Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 348 --

671/672 Lapis de monte excisus sine manibus dicitur Christus, aut Christi regnum potius: sicut id ipsemet Dan. 2 exponit. Sine manibus autem excindetur: id est, sine humanis viribus, sapientia aut potentia: quia, ut inquit Daniel, Deus ipse illud regnum excitabit et augebit, ac perpetuo conservabit. Porro ille lapis, contritis omnibus regnis, dicitur evasurus in montem magnum, qui repleat universam terram. Christi enim regnum abolitis aliis, tandem omnia solum obtinebit, et florebit in aeternum. Montes, valles et regiones poni pro hominibus eas incolentibus usitatum est in omnibus linguis. Ezech. 36, Montes Israel audite verbum Domini. Repetitur ibi et alibi locutio haec saepius. Mons Samariae, pro ipsa Samaria ponitur, Amos 6. Dicent montibus obruite nos. id est, vehementer timebunt, et mallent se centies mortuos, et in nihilum redactos: Oseae 10, Lucae 23, Apoc. 6. Abscondere se in speluncis et petris montium, itidem terroris et tristissimi status indicium est, Iudic. 6, Isaiae 2, Apoc. 6. Montes transferre, videtur apud Iudaeos fuisse proverbialis locutio, de re hominibus prorsus impossibili. Quare Dei potentia hoc modo declaratur Iob 9. 28, et Psal. 17, quod scilicet montes transferat. Et Christus Matth. 17, et Paulus 1. Corinth. 13, ad ostendendam fidei efficaciam, sumit locutionem et amplificationem â re inusitata et impossibili, quod ea etiam ipsos montes transferre queat. Alioqui curiose haec dicta de fide ad rem applicantes dicunt, montes esse potentes adversarios, etc. sed nihil tali applicatione opus est, cum verissimum sit, esse amplificationem a re impossibili sumptam: qua ostenditur, credenti omnia esse possibilia de quo genere amplificationum in Regulis Universalibus. Accessistis ad montem Syon, non ad montem Syna ardentem: Hebr. 12. id est, ad Evangelion quod ex monte Syon venit, et omnibus salutem offert: non ad legem terribilem et damnantem, quae perinde est horrenda ut fuit species montis Synai, cum publicaretur Lex. Mons sanctus, vocatur mons Tabor, 2. Petr. 1, ob miranda quae ibi acciderunt. Apoc. 17, dicitur meretrix sedere super septem montes: quod etsi recte exponitur de septem regnis, tamen simul etiam rectissime possunt intelligi septem colles, super quos Roma sita est, ut ita etiam ipsa sedes aut locus Antichristi sit in Sacris literis depictus et indicatus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.