Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MUNDUS adiectivum, sicut et Immundus, valde varie accipitur. Quasdam praecipuas eius significationes recensebo, unde et contraria vox intelligetur. Mundum cor dicitur duplici ratione. nempe primum imputative, mundatum: ut non habeat conscientiam accusantem. sicut David petens se lavari a Domino, inquit: Super nivem dealbabor. Item 1. Ioan. primo: Sanguis Christi nos mundat ab omnibus peccatis. Secundo, mundum cor est, in quo radix illa malitiae nonnihil mortificata ac debilitata est, ut non possit amplius regnare in hoc mortali corpore Id vero fit, cum per Spiritum sanctum renovamur. Denique et tertiam significationem habet, ad novam obedientiam pertinentem, ei pii omni studio removent de suo corde omnia mala, [?: ] iusta et sanguinaria consilia. Hinc est dictum Christi Matthaei quinto : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Psalmo vigesimo quarto : Innocens manibus et mundus corde, qui non in vanum aut vanitatem levavit animam suam: id est, non concupivit idololatriam, aut alias iniustas actiones. Videtur omnino per haec sequentia exponere mundiciem cordis, quae in eo differre videtur a puritate manuum, quod haec est magis externarum actionum, illa internarum cogitationum ac votorum. Sic 1. Corinthiorum septimo : Mundemus nos ab omnibus inquinamentis. De priori utraque mundicie imputationis et renovationis loquitur Dauid Psalmo quinquagesimo primo: Cor mundum crea in me Deus. Item, Ab occultis meis munda me. Isaiae quinquagesimosecundo : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Aliquid de hac re et locutione in voce [?: ] , et Cor rectum, simplex ac syncerum: et supra etiam in [?: voce ] Integer aliquid dictum est. Proverbiorum vigesimo dicitur: Quis potest dicere, Mundavi cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, omnibus [?: inhae--- ] reliquiae veteris Adami, cum suis pravis aestibus, cogitationibus et cupiditatibus, quantumvis eis [?: resist-- ] . Hiob cap. 14, describens miseriam hominis, hanc quoque inter alias recenset, quod nascatur immundus, inquiens: Quis potest facere mundum de immundo semine? Munda dicebantur quaedam animalia, quae licebat comedere. Contra, alia erant immunda, quae non licebat: de quibus praecipitur Levit. 11, et Deuteron. decimoquarto: fuit nihilominus hoc mundorum et immundorum animalium discrimen etiam ante diluvium, ut apparet Gen. 7. Mundus etiam, aut Immundus, dicitur in lege Mosaica, qui aliqua externa re immunda, ut eo tactu morticinii aut simili erat contaminatus, aut [?: ] contaminatus: ubi etiam variae occasiones talis immundationis aut contaminationis, et contra etiam rationes mundandi immundos per quaedam sacra ac ritus, saepius prolixeque exponuntur. Fuit nihilominus etiam [?: ] Moysen aliqua ratio mundandi et purificandi immundos: sicut Iacob inquit ad suam familiam Genesis trigesimo quinto: Tollite de medio vestri omnes deos alienos, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. [?: ] igitur externa, quae dicebantur immunda, putabantur etiam ipsos homines suo contactu immundos, et [?: ] coram Deo impuros, et aliqua ex parte iniustos [?: -re ] aut contaminare. ac minatur De us graviter [?: ] mundiciei multiplicationem negligentibus. Sed Christus tollit illam caeremoniariam legem, negans [?: ] quam quod extra hominem est, et vel in os eius [?: ] vel alioqui eum contingit, contaminare, aut immundum reddere: sed ea quae ex corde exeant, ut sunt omnia peccata in Decalogo prohibita. Sic et Paulus Romanorum decimo constanter affirmat, nihil esse immundum, nisi ei qui id immundum esse existimat. [?: Auxerantur ] [?: ] immensum Pharisaei istas mundationum, sanctificationum et purificationum observationes, ita ut multa plura statuerent esse immunda, et (ut ita dicam) immundantia, aut contaminantia hominem, quam quae Deus praescripserat: plures etiam et superstitiosas traditunculas de ratione mundandi, tum aliis, tum [?: ] suo ordini, veluti Monastica quadam regula praescripserant, ut habetur Matthaei vigesimotertio , et Mar. [?: ]

