Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Cum Iohan. 13 dicitur, Qui lotus est, non opus habet nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus: et vos mundi estis, sed non omnes: intelligitur de mundatione imputationis et renovationis sicut mox 15. Vos mundi estis per sermonem meum. In hac significatione idem sunt Mundari, purificari, iustificari, remitti peccata alicui, expiari: nonnunquam etiam sanctificari (quod tamen non raro pro renovatione accipitur) tolli alicuius peccata, ablui, aut lavari, vel dealbari a peccatis, imputari alicui iustitiam Christi, tegi et non imputari peccata, deleri alicuius peccata etc. Mundus esse aliquis dicitur ab aliqua re, id est, non reus, non particeps illius sceleris: ut 2. Sam. 3. Mundus ego sum, et regnum meum, a sanguine Abner, a, cum, vel coram Iehova. Item Iehos. 2, Mundi erimus ab hoc iuramento: id est, non erimus periuri, non tenebimur hoc iuramento, erimusque liberi ab eo. Iob dicit, caelos ac stellas ipsas non esse mundos in conspectu aut iudicio Dei, multo minus homines: cap. 15 et 25. Habacuc cap. 1 dicit, oculos Dei mundos esse, et non posse cernere malum aut laborem: id est, iniuriam. pro, Deum non posse ferre iniustos homines, et facta. Sic ferme Latine dicitur, Non possum talia spectare. Oblatio munda offertur ubique Deo, Malach. 1: id est, praedicatio vera passionis Christi, et alii cultus in spiritu et veritate praestiti: sicut et Christus prophetavit Ioan. 4. Ezech. 2, et alias, accusat graviter Deus sacerdotes, quod non distinguant inter sanctum et prophanum, mundum et immundum: id est, commisceant fermentum corruptelarum cum vera doctrina. Omnia sunt munda mundis, sed impuris et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia: Tit. 1. de cuius loci ultimis verbis supra in voce Mentis dixi: nunc de prioribus. Praecipit Paulus, negligendas esse nugas et praeceptiunculas incredulorum Iudaeorum, garrientium de rerum externarum mundicie ac immundicie, et similibus: quia vera mundicies consistit in purificatione cordis et conscientiae, per imputationem et infusionem iustitiae. Talibus omnia externa esse libera et licita, ut qui verbo, fide et precatione omnia sanctificent: imo quibus etiam ipse Diabolus et infernus ac mors in bonum, Deo ita mirabiliter omnia ordinante, cooperetur. Sed impiis et incredulis esse immundum cor ac conscientiam quae sunt primaria, eoque etiam omnia externa eis verti in exitium. Eadem prorsus res ac doctrina tractatur Luc. 11, cum inquit Dominus: Veruntamen date quae intus sunt, eleemosynam, et omnia erunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est, vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis verorum peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quo pharisaei eis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Pharisaei enim putabant, id effici posse accurata lotione poculorum et patinarum. Sed Christus eis aliam multo meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est; quasi diceret Dominus: Vos putatis res externas esse immundas, et illas vos contaminare posse, eoque illas purificaturi tam diligenter lavatis: verum scitote, in pectore latere veram immundiciem, non in istis externis. Intima cordis vestri plena sunt rapina et scelere, seu pessimis affectibus et cupiditatibus contra Deum et proximum. Audite ergo meum consilium. Si mundi et puri esse vultis coram Deo, convertite intima cordis vestri in contrarium, ut sicut antea fuerunt mera rapina et scelus, ita nunc fiant eleemosyna et benignitas: sic vobis omnia ista externa ultro erunt munda, sine istis operosis ritibus lotionum et sanctificationum externarum. Quod autem haec sit vera huius loci sententia, apparet ex praecedentibus ac sequentibus, in quibus utrobique externa sanctitas vituperatur et interna flagitatur. Nam haec in convivio dicta, videntur esse appendix quaedam eorum quae proxime ante invitationem ibidem praecesserant:

-- 362 --

699/700 ubi requisivit Christus, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Correspondent quoque haec de interna eleemosyna aut benignitate, illis proxime praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. vult enim, rapax cor fieri beneficum et benignum piumve cor, ut tollatur id quod reprehenderat, et ponatur eius contrarium, quod praecipue Deus ab homine flagitat. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram interpretationem, dare interna cordis eleemosynam: sicut etiam dura non est, quod eorum cor ait esse plenum rapina. Expendatur quoque, quod Graeca vox Eleemosyna omnino valde crebro ponatur pro Hebraea חסד benignitas, beneficentia: quae non tantum ipsum externum donum aut beneficium, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adeo totam pietatem crebro significat. Sicut et Chasid idem est quod pius et sanctus: ut recte possis vertere, Date interna vestra, seu cor, Benignitatem aut pietatem. Verbum quoque Dare, sicut et eius cognatum Ponere, valde crebro Hebraeis idem quod Facere notat: sicut supra in verbo Dare ostendi, et postea in verbo Ponere ostendam. Quare Dare interna aut Cor eleemosynam seu benignitatem, est prorsus idem quod facere suum cor benignum ac beneficum ex rapaci, avaro et iniusto. Omnino haec praeceptio, Date igitur, respicit ad praecedentem reprehensionem rapacitatis: et Dare benignitatem, alludit ad illud Plenum rapina. Eôdem facit, quod etiam mox in sequentibus, vilipensa eorum externa decimatione mentae, rutae ac olerum, flagitat iudicium et charitatem Dei: id est, veram ac internam puritatem seu pietatem. Et porro, quod eos comparat monumentis dealbatis foris, intus autem plenis sordium. Hunc sensum etiam res ipsa poscit, sicut prius ex Tito dixi: quod mundis sint omnia munda, sanctificata et pura, eoque inde oporteat externarum rerum puritatem aut mundiciem requirere. Nam ut maxime dedissent eleemosynas, ut certe dabant, non tamen propterea vel ipsi erant mundi, vel omnia eis futura erant munda: sed purificato corde et conscientia, seu iustificata persona, etiam ipsa externa mundantur et sanctificantur homini. Praeterea non constant aliae interpretationes, quae sentiunt, dici, id quod est in poculis et patinis, rapinam esse, et de eo dandam esse eleemosynam. non enim vult Deus sacrificium de rapina. Nec est quod quis hunc locum ex Matth. 23 exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa quidem concio fuit ab hac diversissima, et facta est coram multitudine: haec vero in convivio. praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Praeterea negari non potest, τὰ ἐνόντα , quae intus sunt, respicere ad illud praecedens, τὰ δὲ ἐσωθειν ὑμῶν , quod intra vos est, seu pars vestri interna: id est cor ac conscientia. Item quod dixerat, Dominus qui fecit externa, fecit et interna: scilicet hominis. Lavamini et mundamini: id est, vera conversione aut poenitentia quaerite veram mundationem aut iustificationem: quae qualis sit, et quomodo contingat, alibi exponitur plenius. Satan invenit domum, ex qua exierat, scopis mundatam et ornatam, etc. id est, ad se hospitaliter excipiendum exornatam, sibique ad inhabitandum praeparatam. Sic enim solent hospitibus domus praeparari, ut primum quidem purgentur, postea vero insuper ornentur, et necessariis omnibus instruantur. Nihil igitur necesse est in expositione huius loci scrupulosius quaerere, quid significet domum purgari aut ornari.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.