Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MIRABILE, Hebraice פלא Pele significat, quidquid est â communi cursu vitae aut naturae valde [?: alie- ] : eoque plerunque de extraordinariis operibus [?: ] dicitur. Nec tamen raro etiam de hominum reb. operibus usurpatur, ut ex sequentibus exemplis [?: li-bit ] . Mirabile interdum ponitur pro impossibili re et opere: ut Genesis decimo octavo , Num quid erit mirabile â Domino verbum, dicit Deus de risu et [?: in- ] delicate Sarae, non credentis se parituram. Erat quidem illud opus Dei mirabile per se, sed non erat mirabile aut impossibile Domino. Mirabilia facere, est talia operari, quae creaturarum vires et captum superent et de quibus merito homines mirentur. Psalmo 72, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Mirabilia Dei narrare, est celebrare Deum de suis operib. Psalmo nono , Narrabo omnia mirabilia tua. Mirabilia Dei intelligere, est, non solum ipsum factum utcunque percipere, sed etiam consilium ac voluntatem Dei in eo, et finem seu scopum tanti operis: ut Psal. 106, Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua in Aegypto. Sic Meditari in mirabilibus Dei, Psal. 119 Ibidem: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, Mirabilem se praestitit in adiuvari, donec roboratus est: 2 Paralip. vigesimo sexto . id est, mirabiliter crevit, et mirifice sibi auxilia comparavit. Mirabilior mihi fuit amor tuus super amorem mulierum. secundo Samuelis primo . pro, mirifice te dilexi, atque adeo magis quam dilectam sponsam. Mirabilior est scientia a me, Psalmo centesimo trigesimonono . id est, longe superat captum meum. Mox aliis verbis idem repetit: Sublimata est, non potero eam: scilicet consequi. In mirabilibus ambulare, est, grandia quaedam affectare, et (sicut Paulus inquit) sapere supra id quod oportet. Psalmo centesimotrigesimoprimo, Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus supra me: id est, supra vires et sortem, aut conditionem et vocationem meam. Mirabilia Dei, etiam admirandae plagae et miracula interdum dicuntur. Exod. tertio : Percutiam Aegyptum omnibus mirabilib. meis, quae faciam in medio eius. Sic et Mich. septimo, Iuxta dies egressionis tuae ex Aegypto ostendam eis mirabilia: pro, talia mirabilia opera edam, sicut tunc, etc. In mirabilibus descendere, Thren. primo: Descendit Hierusalem in mirabilibus, non est qui consoletur eam. id est, mirabili modo afflicta est. MIRIFICO, pro admirabile facio. Psalmo 17. Mirifica pietates aut benignitates tuas servator sperantium in te: id est, iuva ac libera me saepe et potenter, ut omnes merito mirentur. Sic et Psalmo trigesimoprimo: Mirificavit misericordiam suam mihi, tanquam in urbe munita: id est, plane mirifice defendit ac conservavit me, perinde ac si me in munitissima civitate collocasset. Sic mirificare consilium, est admirabili consilio rem agere. Isaiae vigesimooctavo : Hoc egressum est a Domino, qui mirificavit consilium et magnificavit sapientiam. Mirificari DEUM in aliquem, aut cum aliquo, pro admirabiliter agere, sive iuvando, sive etiam puniendo eum. Iob decimo : Revertêris et mirificaberis in me. id est, mirifice me affliges. Isaiae vigesimonono : Praeterea addo, ut mirificem cum populo isto mirabile et miraculum: id est, mirabiliter puniam eum. Mirificare, absolute, pro mirabiliter agere. Iud. sexto : Praeterea mirificavit angelus, Manoa et uxore eius intuentibus. Sic mirificavit nobiscum ad agendum, Ioel secundo. id est. qui nos mirabiliter iuvit. Mirificavit Dominus sanctum suum, Psal. quarto. id est, mirifice cum eo agendo, fecit eum mirabilem: vel potius, segregavit sibi sanctum suum. Accipi solet in bonam et malam partem. Nomen meum mirabile est, dicit Angelus Genesis trigesimosecundo, et Iudicum decimotertio . id est, Cupis scire, quis sim? hoc vero tibi perdifficile est, ut maxime nomen meum tibi ederem. Idem igitur est, quod noticia mei longissime superat captum tuum. Ubi sunt mirabilia eius, Iud. sexto : pro, cur non facit nunc quoque mirabilia, ut olim? Locutio alioqui etiam in aliis linguis nota est, ubi pristinae vires, virtus etc. Deus est mirabilis in sanctis suis, Psalmo sexagesimo octavo . id est mirabiliter cum eis agit, eos regit ac liberat. Mirabilium facere memoriam, Psalmo centesimo undecimo , Memoriam fecit mirabilium suorum: id est, Verbo et solennitatibus festorum consecravit memoriam suorum mirabilium factorum,

-- 340 --

655/656 eductionis ex Aegypto Paschate, datae legis Pentecoste, etc. Mirabile in oculis alicuius: id est, valde mirum, aut etiam absurdum ei videtur. Psalmo centesimovigesimooctavo , Matthaei vigesimoprimo , Marci 12: Lapis quem reiecerunt aedificantes, factus est in caput anguli: hoc est mirabile in oculis nostris.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.