Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

N

NAM coniunctio vel propterea nobis diligenter observanda est, quod Graeca vocula ὅτι , et Latina Quia, qua crebro versores Graecam exprimunt, ambigua est, ac valde polysema. Adiungit enim (ut omittam nunc alias significationes) alias causam efficientem rei aut effectus de quo agitur, [?: ] causalis merito dicitur: alias autem solummodo rationem qua aliqua asserta sententia confirmatur, et ita rationalis dici posset. At haec vocula NAM plerunque [?: -tum ] rationem aut probationem sententiae, non autem causam rei efficientem notat. Quare citra ambiguitatem sensum exprimit, cum ὅτι et Quia, uti dictum est, ambigua sint in utramque partem. Illustre huius ambiguitatis exemplum est Luc. 7, Dico tibi, remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. ubi Papistae putant ac contendunt, ea coniunctione ostendi, causam efficientem remissionis peccatorum esse dilectionem: perinde [?: ] si dictum esset, propterea quod dilexit multum. Sic [?: ] veteres in hoc dicto impegerunt. Verum quod ibi ὅτι , [?: ] , notet tantum rationem, probationem, aut demonstrationem praecedentis assertionis, dicente Christo, [?: affirmo ] tibi, remissa ei sunt peccata multa, quod probo ex multa ipsius dilectione, etc. multis rationibus [?: ali-i ] demonstravi. Sic ὅτι accipitur Iohan. 8 Ille homicida [?: ] ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo. ubi a praesenti natura Satanae probatur, eum [?: ] veritate non perstitisse: nequaquam autem causa efficiens, cur non perstiterit, indicatur. Priscianus et alii grammatici, tales coniunctiones vocant causales. [?: Li---- ] autem, redditivas rationis. Sed recte distinguerent causales a rationalibus praedicto modo, ne [?: ] [?: ] ambiguitatem tum in sermone, tum et in animis [?: ----um ] relinquerent. longe enim aliud est, causam efficientem rei commonstrare: et aliud rationem aut [?: ----onem ] assertae sententiae adnectere. Germanica [?: ] habet etiam speciales particulas, quibus istas [?: ] significationes citra omnem ambiguitatem exprimit. Siquidem vocula Denn, tantum rationem aut probationem assertae aut negatae sententiae addit. Darumb vero, causam efficientem propositi effectus exponit, monstratque. Quod nihil attinet prolixius nunc aut declarare, aut probare. Verum de illo celebri dicto Christi Lucae 7, iam olim Anno 1549 in tertia parte Libelli de Fide dixi: et 1548, in propria charta Magdeburgae edita explicui. Postea vero etiam alii hanc expositionem, ut manifeste verissimam, secuti sunt. Multi nihilominus malunt ad violentas Glossas huius dicti confugere. Sive autem ego, sive alius aliquis prior ita cum locum exposuit, omnino singulare Dei donum ad illustrationem veritatis datum fuit. vide locum in Libello de Fide, et in alio de Iustitia: reperies ibi plures rationes ac exempla, et omnia prolixius dicta ac confirmata. Sit autem hoc exemplum nobis admonitionis loco, ut sciamus, saepe in minimis voculis maximarum rerum momenta sita esse, eoque tanto diligentius Sacras literas in timore ac invocatione Dei secundum Christi praeceptum scrutemur ac rimemur, nec somnolenter (ut in Papatu) transcurramus.

NARES, et NASUS. Hae voces pariunt complures obscuras significationes in Sacris literis: sicut et apud Latinos, ac etiam Graecos multae quasi semiproverbiales loquutiones hinc petuntur. Cuiusmodi est quod Nasuti pro ingeniosis aut astutis ponuntur, quasi qui facile olfaciant. Oboesae item, aut emunctae naris. naso quoque aliquem suspendere, nasum exasperare aut caperare seu corrugare, et similes. Prima autem haec difficultas est in Sacro sermone huius vocis, quod Hebraei eadem voce tum iram tum nasum significant: forte quia ira maxime in rubedine et exasperatione nasi, ut Plautus inquit, cernitur: item ex crebro ac vehementi et veluti ignito halitu, qui ex vehementer irati hominis naribus efflatur: tametsi verbum אנף anapf, unde venit אף apf, simpliciter irasci significet. Dubium ergo est in multis locis an vertendum sit nasus, an ira, cum de sensu minime dubium sit. Primum igitur [?: Nas- ] pro ira ponitur. Unde est illud epitheton, quod crebro Deo et etiam mansuetis hominibus tribuitur ארך אפים Aerech apaiim, quod multi vertunt longanimis: et contra קצר אפים Kezer apaiim, pro iracundo, qui vel facile commovetur, vel nimis praecipitanter suam iram exequitur. Contrarius est autem huic is, qui ab Hebraeis longus irarum aut [?: -arium ] vocatur: nempe ut vel non facile commoveatur, vel non approperet ad irae suae exequutionem. Fumare nasum aut iram alicuius contra alium, est irasci ei. Similis locutio est, inflammari alicuius iram contra alium. Ratio locutionis videtur ea esse, quod (ut dixi) ignitus quidam spiritus ex accensa cholera suscitatus, iratis ex naribus efflatur. Psa. 74 Quare Domine fumat nasus tuus contra oves pascuae tuae? Sic putant aliqui iram Meschiae describi Isa, 2. Cessate vel cavete vobis ab homine, in cuius naribus est flatus aut halitus: id est, qui est iam commotus, et spirat naribus ignem, ut Poeta inquit. Alii putant ibi quemvis homuncionem, atque adeo hominum imbecillitatem indicari, eo quod per nares carpant vitatem auram, sine qua vivere nequeant. Impius [?: ] aut prae altitudine naris non requirit, subaudi Deum: aliqui exponunt, in altitudine faciei, eo quod superbi extollunt faciem, magis caelum quam terram spectantes. Sed commodius iram verteris. Cum enim irascuntur et commoventur contra miseros, saeviunt ac grassantur in eos, nihil curantes quid Deus iubeat aut prohibeat. Forte haec locutio vicina est illi, magnum spirare, et magni spiritus: aut simpliciter, Dant faciuntve alicui opes spiritus. Nam irati et superbi insolentius et vehementius halitum et flatum cum ex ore. tum praesertim ex naribus spirant. Quod supra citavi Psal. 74, de fumatione nasi, id multo plenius ac clarius ponitur in descriptione commoti Dei ob miserorum, eumque invocantium oppresionem, Psal. 18. et 2. Sam. 22, Ascendit fumus in naribus

-- 366 --

707/708 eius, et ignis ex ore eius consumet, carbones ab eo accensi sunt. Adhuc vero plenius et significantius de Leviatan irato, Iob 41. quem locum ipse vide. In naribus alicuius esse spiritum ullae, est descriptio animalium viventium. Gen. 7. Omne in cuius naribus erat spiritus vitae, ex omnibus quae erant in arida, mortua sunt. Sic Poetae, Supera vesci aura, aut vitales auras carpere dicunt. Exire alicui cibum ex naribus, Num 11, est, nauseare super eo, vel potius pervomitum effundere. Nam vehementer vomentes, necessario aliquid etiam per nares eiiciunt, ob mea tus ex ore ad nares tendentes. Sic Moyses dicit Israelitis, Deum illis tanta copia daturum carnes, ut eis per nares exeant: id est, ut nimium ingerentes, eas per os et nares evomant. Ponere circulum in naribus eius, est, eum pro arbitrio regere, ac ducere quo velis: 2. Reg. 19, et Isa. 37, Ponam circulum meum in naribus tuis, et chamum meum in ore tuo, et reducam te per viam qua venisti. Allusio est ad bubalos, quibus solet poni circulus in naribus, ut possint regi ac duci quo opus est. Prov. 11 dicitur, Monile aut circulus aureus in naribus suis, est mulier formosa carens intellectu: quod ornatus quidem ille pulcher est, sed perpetuo foedatur, eoque minime ei conveniat. Tribuitur id subiecto, quod est accidentis. debebat enim dicere, Sic est pulchritudo in muliere stulta.

