plurima holocausta. Oves in multitudine secundo Paralip. decimoquarto : Abegerunt oves in multitudine. id est plurimas. Ibidem, Congregaverunt argentum in multitudine. Fecit gladios in multitudine: secundo Paralip. trigesimo secundo. id est valde multos. Invenerunt in eis in multitudine divitias: secundo Paralip. vigesimo . id est, multas. Nati sunt in multitudine, Exod 1. Neque novit in multitudine valde Iob 35. id est, multum admodum. Item, Ponere in multitudine: pro multiplicare. Deuteronomii 10, Posuit te in multitudine sicut stellas caeli: pro, vehementer te multiplicavit. Sanctificaverunt se sacerdotes in multitudine: 2. Paral. trigesimo. id est, quam plurimum. MULTIPLICO verbum varie construitur et varias significationes nanciscitur, quarum aliquot exempla propositum. Multiplicare abominationes, Ezek. 16. Multiplicare [?: ] . 2. Paral 33. Multiplicasti fornicationes tuas, Ezek. 16 Multiplicare ut aliquid fiat: id est, aliquid [?: multa ] facere Iud. 20 , Tempus constitutum erat multiplicare, [?: ] ascendere facerent combustionem fumi. id est, ut plurimum fumum efficerent dandi signi gratia. Multiplicavit ad faciendum, aut facere. id est, multum facere. 2 Reg. 21. Multiplicavit ad faciendum malum coram Domino. Multiplica lavare me, Psalmo 51. id est, plurimum [?: ] me. Non multiplicabitis loqui sublime: primo Samuelis secundo. Multiplicavit ad avertendum [?: ] [?: ] , Psalmo 78. id est, crebro retraxit iram suam [?: ] multum detraxit de ira sua, ne excitaret totum furorem suum. Multiplicaverunt praevaricari praevaricationem: id est Crebro multumque sunt praevaricati: 2. Paralip. 36. Multiplicabit ad remitten dum, Isaiae 55. id est, multum remittet vel abundabit ad remitten dum. id est, libentissime remittet: sicut praecesserat, Miserabitur ipsius. Multus benedictionum, Proverb. 28, Vir fidelitatum multus benedictionum. at qui festinat ad ditescendum, non erit innocens. id est, qui fideliter agit, multas sibi benedictiones apud Deum cumulat. Multiplicare borith, Ieremiae secundo, Si lavaris te intro, et multiplicaveris tibi borith. id est, frequenter in mundando te uteris herba borith, qua in lavando uti solent. Multiplicavit corruentem, Ieremiae 46. id est, multi ceciderunt. Et multiplicati sunt dies, et mortua est Gen. 38. id est. elapsis multis diebus mortua est. A die qua remansit arca in Kiriatiarim multiplicati sunt dies, et fuerunt 20. id est, elapsi sunt dies 20. Multiplicare emptionem. id est, augere precium. Levit. 24, Secundum multitudinem annorum, multiplicabis emptionem eius. id est, prout multi anni aut pauci usque ad Iubilaeum supererunt, ita sit precium parvum aut magnum. Multiplicare equos, aut equitatum. Deuteronom. 17. Multiplicare verba, Eccles. 10. Multiplicare filios, primo Samuelis secundo 1 Para. 23. Multiplicare haereditatem. Num. 26. Multiplicabuntur interfecti Domini, Is. 66. id est, multi interficientur a Iehova. Multiplicabis medicamina, sanitas non erit tibi: id est, frustra uteris multis medicationibus Ieremiae 46. Multiplicare in multitudine: id est, multum augeri: 1. Paral. 4. Multiplicare a narratione, vel ultra narrationem: Psal. 40, id est, plura sunt quam ut recenseri queant, sunt innumera. Multiplicari interfectos. Ezech. undecimo , Multiplicastis interfectos vestros in civitate hac, et replevistis caesis plateas eius. Samson multiplicavit occisos nostros, Iudic. decimosexto . pro, qui plurimos ex nostris occidit. Ubi observa, quod interfecti alicuius alias active, alias passive accipiatur, sicut et aliae similes locutiones. Multiplicare orationem, Isaiae primo, Etiam cum multiplicabis orationem, non audiam id est, cum multum oraveris. sic multiplicare orare coram Domino. 1. Sam. 1. Item Multiplicare preces ad aliquem, Iob 40. Multiplicare pedes. Levitic. undecimo , Et quid quid incedit super quatuor, usque ad omnem multiplicantem pedes suos. id est, plures pedes habentem. Multiplicare portenta, Exod. 7 et 11. Non audiet ut multiplicem portenta mea. id est, eo renuente obedire mihi, cogar eum plurib. portentis terrere, et affligere. Alii (sed non recte) exponunt per, quamvis multa prodigia edam. Multiplicare primitias: pro, in magna copia offerre. 2. Paral. 31, Multiplicationi imperii et paci non est finis super solium David et regnum eius. id est, Meschias erit verus semper Augustus imperii Davidis patris sui. Multiplicari verbum, aut rem. id est, divulgari: secundo Paral. 