Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

1. MENSIS significat communiter nobis spacium temporis, quo sol in uno signo zodiaci versatur. Iudaeis fuit spacium ab uno novilunio ad aliud. Aliquando tamen haec vox paulo brevius tempus indicat: nempe non plane expletum, aut integrum mensem. Contra autem Mensis dierum, significat integrum mensem. Gen. 29, Habitavit Iacob cum Laban mensem dierum: i. est, integrum plane mensem omnibus suis dieb. constantem. Num. 11, Usque ad mensem dierum. Deut. 21, Lugebit patrem suum et matrem suam mensem dierum. i. unum totum mensem. 11. Mensis crebro pro ipso novilunio aut prima die mensis ponitur. Num. 29, Praeter holocaustum mensis: i. novilunii, aut primae diei, quae illis semper sacra erat, et singularibus quibusdam caeremoniis aut sacrificiis peragebatur, quae describuntur Numer. 28. Sic opinor de novilunii festo accipi, quod Amos 8 dicebant divites: Quando transibit novilunium et sabbathum, ut vendamus frumentum? Nam illis solennitatib. non licebat aliquid publice emere aut vendere, quia erant divinitus solis sacris actionibus prorsus destinatae. Sic Isaiae 66 praedicitur, in regno Meschiae fore perpetuos menses et Sabbatha: id est, novilunia: nempe omnibus dieb. a piis vere esse colendum Meschiam, ac patrem eius caelestem. In primo in 14 mensis: Num. 9 Ezech. 1 et 20 pro in primo mense, in 14 die eius. Sic antecedens ponitur non primo loco, sed ubi eius relativum poni debebat. Holocaustum mensis in mense: i. holocaustum novilunii unoquoque mense totius anni. 111. Mensis simpliciter pro tempore: Iob. 29, Utinam essem iuxta menses priores, iuxta dies quib, servabat me Deus: i. Utinam in eo statu essem, in quo olim, cum me Deus tuebatur, ac fovebat. Sic tum Latini, tum et Hebraei voce diei pro tempore abutuntur: ut
Multa dies, variusque labor mutabilis aevi,
Rettulit in melius.— Esse alicui menses, aut dies: pro explevisse tantum temporis. Esther 2, In fine cum essent ei 12 menses: i. cum iam explesset ibi integrum annum. Mensis primus, aut novorum est, cuius initium aut novilunium fuit proximum aequinoctio verno. Tunc enim Iudaeis inchoabatur novus annus, et 14 illius celebrabatur Pascha. Dicebatur autem Abib, aut novarum spicarum: quia tunc in illis calidis locis erumpebant spicae, quae sic vocabantur eorum sermone. Correspondet autem is mensis magna ex parte nostro Martio.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.