NARRARE, ספר Sipper, verbum aliquanto latius in Sacris literis, quam in Latina aut aliis linguis, nempe pro omni sermone aut institutione accipitur: ut Psal. 21, Narrabo nomen tuum fratribus meis. id est, praedicabo te, iramque doctrinam: instituam eos de te, tuaque religione. Sic potes etiam exponere crebro in Sacris repetitam loquutionem, Narrare mirabilia Dei. quod non de sola narratione gestorum accipiendum est, sed etiam explicatione et applicatione eorum, adhortationeque ad fidendum ac timendum Deum. Psal. 22, Semen quod serviet ei, aut posteri eorum qui illi serviunt, narrabitur Domino: id est, annumerabitur Domino in perpetuum, semper erunt etiam posteri piorum cultores Dei. Minister ad narrandum, Levit 1. Par. 16, Posuit Levitas ministros ad narrandum, et ad celebrandum, et laudandum Iehova: id est, qui praedicent verbum Dei, et celebrent ac laudent eum erga populum. Isa. 52, Quod non est eis narratum viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt: id est, quod nunquam prius audierant sibi narrari aut exponi, novam et prius inauditam doctrinam gentes audient, et accipient. Ezech. 23, Nasum tuum et aures tuas auferent, et postremum tuum in gladio cadet. Allusio est ad deformationem, qua meretrices deformari solent, et praesertim adulterae, ne a quoquam amplius diligantur. Loquitur enim Deus hic ita cum Hierusalem, tanquam cum adultera: tametsi illi Orientales etiam viros sic soliti sunt mutilare primum, postea ex carnificare variis cruciatibus, et tandem interficere. ut de Zophyrone in Iustino legitur, et de caterva Graecorum captivorum in Asia ab Alexandro reperta. Sensum autem esse volunt, quod auferetur a Hierusalem regnum et sacerdotium: novissimum autem sunt liberi, aut procreati ex Hierusalem, id est, promiscuum vulgus: id occidendum esse, Propheta praedicit.

NASCOR verbum non ita multos Hebraismos, aut omnino significata habet, quae ex communi Latinove sermone iudicari ac intelligi nequeant. Ponitur aliquando generaliter pro Provenire. ut Deut. 8, In ea terra malogranata et oliveta nascuntur: id est, crescunt. et cap. 14, De omnibus quae ibi nascuntur: id est, proveniunt. Crescere aliquando significat: ut Ionae 4, Irasceris de cucurbita quae una nocte nata est: id est, non solum orta est, sed et crevit. Utrumque igitur hoc verbum complectitur ibi. Ponitur item adhuc generalius profieri, Psal. 90, Priusquam montes nascerentur, et terra formaretur, a seculo in secula tu es: id est, priusquam montes fierent aut crearentur. Nasci aut parturiri alicui filios super genua. Sic dicit Rachel ad Iacobum Genes. 16, Intra ad ancillam meam, ut pariat super genua mea: id est, mihi filium gignat. Forte quia ritu aliquo mulierculae solitae sunt in talibus partibus sua genua parient subiicere: vel certe, quia puerulos mox natos in sua genua receperunt ac curarunt, ut solent eos mulierculae sedentes ponere, circumspicere ac curare, super utriusque suum femur ac genua iacentes: a tali cura hanc phrasem potissimum exortam esse opinor. Sic et de Ioseph dicitur Gen. 50, Vidit etiam Ioseph ex Ephraim tertios filios, et etiam filii Machir filii Manasse nati sunt super genua Ioseph. id est, ipsi nati sunt, ipseque eos saepe blande in ulnas et sinum suum suscepit, sicut solent avi de nepotum ortu laetari, tametsi hi fuerint iam pronepotes Iosephi, ut tanto maiori gaudio eos viderit, blandiusque contrectaverit. Psal 87, Ecce Philistaea Tyrus cum Aethiopia, ille natus est ibi. Et mox: De Syon dicetur, Vir et vir natus est in ea Item, Dominus recensebit, cum conscripserit populos, iste natus est ibi. Id est, multi venientes ab Oriente et Occidente, fient per fidem spirituales filii et haeredes Abrahami. ac cum eo recumbente regno caelorum. Quin et Dominus ipse recensens Catalogum gentium et hominum de multis barbaris extremi orbis, dicet, Ecce iste est quoque filius Abrahae. Quo respicit Christus dicens: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraam in regno caelorum Quod in ea nati est, ex Spiritu S. est, Matth. 1 ubi natum aut genitum [?: ] pro concepto ponitur: nondum enim Maria pepererat. In nasci alias tantum solam conceptionem, veluti initium [?: quod--- ] nativitatis indicat: alias contra, etiam incrementum, ac veluti perfectionem. Per metaphoram crebro ad spiritualem ac religiosam nativitatem transfertur, praesertim in Iohannis Evangelio et Epistola: ut, Ex sanguinibus, ex voluntate viri, ac denique ex Deo nasci. Quid ex Deo, et quid ex carne nasci sit, alterius loci ac materiae est plenius explicare. Posses tamen in talibus locis etiam generaliore illa significatione hoc verbum profieri accipere ut ex voluntate carnis ac viri nasci, sit omnis propittio, aut (ut ita dicam) causatio, sive ab humana doctrina, sive quomodocunque. Sic cap. 3 Dominus aliquoties [?: ---tit ] , Oportere omnes ex supernis nasci: id est, ut ipsemet exponit, ex aqua et Spiritu, seu Spiritu sancto, efficaciter in corde hominis operante per Verbum et Sacramenta. Sic et Dominus ac Baptista eodem Cap. aliquoties repetit: Qui ex carne, qui ex terra, qui ex spiritu ex caelis est, venit, aut nascitur. Porro de voce [?: ] , denuo, aut desuper, aut superne, dictum est supra in [?: ] SUPER. Eadem plane est vis locutionis, ex Deo esse aut ex diabolo, qua multum utitur Dominus, praesertim Iohan. et alibi. item Iohan. in sua Epistola, potissimum: [?: 34- ] cap. Sic idem etiam est, Esse filium Dei, aut Deum habere [?: ] Et contra, Esse ex patre diabolo, ex diabolo, et [?: ] diaboli, aut et filios Belial esse. Sunt autem impii [?: ] ex patre diabolo, quia semen et imago diaboli in [?: ] insita, aut venenum vel fermentum Satanae, quod totum [?: ---nem ] prorsus perfermentavit, et immutavit ex [?: ] Dei in imaginem Satanae, sicut si optimum argentum aut aurum mutatum esset in scoriam, aut in carbonem proverbium habet: qua similitudine etiam utitur [?: ] aut sicut si dulcis massa mutata esset in fermentum [?: ] comparatione divus Paulus utitur. Observandum [?: ] est in talibus loquutionibus Christum non tantum [?: ---ere ] in primam originem, sed etiam in praesentem eorum [?: ] Solent enim liberi referre parentes, ac veluti imago quaedam exprimere ingenium ac naturam indolemque parentes tum in corpore, tum in anima aut moribus, sicut et plerunque effectus suae causae. Vult ergo Christus, et [?: ] dicere, talibus hominibus diabolicum virus ossibus, [?: ] medullis penitus insidere ac inhaerere: quin et ipsos [?: ]

