Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MACERIA, sepes lapidea est. per metaphoram vero saepe in Sacris literis significat defensionem Dei, qua per se et angelos tuetur suos contra omnem iniuriam: sicut diabolus dicit, Iobum a Deo custodiri, et veluti sepe quadam muniri: et sicut Psalmus dicit, quod angelus Domini castra metetur circa pios, ut eos tueatur. Sic et Isaiae 5 depingitur defensio populi Dei, per vineam circumseptam. Istam ergo spiritualem, invisibilem, et metaphoricam maceriam aut sepem, dicitur Deus diruere, cum nos permittit ab impiis et sathana affligi, ut vel exploret constantiam, patientiam, ac fidem nostram, ut in exemplo Iobi factum. vel etiam ut puniat peccata nostra, sicut Isaiae quinto minatur suo populo inquiens: Auferam sepem eius, et diruam maceriam eius, et erit in direptionem. Sic et Psalmus octuagesimus , eandem vineae parabolam servans, de populo Dei inquit: Dissipasti sepem eius, ut decerpant omnes qui transeunt per viam. Devastat eam aper de sylva, et fera agri depascit eam. id est, subtracta tua custodia et defensione, permisisti ut omnes eam lacerent ac vastent. Porro Ephesiis secundo , interstitium maceriae, aut medii parietis septum vocat Paulus legem caeremonialem, ut ex sequentibus apparet, quae dividebat ac distinguebat Iudaeos ab aliis gentibus, unde perpetua dissidia et aemulationes inter illos duos populos proficiscebantur: ea sublata iam per Christum, ex duobus gregibus factus est unus grex, unum ovile, et unicus optimus pastor. Proverbiorum vigesimoquarto depingitur male curatus ager ac vinea ignavi, quod sit contecta urticis et spinis, et maceria eius disrupta: per haec indicia synecdochice reliquae eius malae conditiones notantur. Maceria videtur Micheae septimo significare ruinas aedificiorum, inquit enim Propheta de Hierosolyma: Dies est ad extruendas macerias tuas. Psalmo sexagesimosecundo : Eritis tanquam paries inclinatus, et maceria impulsa. ubi aliqui intelligunt describi fragilem statum impiorum, repente aliquando interiturorum. Alii contra intelligunt eorum sanguinariam crudelitatem depingi, quod perinde miserorum extremo ac subitaneo exitio insidientur, sicut paries et maceria inclinata versantibus circa eam: quae cum in eos semel inciderit, prorsus eos conterit, nec superest ulla spes auxilii. Mihi sane posterior sensus magis probatur. nam et ante et post describit malorum conatum in perdendis bonis. Praeterea תרצהו therazechu, significat interficietis, aut interficere conabimini, et non peribitis. vide infra in voce SEPES.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.