Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Misericordia igitur significat primum, uti supra diximus, animi dolorem aut tristem affectionem de alieno malo, quae nos movet, ut ei succurramus. Psalmo quinquagesimoprimo: Miserere mei [?: DE-- ] secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ubi videmus, DAVID veluti effectum misericordiae ponere deletionem peccatorum. DEUS enim motus misericordia propter CHRISTUM, delet nostra peccata, seu iustificat nos. In hac significatione accipitur, quod CHRISTUS dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Matthaei quinto . In hac eadem significatione accipitur etiam, quod DEUS dicitur esse misericors et clemens. Quod ei cum alias saepissime [?: ] buitur, tum praesertim Exodi trigesimoquarto, ubi longior quidam acervus proprietatum DEI commemoratur: de quibus supra in voce DEI fusius dictum est. Secundo, admodum crebro ponitur pro huius misericordiae effectibus: id est, omnigena DEI, aut etiam hominum beneficentia: ut cum Genesis trigesimotertio dicit Iacob ad Esau, Hi sunt pueri quos DEUS [?: ] est largitus. In Hebraeo est חנם , quasi dixisset, ex misericordia dedit. Ita ibi misereri significat, misericoditer donare. Haec significatio huius verbi valde crebra est. Sic opinor accipi et a Paulo Romanorum duodecimo: Qui miseretur in hilaritate. id est, qui ex misericordia donat pauperibus, faciat id hilariter, et [?: ] quasi dolens et invitus. Genesis trigesimosecundo Minor sum omnibus misericordiis tuis: id est, beneficiis indignus. Sic Genesis vigesimo : Hanc misericordiam facies mecum: id est, hoc beneficium mihi praestabis. Secundum hunc Hebraismum etiam Graeca vox Eleemosyna, quae a misericordia venit, significat ipsum beneficium misericorditer datum. Eadem [?: ] tio est, quod ponitur pro misericorditer parcere [?: ] el secundo: Et misertus est DOMINUS populo [?: ] ubi Septuaginta ἐϕέισατο , pepercit. Sic Genesis decimonono: Eo quod misereretur eius DOMINUS est, misericorditer ut innocenti et cultori suo [?: ] ret. Pro desinere, Habacuc primo: Et semper [?: ] cere gentes non miserebitur, pro, non definet [?: ] misericordia. Sic misericordia, pro misericorditer [?: ] accipitur, etiam in illo celebri dicto Oseae [?: se--- ] , et Matthaei nono ac duodecimo . Misericordiam [?: ] et non sacrificium: id est, flagito potius misericordiam, beneficentiam erga miseros, quam ceremoniam istam operum, in qua vos proram et puppim infeliciae collocatis. Secundo Paralipomen. trigesimoquinto: Reliquum verborum Iosiae et misericordiae [?: ] pro, beneficia et benigne facta eius. Sic et [?: Abs-- ] dixit ad Chusai, Ista est misericordia tua cum [?: ] tuo: pro, Siccine ei benefacis in rebus eius [?: adve- ]

-- 341 --

657/658 Misericordia et veritate expiatur iniquitas, Proverbiorum decimosexto : id est, conversis beneficentia sincera leniuntur poenae temporariae, debitae iniquitati. Saepe enim praemia et poenae suis causis efficientibus, bene aut male factis notantur, ut sic iniquitas suam poenam indicet. Misericordia mea Deus, Psal. 144. id est, fons omnium beneficiorum et bonorum quae mihi contingunt: sicut et arx nostra, ibi et alibi vocatur. Duplicata igitur figura hic est. Primum, quod misericordia pro misericorditer facto ponitur: sic causa notat effectum, et vicissim effectus suam causam: nempe beneficium ponitur pro suo authore Deo. Deus est misericordia: id est, largitor beneficiorum. Sic et 2 Paralipomen. 