-- 367 --

709/710 quanti quanti sint, veluti repraesentare ac referre ipsissimum diabolum suum patrem: Contra autem, pios esse spiritu Dei in novos homines regeneratos, et eo etiam alioqui imbutos ac gubernatos. Sic Christus Iohan. 8. Post quam concessisset Iudaeis, eos esse semen Abrahae, mox negat esse filios eius, inquiens: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis: i. si vere patris vestri Abrahami iam renati indolem, ingenium, naturamque in vobis haberetis, sicut solent genuini filii patrizare. at vos degeneres filii estis: non. n. spiritualem, sed carnalem ac non renatum Abrahamum, imo et diabolum ipsum refertis: quod ex operibus vestris, quae propria diaboli sunt, nempe ex homicidio, mendacio et odio verbi Dei, liquido deprehendi potest. Sic et Paulus Rom. 9 distinguit semen Abrahae a filiis Abrahae: tametsi nonnihil magis respiciat ad originem. Vult enim omnes per fidem accipere promissionem, filialitatem, et haereditatem Abrahae, sicque filios eius fieri. Natus domus, vernam significat. Gen. 17, Abrahamus iubetur circumcidere, et etiam circumcidisse dicitur omnes servos, sive natos domus, i. vernas, sive etiam emptos argento. In natis alienorum contenti fuerunt, aut acquieverunt: Isaiae 2: natos videtur vocare cogitationes, inventiones, consilia et foeturas. Omnino videtur Propheta ibi obiicere Israelitis, quod deserta lege Dei, magiae, auguriis, et aliis exterorum maleficis artibus vacarint, ac secundum eas vitam, mores ac religionem suam instituerint: sicut et Ionathan vertit, quod in legibus peregrinorum ambulaverint: et sicut tempore Christi suam Theologiam maxima ex parte ad Philosophiam attemperaverant. Natos ergo expone, vel de inventionibus ac malis artibus gentilium, vel etiam de ipsis magistris earum. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista: i. inter filios aut natos ex mulieribus.

NASUS: suprâ in NARIBUS.

NATARE facio lectum meum omni nocte: Psal. 6, hyperbole est, de multitudine lachrymarum. Natare facere aquas super faciem alicuius, est eum submergere. Deuteron. 11. quasi dicat: Operuit eos aquis, ut non [?: -li ] super aquas, sed aquae super eos nataverint.

NATATORIA, a veteri interprete versa est vox κολυμβήθρα Ioan. 5 et 9, qui nimium spectavit vocis etymologiam a natando deductam. Magis perspicuum fuisset, si simpliciter vertisset piscinam, aut stagnum, quod [?: ibi ] ea vox significat. Caeterum de eo loco vide vocem PECUS, et PECUARIUS.

NATURA vox nullam habet admodum specialem significationem in Sacris literis, quae ex aliarum linguarum cognitione iudicari intelligique non possit. Percurram tamen quaedam loca. nam nihilominus variat aliquo modo eius significatio, ut omnino admonitione quadam rudior Lector indigeat. Physis ϕύσις Graeca mox a crescendo, aut oriendo venit: sicut et Latinum Natura, a nascendo. in de fit, ut communiter loquendo naturam alicuius rei, eius genuinam indolem, innatamque proprietatem vocemus. Rom. 2. Si gentes natura quae legis sunt faciunt: i. naturali vi ac viribus. De quo loco Pauli prolixe dixi in resolutione Disputationis Ienensis de Libero arbitrio, edita una cum Disputatione Vinariensi. Sic Rom. 1. Feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum qui est praeter aut contra naturam: i. praeter et contra innatam aut ingenitam earum proprietatem ad quam et cum qua divinitus conditae sunt. Naturale saepe dicitur id quod ita natum est: et opponitur artificia [?: -asciticiae ] , vel quoquo modo etiam corruptae rei. [?: ] praeputium secundum naturam, Rom. 2, [?: Iudicabit ] quod est ex natura praeputium. i. natus gentilis. Sic naturam rami, Rom. 11, i. proprii ac genuini, appellantur. Contra, alii insiticii vocantur praeternaturales, Gal. 2, Non natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores: id est, qui nati sumus Iudaei, non sumus proselyti, etc. Natura dicitur a Philosophis esse optima vitae magistra: id est, naturalis conditio, vis ac proprietas nostra. Sic Paulus dicit 1 Cor. 11, An non ipsa natura vos docet, comam decere quidem mulierem, dedecorare autem virum? id est, ipsa forma, conditio ac nativa vis utriusque sexus, diversam speciem ornatumque postulat. Natura videtur aliquando ipsam rei existentiam aut essentiam significare. Gal. quarto. Servivistis iis qui non erant natura dii: id est, reipsa non erant dii, sed tantum opinione stultorum ac seductorum hominum. Vicina huic significatio est, cum natura animalium et hominum pro ipsis animalibus et hominibus ponitur. Iac. 3, Omnis natura animalium domatur a natura hominis: id est, omnia animalia domari possunt, solentque ab hominibus. D. Petrus cap. 1. 2 Epistolae, dicit nos fieri divinae naturae participes, quod tum de substantia ipsa recte exponi potest, quia donatur nobis spiritus sanctus tum de instauratione imaginis Dei in nobis, ac communicatione vitae aeternae. In Epistola Iudae dicuntur impii aliqua scire naturâ, sicut et bruta, et in illis corrumpi: .i. in rebus huic vitae utilibus ac suavibus foedissime peccare, iis abutendo. At isti quae non noverunt, conviciis incessunt: quae vero naturaliter (ut bruta) noverunt, in iis corrumpuntur. Homines natura esse filios irae, pronunciat Apost. Ephes. 2. i. natos in reatu ac indignatione Dei, et praeterea ita corruptos, ut naturaliter, nempe pro hac corrupta natura Deum ignoremus, imo et pro stulticia habeamus, eumque oderimus. Atque ita idem hoc Pauli dictum valet, quod Davidis: In peccatis sum conceptus et natus. Item illud Moisis, Cor hominis pravum est inde ab infantia. Vult ergo dicere Paulus homines non more tantum aut prava disciplina, assuefactioneque esse malos, ut sapientes et Philosophi autumant: sed ita esse conceptos ac genitos, ut peccato, ira Dei ac poenis eius simus penitus onerati, vel potius obruti, submersi ac sepulti.

NAVIS nihil obscuritatis in Sacris literis ferme habet: alioqui tamen per metaphoram res eximias ac praepotentes, Deoque adversas indicat. Psal. 48, In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. i. praepotentes tyrannos, aut alios adversarios veritatis. Sic et Isa. 2, minatur Deus navibus Tharsis. Descendere ad mare in navibus, Psal. 107. Descendentes ad mare navibus, et qui faciunt opus in aquis multis. i. qui in mari negociantur. Navicula Christi a S. Patribus declaratur, quod sit typus Ecclesiae perpetuo periclitantis, sed nunquam prorsus pereuntis, iuxta versum: Fluctuat, ast nunquam mergitur illa navis. Quod Papa de sua piratica myoparona Aulae Romanae exponit. Ululate navis Tharsis, Isa. 23. id est, vos nautae et mercatores, ob devastationem Tyri, ad quam merces vehere solebatis. Continens pro contento ponitur. Minatur Deus Isaiae 30, se bello et variis calamitatibus ita absumpturum, et ad paucitatem redacturum Iudaeos, ut reliqui sint futuri sicut malus navis in vertice montis. i. perpauci. Non densi stabunt, ut sylvae in montibus, aut ut castra caeli innumerabilia, quemadmodum Abrahamo promittitur: sed admodum pauci et numerabiles, sicut caesa sylva una aut altera arbor in monte relicta speciem habet mali, navi infixi.

