Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
MEMBRUM habet in eo metaphoricam significationem, quod cum tota Ecclesia vocatur corpus Christi, singuli dicuntur membra eius, et sibi invicem [?: ] bra. Levit. 1: Concîdat holocaustum in membra sua: id est, membratim, aut frustulatim. Sic comparatur Ecclesia ac singuli pii cum corpore et membris humanis, etiam Rom. 12, et 1. Corinth. 12: quae tamen similitude etiam Ethnicis fuit celebrata. nam apud Livium, [?: M- ] nius Agrippa ea utitur, cum populum, qui secessionem fecerat, cum patribus reconciliari conatur: verum [?: ] eam in Apologum et fabulam membrorum cum corpore rixantium commutat. Dicimur quoque tum Christi membra esse, 1. Corinth. 6, tum Ecclesiae, tum etiam nobis invicem. Christi, quia ille dicitur esse caput huius totius coetus, qui est Ecclesia. Porro et Ecclesia quia tum constituitur ea ex omnibus piis, tum fingunt pii suo loco Ecclesiae serviunt aut ministrant, eam [?: ] vant et exaedificant. Denique et nobis invicem [?: me- ] esse dicimur, Roman. 12, et 1 Corinth. 12, quia nobis [?: ] tuo agglutinati et adaptati sumus, et quia nos [?: invi- ] iuvare et fovere tenemur, nobisque mutuo compari et congaudere, sicut solent membra in uno corpore consociata facere. Corpora vestra membra sunt [?: Chri- ] est, vos estis quasi partes quaedam mystici corporis Christi. Membra aliquando significant ipsum totum corpus, vel potius totum hominem, 1. Corinth. 6: Membra nostra sunt templum Spiritus sancti. Sic Paulus ad Rom. 6 dicit, Membra nostra esse animal iniquitatis, et servire immundiciae: id est, totum hominem. Sic 7 quoque dicit legem peccati et affectiones peccati viguisse in membris nostris. Caeterum Col. 3, membra per metaphoram significant ipsas pravas cupiditates ac vitia, quod eis [?: vet- ] Adam [?: ]
-- 331 --
637/638
depravatio, distortaque mens perinde abutatur ado-e malum opus, sicut corpus utitur membris suis ad bona opera. Inquit enim, Mortificate igitur membra vestra terrestria, scortationem, impuritatem, molliciem, [?: -piditatem ] malam, et avariciam, quae est idololatria, ob quae venit ira Dei in filios contumaciae.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|