Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MATER, per metaphoram significat primariam civitatem alicuius gentis, quae ob hoc etiam a Graecis dicuntur metropoles, id est civitates, quae quasi matres aliarum sunt: sive quia eae imperant aliis, tuenturque eas, et variis necessariis iuvant: sive quia illae ex se colonias in diversa loca ablegant, quae sunt veluti quaedam filiae, ut etiam sane ab Hebraeis nominari solent. Significat haec vox etiam ipsas totas congregationes aut populos: singuli vero earum cives veluti pro liberis habentur. Sic et Synagoga Iudaeorum, et Ecclesia mater Christianorum, nova et ulteriori quadam metaphora vocatur: quia inde tales liberi proveniunt. Sic Oseae 2 habetur: Expostulate cum matre vestra, et contendite, quoniam ipsa non est uxor mea, nec ego sum maritus eius. Et mox: Filiorum quoque eius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt: siquidem fornicata est mater eorum, et ignominiosa est facta genitrix eorum. Intelligit Propheta totum populum Iudaicum, seu synagogam, et praesertim ministerium ac regimen. Sic et Isaiae cap. 50 hac voce utitur. Sic dicit Dominus: Ubi est liber repudii quo dimisi matrem vestram? aut cui ex creditoribus meis vendidi vos? Ecce propter iniquitates vestras venditi estis, et propter scelera vestra abiecta est mater vestra. Dum totus populus Israeliticus fuit unitus, pro una quadam matre aut muliere est deputatus: postea autem facta regni distractione, pro duabus sicut Propheta eas vocat duas scortatrices. Ezech. 23, Duae mulieres filiae matris unius fuerunt, et fornicatae sunt in Aegypto. Hoc Hebraismo et Ecclesia, atque adeo etiam promissio gratiae vocatur mater. Gal. 4. At superna Hierusalem libera est, quae est mater nostrûm omnium. de quo loco prolixe disserui in voce Coniunctus. Sicut filia, sic mater: Ezech. 16. proverbialis locutio est non tantum Hebraeis, sed et Germanis, cum utraque perinde turpis est. Sicut et illa, Filia faciet matrem probam: id est, superabiteam nequitia. Eadem metaphora Babylon dicitur mater esse omnium scortationum, Apocal. 17. id est inventrix, aut confirmatrix, per suum Ius, suam Theologiam, scholas, suosque doctores et episcopos ac spirituales, perque suas bullas et indulgentias omnium abominationum et idololatriarum ac errorum. Mater, per catachresin etiam avia et matertera, item noverca dicitur: sicut et pater. et contra, Filii pro omnibus descendentibus. Gen. 3, Heva est mater cunctorum viventium. Filii matris meae, pro uterinis fratribus: Psal. 69, Peregrinus fui filiis matris meae. et Psal 50, Adversum filium matris tuae. Gen. 20, Non filia matris meae: id est, non uterina mea soror. Ab utero matris, et ab uberibus

-- 328 --

631/632 matris, est, inde â partu, aut a conceptione: Ps. 22 utraque locutio est. Sic et Psal. 71, et Act. 3 ac 14, quidam miraculose sanati, claudi fuisse ab utero matris narrantur: nempe qui nati fuerunt claudi. Sic Iohan. 9, quidam a Christo sanatus dicitur fuisse caecus a nativitate. Ps. 113. Qui constituit sterilem, matrem filiorum laetantem. pro, qui efficit, ut ea quae natura erat sterilis, sit mater multorum filiorum deque eo laetatur valde: ut Sara, Anna mater Samuelis, Elizabeth, et aliae.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.