6, Recordare Deus misericordiarum Davidis: id est, promissionum misericorditer factarum Davidi. sicut saepe ibidem repetitur, Custodi ea quae locutus es Davidi patri meo: non misericordiarum aut bonorum operum quae David fecit. Passiva, non activa significatio est: nempe misericordia passa, non facta a Davide. Deus misericordiae aut benignitatis meae: id est, qui mihi benigne facit, Psalmo 29 bis ponitur, et saepe alias. Deus multus misericordia et veritate: id est, valde beneficus et verax. Sic in voce ELEEMOSYNAE diximus, eam misericordiam significare, misericordem et beneficum. In misericordiis reducere, Ieremiae trigesimoprimo: Cum fletu ibant, scilicet in exitium: sed cum misericordiis adducam eos, id est, benigne et multis beneficiis ornando reducam eos. Misericordia et veritas crebro coniunguntur, tum de Deo, [?: -um ] et de hominibus probis loquendo. Significat autem synceram, constantem et veracem benignitatem, ac beneficentiam. Psal. 100. In seculum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Et Psalmo 92, Bonum est annunciare misericordiam tuam, et veritatem tuam in noctibus: id est, perpetuo celebrare tuam beneficentiam, et infallibiles promissiones. Psalmo 138, Celebrabo nomen tuum super misericordia tua, et super veritate. Psalmo octuagesimo quinto alia quadam ratione istae duae voces aut res coniunguntur: Misericordia et veritas sibi invicem occurrerunt, ac iustitia et pax sese invicem osculatae sunt: veritas de terra germinavit, et iustitia de caelo prosperit ubi misericordia gratuitum Dei favorem aut commiserationem erga nos peccatores indicat: ei occurre [?: ] debet vera contritio et fides, veluti a nobis veniens: quod cum fit, fides adfert nobis iustitiam, qua iustificati pacem habemus. quasi diceret: Deus caelitus offert misericordiam, eam nos vera fide apprehendere debemus. Suprâ in voce Iustitiae accommodavi hoc dictum ad iustitiam novitatis, et etiam ad externam seu politicam iustitiam ac pacem. Auferre misericordiam ab aliquo: pro, desinere eius misereri, desinere ei benefacere. Psalmo 89, Misericordiam meam non auferam ab [?: -o ] neque mentiar in veritatem meam: id est, promissam misericordiam et beneficentiam constanter ac veraciter ei pergam praestare. 1 Regum octavo: Deus custodiens pactum et misericordiam servis suis, qui ambulant in conspectu tuo in toto corde suo: id est, [?: per- ] eis secundum promissa benefacere. Sic misericordiam [?: ] abere, Psalmo decimoseptimo: Genesis 24. Item, [?: -quere ] misericordiam. Rhut. 2, Non dereliquit misericordiam suam cum viventibus et cum mortuis: id est, [?: ] tantum cum viverent, benefecit eis, sed et mortis perrexit esse beneficus. Item, Excindere misericordiam, 1 Samuelis 20. Dare veritatem et misericordiam: id est, praestare benignitatem promissam Iacobo et Abrahamo Sic mittere misericordiam, Psalmo 57. pro, misereri, praestare beneficia. Ieremiae decimosexto : Non dabo vobis misericordiam. Contra Ieremiae quadragesimo secundo: Dabo vobis misericordiam, et miserebitur rex vestri. Lucae 11, dare interiora misericordiam, significat ex animo fieri aut esse misericordem et beneficum, ut in voce Eleemosyna prolixe exposui. Diligit Deus misericordias, aut benignitates: pro, libenter benefacit. Non loquitur de nostris operib. aut meritis, sed de suis gratuitis beneficiis, Mich. 7, inquit enim: Quis Deus sicut tu, condonans iniquitatem, et dissimulans peccatum reliquiis haereditatis suae. Non retinebit perpetuo iram suam, quoniam diligit misericordias ipse: Reversus miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnes iniquitates nostras. Observandum igitur est, ne hic et alibi Evangelica dicta ad legem, opera ac merita, a gratia trahi ab adversariis patiamur. Sic paulo ante dixi de misericordiis Davidis, Facere misericordiam pro benefacere, 1 Samuelis 15. Tu fecisti misericordiam cum populo, quando ascendit de Aegypto. 