Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MEDIATOR, Graece Μεσίτης : Graecam vocem putat Erasmus Sacris literis peculiarem esse: ac dubitat, an Latine Mediator, conciliator, aut intercessor vertendum sit. Mediator is dicitur, qui inter duos parum inter se congruentes, aut etiam sibi invicem hostes medius est, et utriusque nomine cum altero agit, promovens aliquam conciliationem, coniunctionem, ac veluti contractum inter eos: quique tam diu apud utranque partem alterius nomine laborat, donec eas in aliquem consensum, transactionem, et denique pactionem deducat. Tales Scriptura duos vocat, Moysen scilicet, et Christum. Moysis mediatio se proprie tantum ad doctrinam et cultum legis extendit, quae Deus per eam in populo Israelitico instauravit. De ea loquitur Paulus Galat. 3, cum ait, legem esse datam per manum mediatoris, et mediatorem non esse unum. Item ipse quoque Moyses saepissime suae mediationis, praesertim in Exodo, meminit. Deuteron. autem 5 clarius id munus exponit, narrans quomodo populus perterrefactus illa

-- 330 --

635/636 terribili specie apparitionis divinae, prae metu recusaverit audire coram Deum, idque functionis Moysi delegavit. Quare, inquit Moyses, ego in tempore illo steti medius inter vos et inter Dominum, ut indicarem vobis verbum Domini. Porro Christi mediatio latius sese extendit. nam ille non tantum doctrinam et cultum caeteris doctoribus clarius ac plenius a caelesti patre accepit, eiusque omnem voluntatem nobis plene ex sinu caelestis patris revelavit: sed etiam patrem nobis reconciliavit sua passione, oratione, et intercessione, oblato semetipso in unicum et perfectum propitiatorium sacrificium. de qua parte mediationis docet Paulus 1. ad Tim. 2: Denique est mediator, perpetuo per suum verbum ac Sacramenta homines ad reconciliationem ac thronum gratiae invitando, et vicissim eis a patre sua intercessione applicationem sui beneficii, remissionem peccatorum, et alia omnia bona impetrando: sicut Epistola ad Hebraeos prolixe eius functionem ac mediationem, tum illam temporariam, unoque sacrificio passionis suae peractam, qua olim Deum generi humano demeruit ac placavit: tum et istam perpetuam, qua nobis adhuc quotidie istum suorum meritorum thesaurum, in illo caelesti tabernaculo apud thronum gratiae versando applicat. quare etiam ad hoc perpetuo vivit, ut semper pro iis qui fide eum accedunt, intercedat. Dicitur porro Christus mediator novi et melioris testamenti aut foederis, Hebr. 8 et 9: quia conciliatoris est, reductis in gratiam partibus, eas aliquo foedere sibi invicem obstringere, aut obligare: quod et Moyses Exodi 24. et Christus in Sacra coena fecit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.