NAZARAEUS, a separando dictus, quod qui hoc genere voti ac victus se aliquandiu obligabant, separabant se a vino, sicera et carnibus, aliisque deliciis. de quo genere voti habes multa Num. 6. Porro quod Matthaeus dicit praedictum esse a Prophetis, quod CHRISTUS vocabitur Nazaraeus: id aliqui malunt verti Nazarenus, ut discernatur cognomen gentile, ab oppido quod incoluit, deductum a nomine huius (ut ita dicam) sectae aut hominum voto obstrictorum. Quod si omnino

-- 368 --

711/712 nomen correspondere debet, tum videtur esse allusio ad historiam Samsonis Iudic. 13. de quo praedicit ibi angelus, quod Nazaraeus Domini erit a nativitate usque ad mortem. Solent vero ista duo verba Esse et Vocari, nonnunquam in Sacris literis confundi. Prophetas plures alioqui exponunt, de pluribus autoribus libri Iudicum. Constat etiam, Samsonem in aliquibus typum Christi gessisse: ut aliqua de illo dicta, recte de hoc intelligantur. alii respiciunt ad vocem Hebraeam נצר Nezer surculus, quo nomine Christus Isaiae 11, et aliquoties alias vocatur. alii denique ad ipsam tantum significationem vocabuli, quod Iesus sit praedictus a Prophetis futurus sanctus, a mundo separatus, et soli Deo addictus: quod Paulus et Hieremias de se scribunt.

NE prohibentis, proprio quodam modo interdum in Sacris accipitur. Genesis 19. Ne quaeso domini mei: scilicet, pernoctetis in platea, obsecro ne ita feceritis. Ne filiae meae, Ruth. 1. subintellige, Sic feceritis, me sectando. 1 Regum 22, Ne dixeritis, rex sic: id est, absit ut sic pergat rex sentire de Propheta Dei. Talia sunt et illa Virgilii:
Non nostrum, inter vos tantas componere lites. et Aeneid. 2,
Non sic, etc.

NEBULA, differt quidem a nube, quod haec in sublimi, in media nempe regione aeris esse solet: illa vero in hoc proximo nobis aere existat, et terrae incumbat. Sed tamen non incommode, simul cum Nube, in voce NUBIS, postea explicabitur.

NECESSARIUM definiunt id esse, quod aliter se habere non potest: vel potius, quod vi aliqua urgente fieri necesse est, aut etiam omnino opus est. Dividitur autem multipliciter. ut primum, aliud esse necessarium consequentis seu absolutum, aliud consequentiae. Consequentis seu absolutum necessarium est, quod sua natura tale est: consequentiae, quod per se quidem est non necessarium, sed tamen ratione cohaerentiae connexionisve cuiusdam cum alio, quod cum praecesserit, hoc necessario consequatur. Consequentis necessarium est duplex: vel quia sic ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens, etc. Vel quia sic simpliciter ac sine exceptione, aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia tendunt deorsum, omnia levia sursum, etc. Homo et angeli debent esse perpetui. Haec omnia debent dici necessaria consequentis. Sic enim a Deo sunt initio condita, sine omni exceptione naturali, aut libera electione. Quod adiicio, propter liberam electionem Satanae et hominis, qui sponte a Deo, a veritate, iustitia et vita, suaque prima natura recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et praemia, ob praecedentem culpam et meritum. Utrumque quidem hominum est contingens: sed tamen ita illa duo sunt inter sese necessario vinculo colligata, ut praecederet culpa, necesse sit sequi poenam. Hinc necessitas morborum et mortis, variorumque quasi fulcrorum [?: ] mediorum huius caducae vitae. Hoc modo etiam sententiae sunt necessario verae aut falsae: debent enim accommodare se ad res, et ex illis pendent. Nec tamen haec necessitas Deo, eiusque Evangelio, suam superioritatem aut ius dispensandi adimit. Hac necessitate sunt etiam ipsa peccata et scandala necessaria, [?: sal---- ] quoad genus, non etiam quoad singula facta. Quando quidem tanta est potentia Satanae, et malitia eius, tanta etiam corruptio hominis ei servientis, ut necesse sit venire peccata ac scandala. Est iam, teste Christo, veluti Physica quaedam necessitas, ut haec mala arbor malos fructus ferat, et ex malo cordis thesauro tantum pessimae opes proferantur. Haec quasi praeter meum institutum, de variis necessitatis generibus praefari [?: volo ] ut tanto melius sequentes phrases ac obscuriores significationes explicari et intelligi possint. Observandum porro est, quod verbum Oportet idem ferme significat. Cum igitur Christus dicit Matthaei decimooctavo, Necesse esse venire scandala: et Lucae decimoseptimo, Non esse contingens ἀνένδεκτον , seu impossibile esse non venire scandala, non intelligendum est, quod aut aeternum quoddam Parcarum fatum tale sit [?: -que ] afferat necessitatem: aut etiam, quod Deus vel [?: prima ] ordinatione, vel quotidiana coactione vel [?: sat- ] lege cogat homines ad peccandum: sed quod Satanae potentia ac malitia, et hominis ei subiecti corruptio, omnino tales fructus, quasi naturali quadam vi ac [?: ] serie proferant. Est igitur Necessitas consequentia, pendet ex istis duabus pessimis causis: nempe diaboli potentia, et hominis non tantum imbecillitate, sed etiam perversitate. Quoniam vero diximus, in rebus sua [?: -ra ] contingentibus esse necessitatem consequentiae [?: ] id quoque vocari necessarium, quod vi aliqua cogente fieri opus est: hinc fit, ut varii sint gradus necessitatis, sicut et contrarii eius seu impossibilitatis aut impossibilis, ut supra ostendimus: et alias aliquid magis aut minus necessarium sit, ac nihilo minus dicitur necessarium: ut saepe vocantur valde utilia vitae et quibus aegre caremus, necessaria. sic et intimi amici [?: ] familiares dicuntur Necessarii. Aliquando etiam ius potius, quam effectum aut eventum vox haec respicit [?: ] quod sit iure, lege aut more necessarium, non [?: ] eventu aut effectu necessarium. Supra diximus de necessitate scandali, quod nequaquam de iure, sed [?: tantum ] de effectu aut eventu est accipiendum. At cum [?: dicat ] Luc. 22, Venit autem dies azymorum, in quo necesse erat, vel potius oportebat (ut est in Graeco) [?: ] pascha: non de facto, eventu, aut exitu, sed de iure accipiendum est. Sic etiam de iure intelligendum est, [?: ] dicitur, obedientia, bona opera aut Decalogus est necessarius. Quinetiam cum haec dicuntar necessariam salutem, de iure accipiendum est, salva tamen dispensatione, et (ut ita dicam) superioritate Evangelii (quod est superius ius) per remissionem peccatorum, [?: ] necessitatem dispensante aut tollente. Quod [?: ] dispensat semper de praeterito, non de futuro: debito non soluto, non autem de debito in posteritate solvendo. In quo peccarunt, qui hoc tempore hoc dogma pseudoapostolorum, aut etiam [?: Nazarenorum ] [?: maximo ] cum scandalo instaurarunt. De iure intelligendum est et illud 1 Corinth. 7, Qui vero stat firmus suo corde (non habens necessitatem. sed potestatem suae voluntatis) et hoc decrevit in suo corde, servare suam virginem, bene facit: id est, talem nulla necessitas mandati divini urget ad servandam suam [?: ] virginem, sed est in hoc liber. Opponitur hoc loco [?: ---tas ] necessitati iuris. Sic de necessitate iuris aut [?: ]

