Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MEREOR et Meritum vocabula tractare nihil attineret, cum non reperiantur in Sacris literis, in hac praesertim significatione, ut homines quid quam boni apud aut erga Deum mereri dicantur: cumque nostri sit instituti, tantum Sacrarum literarum locutiones obscuriores explicare. In malam alioqui partem, pro merito poenae aliquoties vox haec in Vulgata versione reperitur: ut Hebrae. 10. Quanto putatis deteriora merebitur supplicia qui filium Dei conculcaverit? Iob 6, Peccata mea, quibus iram merui. et alias, Meritum porro in bonam partem acceptum, est aut dicitur plerunque aliquod indebitum officium alteri praestitum, quo eum tibi obliges et devincias, ut praemio aliquo id factum vel ex pacto, vel alioqui ex communi aequitate teneatur. Caeterum ut ad ipsam vocem revertamur, cum nulla in Sacris literis meritorum humanorum mentio fiat, mirari quis possit, unde haec vox patribus, praesertim Latinis, adeo in os ac calamum, omnesque eorum chartas pervaserit. Ego hanc inter alios puto esse occasionem, quam iam breviter exponam. Primûm, mox declinante Latinae linguae puritate, hoc est, circa 200 Domini annum, valde frequens coepit esse scriptoribus, etiam Ethnicis, verbum Mereri, in ea significatione, ut simpliciter consequi aliquid sive ex merito sive gratis declararet. Quod innumeris exemplis in scriptorib. vitarum Caesarum (ut est Iulius Capitolinus, Lampridius, Spartianus, et alii) probari posset. Hanc porro barbaram significationem huic verbo ac aetati inde opinor accidisse, quod cum maxima essent commercia hominum, non facile potuerunt alioqui reperire aliud vocabulum, quo Graecum ἀξιοῦσθαι τινὸς aliquem, exprimerent: quod ent, aliquem aliquid nancisci merito, aut alioqui gratis, non raro denotat. Confirmat hanc coniecturam, quod et vulgata versio Hebraeor. 10, Graeca verba, πόσῳ δοκεῖτε χείρονος ἀξιωθήσεται τιμωρίας , qui filium

-- 336 --

647/648 Dei conclucaverit: verit hoc modo, Quanto magis putatis eum deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit? Ubi videmus, pro aliquem ἀξιοῦσθαι τιμωρίας , versorem posuisse, mereri supplicia: quae versio proculdubio circa eadem illa tempora declinantis Latini sermonis facta est. Cum vero verbum mereri, in hunc abusum devenit: facile mox et id accessit, ut eius nomen eadem abusione poneretur pro omni eo quo aliquis aliquid boni consequeretur vel iure, vel gratis. Quod vero Sacrae literae damnent meritum nostrorum operum, in alio scripto abunde probavi. Caeterum in Ecclesiasticis precibus, et in sanctorum patrum scriptis receptae pridem sunt haevoces, Mereri et merita: sed hac significatione, ut merita vocentur cuncta pietatis officia, quae Deus dignatur liberali, et non debita mercede compensare. Quanquam hoc verbum in precibus Ecclesiasticis plerunque etiam accipitur pro, dona et beneficia Dei gratuito percipere: ut videre est in Dominica 2 Adventus, in oratione: et Sabbatho post Invocavit, in oratione super populum, feria post Oculi: item Dominicae in Palmis: ubi nemo non ipse videt, in his et similibus precibus Mereri idem pollere, atque, gratiam et dona Dei, quae petuntur, percipere et consequi. Observandum ergo hic est, veteribus ac Patribus Mereri et merito aliquid consequi, saepe simpliciter significare Gratis aut gratuito consequi. Eadem vis est vocis Dignari, et Dignitas.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.