-- 361 --

697/698 qua superstitione eo usque creverat opinio hominum de immundis, ut omnia communia, aut in comuni usu existentia haberentur pro immundis, nisi ab illis sacrificis suo quodam modo rursus sanctificarentur et consecrarentur, ferme ut in Papatu. Hinc est, quod vox [?: Cō- ] , et Graeca κοινὸς , pro prophano in Sacris, et praesertim in novo Testamento, usurpetur: ut supra in ea dictione ostensum est. Habebantur etiam loca quaedam immunda: unde Deus praecipit ea quae ad Sacra pertinent, fieri in loco mundo, si quae in ipso tabernaculo recte fieri non poterant: Levit. 4, 6, et alibi passim. Porro quia aliqui morbi, praesertim lepra putabatur immundum reddere hominem: ideo ponitur nonnunquam mundatio pro sanatione. Sic 2. Reg. 5, mundari dicitur Naeman Syrus, et decem leprosi a Christo sanati: quin et quoties de leprosorum sanatione in Evangelistis agitur, mundatio nominatur. Mundatio igitur non tantum expiationem ab illa externa contaminatione per ritus ac sacra significat, sed et sanationem, atque adeo etiam solam pronunciationem aut iustificationem sacerdotis de alicuius mundicie. Levit. 13: Mundabit eum sacerdos, quia scabies est. Item, quia calvicium est: id est, iubebit eum pro mundo, et non contaminato lepra, haberi. Sicut contra ibidem iubet sacerdotem immundare eum, quem agnovisset esse leprosum: id est, testari esse immundum, et iubere ut pro immundo habeatur. Dicitur aliquando et templum mundari, de quo in vocabulo Sanctificationis agetur. Mundari aliquando post aliquem, est eius posteritatem abolere: quod etiam magis verbum בער bier, quod in talibus locis reperitur, sonat: ut 1 Regum 14: Et mundabo post domum Ieroboam, sicut mundari solet fimus, usque ad absumptionem eius: id est, tollam totam postetitatem eius familiae ex Israel, non aliter ac si quis sordes ex sua domo prorsus et exacte expurgaret. Mundare, sicut et alia verba, alias conatum, alias effectum signant ut Ezech. 24: Mundavi te, et non es mundata ab immundicie tua, nec mundaberis donec posuero furorem meum in te. Tale est et illud Hierem. 51: Curavimus Babylonem, et non est curata prius significat conatum, posterius effectum. Sed de hoc Hebraismo habetur propria Regula in Praeceptionibus universalibus. Mundare quas habeat significationes, cum de spirituali mundatione accipitur, supra dixi: sed illa nimirum prima et praecipua est, cum remissionem peccatorum significat, de qua innumera dicta passim in Scriptura reperiuntur 1. Iohan. 1 bis repetitur, Sanguis Christi mundat nos ab omnibus peccatis. Et mox, Deus mundabit nos ab omni iniustitia. Ezech. 36: Spargam super vos aquas mundas, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab omnibus idolis vestris mundabo vos: quae mundatio, et verba etiam de [?: --qua ] pura, Hebr. 10 reperitur. Significabat vero illa mundatio Levitica, per illos ritus ac sacra facta, hanc unicam et veram veri agni Dei mundificationem, ut epistola ad Hebr. 9 inquit: Si enim sanguis hircorum ac taurorum, et aqua cineris vitulae aspersa, sanctificat ad carnis puritatem: multo magis sanguis Christi purificabit aut mundabit conscientias nostras ab operibus mortuis, etc. Sic et mox eodem, ac initio sequentis capitis, confert mundationem typicam cum mundatione sacrificii Christi. Sic Christus pharisaeis Matthaei 23 et Lucae 11 obiicit, quod sedulo mundent calices, patinas, sellas, ac similia, quasi in eis magna vis religionis consistat: cum potius cor et conscientiam mundare et expiare deberent vero expiatorio sacrificio. [?: ] Ephes. 5 dicitur Christus sibi mundasse Ecclesiam, per lavacrum regenerationis et spiritus. Et Tit. 2, quod mundaverit sibi populum acceptabilem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.