-- 369 --

713/714 [?: -dinis ] dicitur Lucae 23, Necesse habebat eis dimittere singulis festis unum quempiam captivum. Aliquando haec Necessitatis vox magis conatum cogendi quam eventum notat. Nam verbum ἀναγκάζω quod verterunt per Cogo, crebro tantum conatum significat. ut Luc. 14, Coge eos intrare, ut repleatur domus mea: ferme idem valet quod, Urge eos vehementer. Sic Paulus de se dicit Actorum 26, Cogebam eos blasphemare: id est, urgebam crudeliter. Galat. 2, Quid cogis gentiles iudaizare? id est, conaris eos adigere ad iudaizandum. Sic Galatis 6. Isti cogunt vos circumcidi. Mox sequenti versu dicit: Volunt vos circumcidi. Haec igitur exempla de conatu necessario accipienda sunt. At cum Galatis secundo Paulus dicit, Titum, cum esset Graecus, non fuisse coactum circumcidi: non est accipiendum de conatu, qui ibi valde violentus aderat, sed de exitu aut eventu. Testatur enim Paulus, se in ea re etiam Apostolorum iudicio victoriam obtinuisse. Ideo inquit, de falsis fratribus eum ad circumcisionem cogentibus, nec ad horam quidem cedere voluisse. De eventu et illud Actorum ultimo accipiendum est, coactus sum appellare ad Caesarem. quasi dicat, non tantum urserunt [?: ] ad id sua iniustissima accusatione, sed etiam tandem perpulerunt eo me invitum plane. Sic secundae Corinthiorum duodecimo: Vos me coegistis gloriari. Quomodo autem verba nonnunquam tantum ius, [?: cona-m ] , permissionem, aut etiam eventum significent, propria Regula in Universalibus Regulis explicatur. Aliquando vox haec simpliciter significat omnes maiores difficultates, sive ex egestate, sive ex periculis, aut undecunque demum emergentes. Sic Paulus dicit 2. Corinthiorum 12, Oblector in infirmitatibus, contumeliis, necessitatibus, persecutionibus, angustiis, etc. Videtur hic Paulo, necessitates esse defectus rerum necessariarum. Eodem ferme modo accipit et 2 Corinthiorum 6. Sic necessitas cum tribulatione, 1 Thes. 3, coniungitur. Sic et Lucae 21 praedicitur, futuram [?: magnam ] necessitatem: id est, rerum omnium difficultatem in terra. Sic Paulus suadet caelibatum, propter [?: instantem ] necessitatem: id est difficultates ac persequutiones varias, piis praesertim in primitiva Ecclesia imminentes: 1 Corint 7. Nonnunquam etiam rem valde [?: --lem ] aut commodam significat, qua non sine gravi [?: somno ] careamus, 2 Corinthiorum 9, Necessarium esse putavi vos consolari. Contra, 1 Iohan. 2 dicitur, Non necesse esse habetis ut quis vos doceat: id est, non prorsus impossibile est vos sine nostra institutione salvari, cum [?: ] et ipsimet vos invicem docere possitis. Ita quasi [?: extremum ] quendam gradum rerum necessariarum sinificat: sicut cum Cato praecipiebat contra emacitatem. Non id esse emendum quod opus sit, sed quod [?: plane ] sit necessarium. Et veteres, Uxorem esse necessarium malum: id est, quae licet multa incommoda secum [?: ] , tamen ea carere non possimus. Utilitatem haec [?: mox ] etiam significat, cum Paulus Philipp. 1 dicit, Manere in carne magis est necessarium propter vos: id est, [?: ] ingenti multarum Ecclesiarum damno. De loco primae Corinthiorum 12: Imo multo magis quae videntur infirmiora, sunt necessaria: disputat Erasmus, non [?: ] illa membra dici magis necessaria: eoque vertendum esse, Multo potius: ut μᾶλλον declaret correctionem, non comparationem. Verum Paulus simpliciter [?: ] illa membra vegetative servientia esse magis necessaria, quia sine illis constare homo prorsus nequeat: [?: ] oculis et auribus, olfactu, gustu aut sermone [?: ] consistat. Illa enim ignobilia membra pertinent (ut Philosophi loquuntur) ad esse: haec vero [?: no--- ] ad bene esse. Sic et in metaphorico corpore [?: i--- ] membra sunt magis necessaria (constituunt [?: e--- ] ipsum corpus, aut totum coetum) quam pauci aliqui valde excellentes donis, qui ut nobilissima membra sint, ita sunt minima corporis pars. Accipiatur ergo illud Multo magis, πολλῷ μᾶλλον , comparative, non corrective. ¶ Utile fuerit et Aristotelis sententiam de voce Necessarii audiri, quae ab ab hisce prius annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius quam doceant quot modis accipi Necessarium debeat. In est idipsum rebus quidem aeternis simplici absolutaque ratione: sed caducis etiam gignendisque omnibus ex suppositione tribuitur: quomodo in artificiosis, ut aedibus, et quibusvis aliis generis eiusdem. Materiam enim talem adesse necesse est, si domus, aut quivis alius finis futurus sit: atque etiam fieri, moverique illud primum oportet, deinde hoc, ac deinceps ad hunc modum itur ad finem, cuius gratia res quaeque et efficitur, et est. Eodemque modo in rebus quoque natura gignendis agitur. Et paulo post: Necessitas vero alias ita significat, ut si res, cuius gratia futura sit haec, haberi necesse sit: alias ita, ut sic se habeant, aptaque sua natura ita sint. Porro 5 Metaph. cap. 5. sic de significatis necessarii scribit: Necessarium dicitur, sine quo non contingit vivere, tanquam concausa: ut respirare, et alimentum animali necessarium est: impossibile enim est, absque his aenimal esse. Et sine quib. bonum non contingit aut esse, aut fieri, sive aliquid mali repellere, aut eo privari: ut bibere potionem medicatam necessarium est, ut non aegrotet: et in Aeginam navigare ut pecuniam recipiat. II. Item, violentum, et vis hoc autem est, quod praeter propositum et electionem obstat, et prohibet. Violentum enim, necessarium dicitur: quare etiam triste. ut Evenus quoque ait. Omnis nanque necessaria res, tristis est. Et vis necessitas quaedam est, quemadmodum Sophocles dicit, Etiam vis me cogit haec facere: et recte, necessitas videtur inevitabile quiddam esse. contrarium. n. voluntario, et secundum cogitationem motui est. III. Item, quod non contingit aliter se habere necesse dicimus ita se habere: et secundum hoc necessarium, caetera quoque omnia dicuntur quodammodo necessaria. nam et ipsum necessarium aut agere aut pati tunc dicitur, cum non contingat propter illud quod vim infert, secundum propositum fieri, tanquam illa existente necessitate, propter quam non contingit aliter: et in eis quae concausae vivendi et boni sunt, similiter. Cum enim non contingat, hic quidem ipsum bonum, hîc vero ipsum vivere et esse sine quibusdam, haec necessaria: et haec causa, necessitas quaedam est. Item demonstratio necessariorum est: quoniam non contingit aliter se habere, si similiter demonstratum est. Huius vero causae ipsa prima, si impossibile est aliter se habere, ex quibus fit syllogismus. Quorundam itaque alia est causa, ut necessaria sint: quorundam vero nihil, sed propter haec, alia necessario sunt. Quare et proprie necessarium est, quod simplex est: hoc enim non potest multipliciter se habere. quapropter nec aliter et aliter: etenim multipliciter se haberet. Si igitur aliqua perpetua et immobilia sunt, nihil in eis violentum aut praeter naturam est. Haec non tantum propter praecedentes loquutiones adscripsi: sed etiam ut ista communis loquutio omnium linguarum intelligatur, cum aliquid dicitur esse necessarium ad aliud: quam communem loquutionem etiam impia propositio Maioris continet, Opera sunt necessaria ad salutem, Quae sententia in omnibus linguis, et omnium sanorum iudicio omnino significat, Opera sunt concausa salutis, seu quiddam praecedens ac operans eam ut et in praedictis locis Aristot. istam locutionem exponit. Verum nihil attinet longius ire quaesitum istius erroris sensum: ille ipse artifex, qui primus hoc venenum in caeleste manna Evangelii anno