2 Par. 1. Tu fecisti cum Davide patre meo misericordiam magnam: id est, valde benefecisti ei. Genesis vigesimoquarto : Si facitis misericordiam et veritatem cum hero meo: id est, si serio et ex animo vultis benefici esse in dominum meum. Genesis 21 Secundum misericordiam quam feci tecum, facies mecum. Sic et Ioseph dicit ad pincernam: Facias quaeso misericordiam mecum, ut mentionem facias mei Pharaoni. Et Iacobus ad Iosephum, Genesis quadragesimoseptimo : Fac quaeso mecum misericordiam et veritatem, ne me sepelias in Aegypto. Iosuae secundo: Faciemus tecum misericordiam et veritatem. Sic Samaritanus saucio misericordiam fecisse dicitur, Lucae 10. Christus accusat Matthaei vigesimotertio Pharisaeos, quod negligant iudicium, misericordiam et fidem: id est, nec doctrinam nec vitam suam iudicent, nec sint benefici, ne fidant Deo. Facere misericordiam Dei cum aliquo: id est, ita praestantem ac eximiam sinceramque beneficentiam, qualem Deus mandat. 1 Samuelis vigesimo , et 2 Samuelis 9. Exodi trigesimotertio : Miserebor, cuius miserebor: et ex intimis visceribus commovebor, super quem commovebor. id est meo arbitrio, et non humano merito miserebor hominum, quorum mihi libuerit. Misericordiae nonnunquam adduntur Viscera, idque varie: vel praeponendo vel postponendo, vel construendo eas voces interse, vel etiam simpliciter eas per coniunctionem copulando. Danielis primo: Dedit Deus Danielem in misericordiam, et viscera aut misericordias coram principe eunuchorum. Sic Oseae secundo: Desponsavi te mihi in iustitia, iudicio, misericordia, et miserationibus aut visceribus. Lucae primo : Per viscera misericordiae, quibus visitavit nos. id est, per intimam et summam misericordiam, quae ex ipsis visceribus aut corde proficiscitur. Verum de nomine Viscerum, vel viscerali (ut ita dicam) misericordia, infra suo loco. Misericordias praecipere: id est, promittere et praestare beneficentiam, Psalmo quadragesimo secundo : In die praecipiet Dominus misericordiam suam, et nocte cantio eius erit mecum. Misericordiaam inclinare super aliquem coram rege, Esdrae nono : id est, facere ut rex eius misereatur. Praeparare misericordiam. Psalmo sexagesimoprimo: Misericordiam et veritatem praepara, quae custodiant regem: id est, tu eum tua veraci, constanti et infallibili misericordia custodito ac conservato. Sic roborari super nos misericordiam et veritatem Dei, Psalmo 117. pro solide attribui. Misericordiam protrahere: id est, large suppeditare. Psalmo trigesimo, Protrahe misericordiam tuam cognoscentibus te. Et Ieremiae trigesimoprimo: Charitate perpetua dilexi te, ideo misericordiam protraxi tibi. Recordari misericordiae. Ieremiae 2, Recordatus sum misericordiae adolescentiae tuae: id est, beneficarum promissionum et beneficiorum, quae tibi in adolescentia feci. Sic Psalmo septuagesimoseptimo Numquid obliviscetur misereri Dominus,

-- 342 --

659/660 et retinebit in ira miserationes suas: id est, annon perget Dominus nos fovere ac iuvare, sed sua iusta alioqui ira patietur impediri misericordiam suam, ne sese in nos effundat. Tecum misericordia et veritas: id est, tu praestitisti misericordiam et veritatem. 2 Samuelis decimoquinto , dicit David ad Ethai: Misericordia Domini est, quod non sumus consumpti: id est, ingens Dei beneficium, non nostrum ullum meritum. Dare alicui a Deo misericordiam coram aliquo, Genesis quadragesimotertio : Det Deus vobis misericordiam coram viro: id est, faciat ut sitis ei miserabiles, utque sit ille erga vos misericors, placabilis, benignus. Sic Dari aliquem in misericordias coram aliquo, Nehem. 