Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

MOLLICIES, μαλακία , languor, imbecillitas, ex qua licet non plane decumbant homines, tamen debiles redduntur. De talibus etiam infirmitatibus legitur Matth 4, quod circumierit Christus praedicans et sanans omnem morbum et μαλακίαν , id est, languorem, Proprie alioqui significat languorem ventriculi, minus

-- 346 --

667/668 commode coquentis alimentum, quem alioqui κίττην vocant. Mollis sermo est adulatorius, aut alioqui blandus, quod et prius indicavi. Hinc Proverb. 2 dicitur adultera et scortum mollire sermones suos: id est, mollissime cum suo amasio lo qui. Et Psalm. 55, Leniora fuerunt butyro ora eius, cum habeat bellum in corde: et molliora fuerunt oleo verba eius, cum sint spicula, aut potius stricti gladii: id est, verbis suum amorem et lenitatem simulant, cum in corde pessima meditentur, et moliantur. Contra Iob 40 dicitur de illa feroci belua Leviatan, Non loquetur tibi mollia: id est, non blandietur tibi prae metu. Aliquando tamen mollis sermo accipitur etiam in meliorem partem, cum vera quidem ac utilia dicuntur, sed tamen verbis lenioribus et citra asperitatem ac contumeliam. Proverbiorum 15, Responsio mollis frangit iram. Et 25, Lingua mollis frangit ossa: id est, sermo lenis et prudenter adhibitus flectit iratos, et diluit gravissima crimina aut causas irarum, ipsosque violentissimos conatus iratorum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.