-- 370 --

715/716 trigesimoquinto refundere conatus est, semper exposuit suam istam impiam sententiam de causa sine qua non, quae sane est quiddam antecedens, et concausa eius cuius est causa. Quare prorsus detestanda est istorum hominum impudentia, qui violenter excusandi nefarii erroris causa exponunt, quod sit intelligendum, Bona opera debere prorsus sequi partam iustificationem ac salutem: cum nemo mortalium dicat, effectum esse necessarium ad causam, sed contra, causam ad effectum. Nemo dicit saturitatem esse necessariam ad panem: sed contra, panem esse necessarium ad saturationem. ¶ Haec iam devoce Necessarii dixisse sufficiat: nam reliqua significata et exempla facile ex Latino sermone et iam dictis intelligentur.

NEGLIGERE, ponitur aliquando pro odisse. Hebraeorum octavo: Ego neglexi eos, dicit Dominus: id est, odi eos, quando quidem non perstiterunt in foedere. In Hebr. Hieremiae trigesimo primo est, Ego dominatus sum eis: id est, duriter eos tractavi. Sic negligere sapientiam, Proverbiorum primo, pro despicere, aut etiam odisse: et Hebraeorum duodecimo, Negligere disciplinam. Contra quoque verbum Odi ponitur pro negligo, ut in Synecdoche dixi, et postea in verbo ODI ostendam. ut, Qui parcit virgae, odit filium: id est: negligit eum, cum alioqui plerunque tales tenerrime ament filiolos.

NEGO, aut ABNEGO verbum habet propriam quandam significationem in Sacris literis: sicut et res ipsa eius significationis in aliis rebus, linguis, gentibus, religionibus ac moribus non est in usu. ea porro talis est. Gerit Deus bellum cum Satana ac mundo, idque magna ex parte etiam propagatione suae religionis, veritatis, ac noticiae sui: et contra damnatione impiae doctrinae ac religionis mundi, seu omnigenorum mendaciorum Satanae, praesertim autem religionem attingentium. Sicut igitur Deus misit filium suum, ut disseminet veritatem suam: et ille porro suos Prophetas, Apostolos, aliosque ministros inde ab initio mundi usque in finem, ut sic ex ore aut per os ipsorum regnum Dei propagetur, Deusque glorificetur, et contra Satan ac mundus redarguantur et condemnentur: ita vicissim ac contra, Satan et mundus non solum habent suos Apostolos mendaciorum infernalium propagatores, et veritatis Dei corruptores ac oppugnatores: sed etiam omni vi, industria ac arte id agunt, ut illi Dei ac filii ipsius ministri non tantum desinant testimonium veritati dare, sed etiam eam una cum suo autore obnegent, abiurent, ac ut impiam condemnent. Hic igitur fit, ut tant opere Deus a suis requirat ac flagitet confessionem, aut (si mavis dicere) liberam ingenuamque professionem veritatis, et contra abnegationem aut negationem severissime damnet. Sicut ergo ostendi, rem hanc esse propriam Ecclesiae: ita phrasis quoque ac significatio haec huius verbi est illi propria. Non tamen praetermittendum est, verbum Hebraeum כחס Kiches, quod Latine Negare versum est, aliquanto significantius Latino videri. includit enim quandam separationem, et veluti apostasian a Deo. Prover. 30. Divitias et paupertatem non dederis mihi, ne forte satier, et negem ac dicam, Quis est Dominus? i. confisus mea opulentia, non curem te: sed deficiens contemnam, tanquam vita salusque mea ex te minime pendeat, aut tua ope non indigeat. Hierem. 5. Negaverunt Deum, et dixerunt: Ipse non est, nec venient super nos poenae aut gladius. ubi Negare videtur significare, simpliciter statuere secum, aut etiam ore effari, nullam esse Dei providentiam. In novo porro Testamento, ubi res ipsa fuit usitatior, ob perpetuam piorum pugnam contra idololatriam gentilium, et vicissim illorum persequutionem, etiam vocis ac Hebraismi huius maior est usus quam in veteri. Exempla sunt passim obvia. Sed ab hoc communi usitatoque Hebraismo trahitur hoc verbum nonnunquam et paulo longius, ad quosdam nonnihil obscuriores sensus: ut cum Christus dicit Matth. 10, Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum vicissim coram patre caelesti. i. non agnoscam pro meo, non intercedem aut orabo pro eo, sed ut Ethnicum in suis peccatis ac morte deseram. Non agitur ibi res de verbali quadam negatione, ut hic in terris Christiani aliquando negat sed de reali. Verum retinetur nihil ominus id verbum allusionis, poenae ei sceleri debitae aptius significanda gratia. Luc. 12 dicitur, Negabitur coram angelis Dei non habebitur, curabitur aut fovebitur ut pius. Negastis Christum coram Pilato: Actor, 13. i. noluistis eum agnoscere pro vestro Meschia, quin potius ut plane sceleratum accusastis. Stephanus dicit Israelitas negasse Mosen: i. noluisse habere eum pro iudice ac rectore: Acto. 7. Est etiam quaedam realis abnegatio, quae non in verborum negatione Dei, eiusque religionis consistit, sed in vitae impietate. Sic vidua suos negligens, dicitur ad Timotheum 5 fidem abnegasse, et esse infideli deterior: i. reipsa ac impietate defecit a fide et Christo, quantumvis verbis de eo iactet. 2 Timoth. 2. Si illum negaverimus, et ille negabit nos: si increduli sumus, ille manet fidelis, negare seipsum non potest. i. ille serva isdem, non est fallax ut nos, illi non potest obiici culpa dissoluti foederis: quantumvis nos impie vivendo id [?: pissime ] dissolvamus, seu negemus. Quare etiam quoties resipiscimus, patet nobis ad eum reditus. Ille semper paratus est servare ea quae ex sua parte promisit. Qui negat Iesum esse Christum, is negat patrem et filium: Ioan. secundo. id est, qui hunc hominem vocat Iesum, negat esse illum verum Meschiam, quem Deus tot seculis ante promisit, ille reiicit tot vetera et recentia testimonia Dei de Meschia, quae hunc hominem proprie ac veluti digito monstrant, eoque non credit Deo nec recte eum colit. Sic ibidem dicitur Antichristus haec negare: quia etiamsi paucis ac singulis quibus verbis confitetur, tamen re ipsa totaque doctrina ac religione sua, contemnendo meritum officiumque Christi idque in se, suas indulgentias, dispensationes, sacrifices sanctos ac mediatores, et merita ordinum monasticorum transferendo, negat et filium et patrem. Negat igitur utrumque reipsa potenter, cum verbotenus, et (ut indicam) specietenus eum confiteri ac celebrare videnantur

