Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MALEDICERE verbum varia significata [?: ] quae aliquo modo possunt colligi ex verbo [?: Beati-- ] de quo supra disserui: contrariorum enim, teste [?: Ar-- ] tele, eadem disciplina est, suo quodam modo. Prius igitur significat vituperare, obloqui, et detrahere [?: ]

-- 315 --

605/606 cui. ut Exod. 20. Qui male dixerit patri aut matri suae; morte moriatur. Secundo, significat male precari: quod cum hominibus tribuitur, proprie hoc ipsum, nempe malam imprecationem notat: sed cum Deo, significat realem laesionem. Dei enim verba res sunt, et eius benedictiones aut maledictiones sunt beneficia aut laesiones. Humanae seu verbalis benedictionis sunt haec exempla: Rom. 12. Insectantibus vos ne maledicatis. Psalm. 109. Maledicent illi, tu autem benedices. Proverb. 26. Sic maledictio gratuita aut iniusta non veniet. In hoc sensu verbum hoc accipitur etiam, cum Philisteus Goliat, aut Semei, dicitur maledixisse David. Est tamen quaedam humana maledictio non ociosa: ut cum parentes liberis, praesertim iustis de causis, maledicunt, sicut Noachus Chamo: et sicut Iacob dicit ad matrem, Ne pro benedictione reportent maledictionem. Sic et Num. 23 Balac affirmat maledictionem Balaami esse efficacem, eumque urat ut Israeli maledicat: ubi hoc verbum, et eius contrarium, aliquoties repetitur. Vicina huic significatio est, cum sacerdos nomine Dei maledicere dicitur: et significat excommunicationem, aut anathematizationem, quae suo quodam modo hominem ligat et sathanae tradit. Nehem. 13. Propterea contendi cum eis, et maledixi eis, proieci eos ex Ecclesia, excommunicavi eos. Non procul quoque ab hac significatione distat, quod sacra illa aqua, qua suspectae de adulterio explorabantur, malediei dicebatur, et Maledicta aqua vocabatur. Numer. 5. Nisi quod illa maledictio non tam in aquam fiebat, aut in ea haerebat, quam in mulierem sontem, quae eam aquam ebibere cogebatur. Pro tali quadam sacra maledictione aut execratione videtur accipi etiam Iudicum 17, cum mater Micha devovet furem. Maledicere alicui, videtur etiam de solo iudicio dici, pro male ei ominari, aut infelicem eum iudicare. ut Iob 5. Vidi virum stultum radicantem, et maledixi habitaculo eius protinus. id est, statim cogitavi poenas Dei ipsi imminere, non diu eum fore felicem. Maledictio porro, aut mala precatio Dei, quam supra dicimus valde realem esse, et continere ipsas laesiones aut poenas Dei, passim in Sacris literis reperitur. Gen. 4, Et nunc maledictus tu es e terra, quae aperuitos suum ad suscipiendum sanguinem fratris tui. Exponit vero mox quid nocet maledictionem e terra, nempe sterilitatem ex exitium, quae duo mala ei, Deo ita ordinante, ex ea terra provenient, unde quasi vitam et victum quaerere ac petere debebat. Malach. 2. Mittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionibus vestris: sicut etiam maledixi, quia non ponitis super cor. Induere maledictionem, Psal. 109. Et in duit maledictionem sicut vestimentum suum et intravit ut aqua interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. id est, penitus ei accidet. Maledictio etiam hic poenas [?: ] itam Dei significat. Dare aliquem in maledictionem, Hierem. 24 Dabo eos in maledictionem in omni loco pro, efficiam ut sint utique infelices et calamitosi. Alii exponunt, Efficiam ut omnes sumant in male precando exenisum infelicitatis a vobis, ac dicant, Fiat tibi sicut illis, etc. Ac putant id exponi Hierem. 29, cum inquit Propheta: [?: ] sumetur ab eis maledictio ab omni migratione [?: Iu- ] , quae est in Babel, dicendo, Ponat te Dominus sicut Ezechiam et Achab, quos ustulavit rex Babel igne. Verum prior illa sententia est simplicior et verior. Caete [?: ] hic nox Maledictio significat formulam maledicto [?: ] , execratoriamve, seu male precandi. In maledictione petere animam alicuius: pro, execrando petere ut male [?: ] , seu diris execrationibus vitam eius impetere. Iob [?: ] videtur fuisse quaedam maledictio aut execratio vicini illi sacrae, qua autores iniuriarum ac facinorum diris [?: ] sunt soliti, sicut supra de Michae matre audiamus. Fuit autem talis execratio etiam Ethnicis usitata, nec inefficax, cum iustas causas habuit: ut cum sacerdotes [?: A-ienses ] devovisse Alcibiadem, et Romani M. Crassum dicuntur. Tale quid credo indicari etiam Proverb. 