31. Cum hoc regis, verbum esset divulgatum. Alias multiplicare verba est, multum loqui, ut paulo ante dixi. Eccles. decimo : Stultus multiplicat verba. Multiplicata est sapientia Salominis, pro sapientia omnium filiorum Orientis. 1. Reg. quarto. id est, fuit sapientior cunctis Orientalibus et Aegyptiis. Multiplicati sunt servi, qui se separant a facie dominorum suorum. 1. Samuelis vigesimoquinto . id est, servi fugitivi plurimi sunt. Multiplicavimus transgredi in hac re. id est, multum in hac re transgressi sumus, Esdrae decimo . Multiplicari viam Deuter. decimo quarto : Si fuerit multiplicata via prae te. id est, supra tuas vires: ut mox se textus declarat. Accipitur ergo verbum Multiplico, de quantitate continua et discreta. Multiplicare urbes, id est, multas accipere. Num. 34. A multo multiplicabis urbes: pro, ab eo qui plures habuerit urbes, plures accipietis. Non, multiplicabit sibi uxores: id est, non multas ducet. Deuteronomii primo. Multiplicati estis sicut vitula, quae pascit germina,

-- 358 --

691/692 Ieremiae 50. id est, crevistis et saginati estis. Sic Psal. 92, Sicut cedrus in Libano multiplicabitur iustus. id est, augebitur, crescet. virebit et florebit. Multiplicari, ut dixi, utroque modo accipitur, de auctione numeri, et etiam quantitatis continuae. Roborantur et multiplicantur qui odio habent me: id est, augentur numero et potentia. Mansuetudo tua multiplicavit me, Psalm. 18 id est. auxit et provexit me. Ad multiplicandum intra decem dies in omni vino ad multiplicandum, Nehemiae quinto. id est, plurimum collegerunt. Sic secundo Paralip. decimosexto , cum curribus et equitibus ad multiplicandum valde: id est, admodum multis. Multiplicans et minvens Exodi 16, Collegerunt multiplicans et minvens. id est, alius plus, alius minus. Multiplicantes ad offerendum. Exodi trigesimosexto: Multiplicantes sunt populus ad offerendum ultra opus: pro, multo plura affert et offert populus, quam ad institutum opus sit necesse. Multiplicasti gentem, sed non auxisti laeticiam, Isaiae nono . id est, parum gavisi sunt Iudaei de incremento populi Dei per conversionem gentium, quin potius exacerbati et irritati fuerunt: sicut cum Paulus dicit Actorum vigesimosecundo , Mittam te ad gentes procul. Crescite et multiplicamini, Genesis primo et nono . id est, augeamini numero. Multiplicatae sunt aquae, Genesis octavo. id est, creverunt tempore diluvii. Ex quo fructu frumenti et musti eorum multiplicati sunt Psalmo quarto. id est, divites et potentes facti sunt. Multiplicata est in eis plaga, Psalmo centesimosexto. id est, multi sunt divinitus interfecti. Gratia vobis et pax multiplicetur, primae Pet. primo, et in Daniele: id est crescat, augeatur. Charitas operit multitudinem peccatorum, primae Pet. quarto: scilicet alienorum. Sic in fine Iacobi: Qui converterit peccatorem ab errore viae suae, servabit animam a morte et operiet multitudinem peccatorum. id est. alienae salutis aliquo modo causa erit, et eius peccata conteget tum tolerando eum, tum ad remissionem peccatorum eum perducendo. Multi sunt filii desertae, quam maritatae: Isaiae quinquagesimoquarto. id est, plures. utuntur Hebraei positivo pro comparativo et superlativo. Vocem Multi in positivo gradu retinuerunt etiam Septuaginta, sed addiderunt adverbium μᾶλλον magis. Eos vero secutus est in citando hoc textu Paulus Galat. quarto . In multiloquio non deerit mendacium aut praevaricatio, ut est in Hebraeo. id est, multa loquendo fac le impingimus. An multiloquium carebit responsione? Iob undecimo . id est, tam prolixae verbositati respondendum non est? Putant Ethnici, quod in multiloquio suo exaudiantur, Matth. sexto . id est, Ethnici, Iudaei, et omnes ignorantes verum ac spiritualem cultum, eoque ad opus operatum delapsi sunt, cum ubique alibi suos cultus in immensum cumulant, tum et precationem multa loquacitate producunt, putantes Deum aestimare bonitatem precationis ex nimia prolixitate, non ex fidei vigore ac magnitudine, quam illi in precibus et tota pietate prorsus ignorant. Huius rei vivam et crassam praxin ac exemplar in adversariis nostris Papistis videmus: quod tum innumerae myriades Missarum, tum etiam eorum globuli aut ova serpentum, quib. precularum suarum numerositatem supputant, liquido testantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.