NEGOCIUM vertunt aliqui vocem Hebraei [?: ] dabar, quod proprie sonat verbum. extenditur [?: ] late, sicut Res apud Latinos, aut Ein ding apud Germanos. Adiungitur vero non raro aliis vocibus perniciose, aut quasi expletive. Exodi 8, clamavit Moses ut Dominum super negocio aut re ranarum: id est, ob [?: ] quas petiit amoveri ab Aegyptiis. Exodi vigesimosecundo: Super omni negocio aut re transgressionis videlicet de bove, asino, ove, etc. idem est ac si diceret omni transgressione. Sic in negocio Phegor, Numeri trigesimoprimo: id est, propter Peor, aut cultum [?: ---li ] illius. Eodem modo ponitur et 2 Samuelis decimo octavo: Audivit populus cum praecepta daret [?: per ] negocio Absolonis: id est, de Absolone in vita conservando. Ecclesiast. tertio: Dixi ego in corde meo super negocio filiorum hominum, quod purificaverit [?: ] est, de sorte aut conditione hominum. Sed [?: ] Dabar, sive Verbum, sive Rem aut Negocium vertas, [?: ] infra in nomine VERBUM dicetur.

NEGOCIARI verbum nihil ferme obscuritatis habet in Sacris. Deut. 21, Nec vendendo vendet [?: ] argento, nec negociaberis de ea: forte [?: Com-- ] significat, tametsi illud sit aliud thema. Dicitur et sapientiae negociatio, i. lucratio aut acquisitio eius. [?: P- ] Melior est negociatio eius negociatione argenti, et [?: ] optimo proventus eius. Ezech. 27, Dic negociationi

-- 371 --

717/718 populorum ad insulas multas: id est, dic Tyro, quae multis mercatoribus suppeditat merces devehendas ad varias insulas. Christus comparat Matth. 24 praedicationem suorum ministrorum, negociationi: quod perinde tales eius famuli accepta sorte, id est, vera doctrina et [?: ] ablegantur in diversas terras, ad acquirenda amplissima lucra: sicut mercatores solent suos servos ad negociationes exercendas in diversa loca mittere.

NEPOTES, filii sunt et dicuntur in Scriptura, ut 2 Regum 10 cap. Sic quoque eodem libro, capite 24. Et Matthaeus evangelista, ubi omisso Ioachimo filio Iosiae, inquit: Iosias autem genuit Iechoniam, etc. nepotem pro filio ponens. Non tamen falsum dicit Matthaeus, dum pro duobus Iochimis unum ponit, qui et Iechonias dicitur.

NEQUAM, apud veteres significabantur nullius precii. Ita Plautus piscem non recentem appellat nequam, quod nullius esset precii aut valoris. Sic et homines nequam dicti, ut Gen. 35. Fuit quoque Her primogenitus Iudae, nequam in conspectu Domini: id est, displicuit Domino, malitia eius nota fuit Domino: hoc est, fuit insigniter malus, fuit nequissimus. Sed invaluit usus, ut denotet hominem lascivum ac libidinosum et nequam. vide Annotat. Erasmi. Nequam, pro malus: 1 Reg. 16 cap. Spiritus nequam: id est, malus. Psalmo 63, Firmaverunt sibi sermonem nequam: iuxta Hebraeum, verbum malum, vel rem noxiam. Graece est [?: ] . Matthaei 6, Si oculus tuus erit nequam: id est, malignus, insidiosus. Nequam etiam pro facinoroso. Lucae 23 capite, Ducebantur et duo nequam cum eo. Graece, εἰς δύο κακοῦργη; , id est, duo malefici, sive facinorosi. Nequitia, pro malitia. Nequitia hominum, Ephes. 4, Graece πλάνης, id est, fallacia, ut D. Hieronymus legit: quod verbum ductum est a lusu tesserarum, in quo imponit uter alteri, quibus potest modis.

NEQUITIA, Latinis ferme proprie lasciviam ac libidinositatem notat. Vetus seu vulgata versio videtur ea noce uti pro versuto ac malitioso perversoque, [?: -eo ] valde crebro hoc epitheton cacodaemoni tribuit; tribuit et huic seculo, quod sit nequam, Galat. 1. et generationi, Lucae 11, Graecam vocem πονηρὸς hoc Latino [?: --iectino ] exprimens. Aliqui tamen volunt, quod nequitia caetera vitia omnia complectatur, frugalitatique proponatur. Ps. 73, Cogitaverunt et loquuti sunt nequitiam.

NESCIO, in verbo NOVI exponetur.

NIDUS, quasdam proprietates aut Hebraismos in hac lingua habet. Primum per metaphoram significat quodvis domicilium hominum. Deinde quia, sicut [?: prae--endes ] et rapaces aves, ut aquilae, accipitres, maiores [?: --ui ] , et similes, solent in praealtis rupibus nidificare, [?: ] ibi cum suis pullis tutae sint, Iob 39: sic etiam potentes homines, tum arces in locis munitissimis struunt, quod ante bombardarum inventum commodissi [?: ] fiebat, in praealtis rupibus: et alioqui res suas ac servos liberosque praesidiis muniunt, et in tuto loco collocare conantur. Ideo Scriptura dicit, eos collocare in locis altissimis et in petris nidos suos. Num. vigesimoquarto. Robusta est habitatio tua: etiamsi in petram collocaveris nidum tuum, eris in devastationem. Sic [?: Ab--- ] dicit capite quarto ad Edomitas, quod, etiamsi in [?: ---dera ] nidum suum collocaverint, tamen Dominus [?: ----rus ] sit eos inde. Sic et Habacuc inquit: Vae [?: in- ] lucro in malum domus suae, et ponit in sublimi [?: ] suum, ut liberetur de manu mali. Tertio, quia [?: ] post excubationem pullorum a plerisque [?: aviarius ] deseritur, ideo dicit Isaias capite 16, quod [?: ] Moab erunt desertae. Magis tamen videtur [?: com---- ] in eo esse, quod sic incertis sedibus profugi [?: vagantur ] Moabitae, quaerentes victum: sicut pulli [?: avi--- ] postquam semel ex nido provolarunt, nec amplius a matre aluntur. Nidus pro pullis, continens pro contento, per synecdochem. Deuteronomii trigesimosecundo: Aquila quae excitat ad volandum nidum suum: id est, provocat pullos suos, ut discant volare. Deuteronomii vigesimo secundo vetat Deus, reperto nido, praeter pullos aut ova etiam matrem tollere: forte volens indicare, moderate ac cum gratiarum actione creaturis Dei utendum esse, nec omnia simul ac semel esse perdenda et absumenda. Solet vero gratum acceptumque esse hominibus, reperire nidum, tum quia ipsae aviculae per se iucundae sunt: tum quia praeter omnem spem et laborem quasi quoddam lucellum homini ultro obiicitur. Hinc est quod Isaiae 10 dixit rex Assyrius: Et invenit veluti nidum manus mea substantiam populorum: i. opes ac potentiam magno labore aliorum regum, gentium ac populorum congestas, ego facili opera sum consecutus, nemine mihi admodum repugnare audente. In nido suo mori, Iob 29. i. diu vivere, et suo tempore in sua domo summaque tranquillitate mori. Inquit enim Iob de sua spe quam olim habuit: In nido moriar, et tanquam arenam multiplicabo dies. i. postquam diutissime vixero, domi ac in lecto meo tranquille moriar.