29, in illo dicto: Qui dividit cum fure, odit animam suam: audit maledictionem, et non indicat: pro, qui vel occultat furta alterius, vel non vult ea patefacere, ut modo sit particeps eorum, accersit sibi iram ac poenas Dei. Audivit enim factam esse solennem execrationem contra furem, et omnes eius conscios, nec tamen patefacit furtum: unde fit, ut illa execratio non minus ipsum involvat, quam verum furem. In hunc quoque abusum inter alios converterunt Papistae excommunicationem. Quo sensu dicatur Deuteronomii 21, omnis suspensus in ligno esse maledictum Dei, dubitari et quaeri solet. Censeo igitur dici maledictum, non quod ipse maledixerit Deo, sed quod Deus ipsi maledixit ob eius peccatum. id est, factus est illi iratus, eumque per iudicem tam tetro supplicio puniri curavit: ac denique perpetuo puniendum curabit, si fide remissionem peccatorum ac liberationem a maledicto non est assecutus. Ea igitur ira ac poena Dei, et reatus illius sontis, ita faciunt execrabile et abominabile etiam illud cadaver, ut et Deus id in clara luce intueri non velit aut possit, et homines id abominentur, et denique ipsa terrae superficies eo pollui videatur. Quare mandavit Deus talia cadavera quamprimum removeri, et veluti sub terram abscondi. Tanto vero magis id de cadavere suspensorum dicitur, quam de aliorum sontium, quod tantum idololatrae et blasphemi suspendebantur in ligno: tametsi et alia cadavera insepulta putabantur polluere terram, idque non tantum apud Iudaeos, sed et apud Ethnicos, ut Sibylla Aeneae canit inquiens:
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,
Heu nescis, totamque incestat funere classem. Lutherus super Deut. quandam paulo magis theologicam huius maledictionis rationem aut explicationem affert, quam ibi vide. Porro Paulus Gal. 3 hinc ratiocinatur, Christum factum esse maledictum legis, quia et ipse fuerit suspensus de ligno, idque pro nobis: quia et maledictionem legis, qua nos ob inobedientiam ab ea onerabamur, in se transtulerit. Videamus ergo, quis sit sensus Moysis, cum Deuteronomii vigesimoseptimo dicit: Maledictus qui non permanserit aut impleverit verba legis huius, ut faciat ea. Moyses ex mandato Dei, Deuteronomii vigesimoseptimo , varia peccata recenset, ob quae homines in maledictionem legis incurrant: et tandem concludit veluti generali clausula, Maledictus qui non permanserit, etc. Maledictum autem ibi pronunciat eum, qui ob sua peccata reus coram Deo, iniustusque habetur, cui Deus est iratus, quemque punit, aut mox puniturus est poenis temporariis et aeternis. Hoc maledicti genere cum totum genus humanum oppressum esset, venit filius Dei, ut peccatores salvos faciat: quare divina imputatione translatum est in eum peccatum aut iniustitia totius mundi, una cum ira ac poenis Dei. Sic ille omnium innocentissimus, factus est peccator et maledictum ( secundae Corinthiorum quinto , et Galat. tertio ) ut nos per eum, eiusve obedientiam ac passionem fieremus iustitia et benedictio apud Deum. Ipse constitit coram patre reus omnium peccatorum totius mundi, perinde ac si ea ipsemet patrasset: ipse patris iram portavit, ipse denique illo reatu ac poenis iudicio Dei ita exinanitus ac humiliatus est, ut a summo caelo ad ima tartara aut inferos deprimeretur: tandem vero suae illius ineffabilis exinanitionis ac humiliationis, seu obedientiae ac passionis magnitudine aut merito, legis iustitiaeque Dei accusationem et exactionem, reatum iram et poenas a Deo inflictas persolvendo superavit, assecutusque est longe perfectissimam iustitiam, patris caelestis summum favorem et aeternam benedictionem, quam in nos per fidem transtulit. Hoc est quod Paulus dicit, Christum factum esse peccatum et maledictum, ut nos fiamus

-- 316 --

607/608 iustitia et benedictio. Ponitur vero emphaseos causa, abstractum pro concreto et eius subiecto, Maledictum pro maledicto homine, et porro peccatum pro peccatore, iustitia pro iusto homine, et benedictio pro benedicto: sicut Latini Scelus, pro scelerato dicere solent.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.