1. Sic quoque, Accipere misericordiam coram aliquo, Esther secundo. Item Daniel. 1 Dederat autem Deus Danielem in misericordiam et miserationes coram principe eunuchorum: id est, ut ille praefectus ei admodum benignus esset ac favens. Misericordiae uasa, Romanorum nono , ii homines vocantur, in quibus servandis Deus suam misericordiam declarat. Contra Vasairae, in quibus perdendis suam iustam demonstrat iram. Pater misericordiarum dicitur Deus, quia ipse solus vere miseretur, et solus vere consolatur. 2 Corinthiorum primo. In eodem sensu dicitur Deus dives in misericordia, Ephesiorum secundo. Credo idem Hebraeos dicere, Rabchesed multae misericordiae. Induite viscera miserationum, aut misericordiarum: Colossens. tertio : id est, estote ex imis visceribus misericordes. Secundum suam misericordiam salvos nos fecit, Tit. tertio : id est, non ex merito operum, sed ex mera misericordia. Iudicium sine misericordia ei fore dicit Iacobus, qui non fecerit misericordiam: contra autem qui fecerit, quasi insultaturum iudicio: Iacob. secundo. Misericordiam custodire in mille generationes, Exodi decimoquarto , est, perpetuo pergere tueri pios, piorumque liberos. Misericordes חסדים vocantur pii, quia haec benignitatis et misericordiae virtus maxime conspicua est inter alias, in viris piis. Nam quae erga Deum sunt virtutes, non perinde cernuntur. Psalmo duodecimo : Defecit misericors aut pius, et imminuti sunt fideles. Isaiae quinquagesimoseptimo, viri pietatis aut misericordiae tolluntur. Psalmo quarto: Segregavit sibi Dominus misericordem aut pium. Ut vero vox חסיד Chasid pium, sanctum, aut iustum significat: sic et vox Chesed חסד benignitas aut misericordia, ponitur etiam pro tota pietate aliquoties. ut Isaiae quadragesimo iubetur praecursor Domini praedicare poenitentiam, cuius summa est: Omnis caro foenum, et omnis pietas eius quasi flos campi: Exaruit foenum, et emarcuit flos, quoniam spiritus Domini inflavit in eum. Sic et spiritu ac verbo Dei Baptista omnes istos sanctissimos pharisaeos, scribas et sacerdotes, ut genimina viperarum condemnavit: damnataque eorum iustitia, viam Domino, qui solus est verus agnus Dei, vere peccata mundi tollens, praeparavit, atque adeo eum etiam digito illis monstravit. quod bis fecisse legitur, forte autem etiam saepius fecit. Nullum enim maius obstaculum huic medico est, quam persuasio propriae iustitiae aut sanitatis. Male obscuratus est hic locus a multis, dum non vident hic totam pietatem aut iustitiam hominis significari aut damnari: quam perinde hic florem evanidum vocat, sicut Isaiae sexagesimoquarto Pannum menstruatae. Ob hanc cognationem significationum iustitiae et misericordiae, et quod non tantum Chasid misericors, idem valet quod pius, sanctus et iustus, sed etiam Cha sed iustitiam notat: verterunt eam nonnunquam LXX per vocem iustitiae. ut Genesis vigesimo et trigesimo secundo . Quin et Paulus 2 Corinthiorum nono , loquens de eleemosyna Corinthiorum, inquit: Dominus fructus augeat iustitiae vestrae. id est, beneficentiae. Et Vulgata versio Matthaei sexto inquit, Cum facis iusticiam: cum quidem proprie loquatur de eleemosyna, aut etiam de quavis beneficentia. Quare Isaias aut praecursor Domini praedicto loco totam iustitiam hominis condemnat. Miserationes, οἰκτιρμοὶ , plerunque significantius est quam ipsa misericordia. Graeci versores sic verterunt רחמם , viscera, in veteri Testamento. Sed Paulus nonnunquam separat οἰκτιρμὸν ut Philippens. 2, Collossens. tertio . Verum de hac voce dabitur occasio dicendi in voce Viscera.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.