Nidos etiam vocat Scriptura, illa cubicula brutis in arca fabricata. Ezechielis trigesimoprimo describitur regnum Assyriae per pulcherrimam arborem: cui inter alia tribuitur, quod omnes aves in eius ramis nidificaverint. Indicatur vero quod varii magnates ac praepotentes, et omnino diversi ordines, civitates ac gentes in eo regno, et sub eius patrocinio creverint, auctique sint et floruerint. Similis descriptio per arborem est etiam regni Nabuchodonosor, Danielis quarto. Christus dicit aves caeli habere nidos, et vulpes foveas, se vero non habere ubi caput reclinet: ut ostendat, se deteriore esse conditione quam ipsa bruta, quae plus certi ac proprii commodi habeant, magisque stabiles ac certas sedes obtineant, eisque fruantur: cum ille nec habuerit quicquam proprii, nec usquam omnino tutus fuerit.

NIHIL, et NIHILUM, habet etiam suas quasdam obscuritates. Dicitur igitur Nihil alias de essentia ipsa, idque vel negative, cum aliquid prorsus nihil est: aut privative. ut, Nihil esse sine verbo factum, Ioan. primo dicitur. id est, prorsus nihil, nec usquam tale quod existit. aliqui privative intelligunt, de Peccato. Sic dicitur, idolum, id est, falsum Deum, nihil esse in mundo: 1 Corinth. octavo. Quare addit declarans, nec esse omnino ullum alium Deum, praeter verum.

Nihil esse, alias negative exponunt, cum aliquid plane non est, nunquam fuit, aut etiam prorsus periit. Alias privative. Dicunt autem privativum nihil esse, cum aliqua res caret eo quod habere deberet: ut cum oculo aut alio membro caret animal. sic accipi posset, cum absententiam preciositatis aut debiti valoris indicamus, de quo moxagam. Sic rerum laesiones dicunt esse nihil. Sic et peccatum vocant nihil privativum. Aliquando Nihil dicitur de effectu: ut, circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: 1 Cor. 7, pro, nihil efficit aut valet ad Christianismum, aut veram pietatem. Nihil interdum dicitur de absentia magni valoris aut preciositatis ab ea re, cui inesse debebat. 1 Cor. 13. Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. i. nullius precii aut valoris in conspectu Dei, et in Ecclesiae aedificatione. Convenit cum hac locutione, quod Aliquid esse significat interdum eximium esse. Tale et illud est: Aude aliquid brevibus Gyaris, et carcere dignum; Si vis esse aliquis. Sic ait Paulus: Gratia Dei sum, quicquid sum. De loco Galat. 6, Qui sibi videtur aliquid esse, mox dicam. Verum de locutione, Aliquid esse, aut non esse, supra suo loco in ALIQUID dictum est. Aliquando Nihil ponitur pro re admodum parva, ut quae ferme idem sit quod nihil. ut, Habenti dabitur: non habenti autem;

-- 372 --

719/720 seu nihil habenti. ubi Non habere, pro parum habere ponitur. Non enim auferretur, aut auferri posset ab eo, si prorsus non haberet. Lucas habet, Quod videtur habere: unde posset iudicari, Hebraismum esse potius in vocabulo et modo Habendi. Qui enim non exercent recte dona divinitus data, magis videntur ea habere, quam vere habent aut possident: sicut is qui suam minam humi defoderat. quare merito aufertur ab eo id quod male habet. Quale enim tandem possidere est quopiam bonum, si prorsus eo non utare? Verum de hoc genere Hebraismi, cum magna pars pro toto, aut parva pro nihilo habetur, in Regulis universalibus dictum est. Sic 1 Cor. 1, Eligit ea quae non sunt. id est, quae per sese, suave nativa praestantia aut vigore nullius momenti sunt. In hac eadem vocis huius significatione dicitur 2 Par. 9, Omnia vasa Salomonis fuisse aurea, et argentum pro nihilo esse reputatum: id est prae copia auri fuisse parvi factum argentum. Sic Psal. 39 habetur: Ecce palmi spacium posuisti dies meos, et aevum meum quasi nihil coram te. id est, res perpusilla. Proverb. 10. Argentum electum lingua iusti, cor autem stulti tanquam nihil. In Hebraeo est, Tanquam parum: sed Vulgo vertunt, Tanquam nihil. Sic dicit Isaias cap. 40. Omnes gentes esse coram Deo, aut comparatione Dei, quasi nihil, et nihil reputari ei. id est, pro re levissima: sicut praecesserat, quod reputentur pro gutta situlae, et pro pulvisculo trutinae. Iob cap. 26 dicitur de Deo, Ipse extendit Aquilonem super inani, et terram suspendit super nihilo: id est, mirabiliter eam libravit in medio aeris, nullis ei subiectis columnis aut basibus. Ex quo loco terrae globositas et habitabilitas circumquaque probari potest, quod non insideat alicui quasi firmissimarum petrarum basi. Hic Nihil meram negationem significat. Redigi, poni aut deduci in nihilum, saepius in Psalmis repetitur. significat autem, extreme debilitari et attenuari, aut etiam prorsus absumi ac perdi. Idola impiorum crebro Scriptura vocat vanitatem et mendacium, nonnunquam etiam Nihil: ut Amos 6, Qui laetantur in re nihili. et Isai. 41, ad idola in quit: Vos estis minus nihilo, et opus vestrum minus nihilo. Sic Isaiae 59, Confiditis in nihilo, et loquimini mendacium. Dianae templum pro nihilo habebitur: Actorum 19. id est, contemnetur. Convenit hoc cum eo quod dixi, aliquando significare rem non magni precii esse, vel contemnendam: hoc est quoddam privativum nihil, ubi non ipsa res plane nihil est sed tantum est privata sua dignitate aut praestantia, vel preciositate. Nihil esse, ponitur interdum pro nulla culpa. Matth. 5, qui iuraverit per templum aut altare, nihil est: id est, non peccat, aut etiam non obligatur, nihil eximium vel in bonam vel in malam partem facit. Nihil tibi et illi, Matth. 27. Nihil tibi et iusto illi: id est, ne laeseris illum innocentem illo modo. ubi et hoc notetur, quod videtur ei interdicere omne commercium, cum tantum laesionem prohibeat. Tale est illud ad Labanum dictam. Ne loquaris a bono ad malum cum Iacobo. Sine me nihil potestis facere, Io. 15: scilicet veri bonique operis, et spiritualiter. Et mox cap. 18, In occulto loquutus sum nihil: scilicet singulare, quod non et publice sim loquutus. Indigent tales loquutiones aliqua specificatione, sicut in Reg. de Generalioribus locutionibus dixi. Si quis sibi videtur aliquid, cum nihil sit, semetipsum decipit: Gal. 6. pro, si quis semet magni facit, somnians se quempiam praestantem esse, cum sit vilissimus homuncio. Pro nihilo vidi tentoria Chusan, Habac. 3. id est, castra et potentia Syrorum, quibus imperitavit rex Chusan, in nihilum redacta sunt, in fumum abierunt, interierunt. Vult autem dicere: Deus eripuit suum populum ex violentia Chusan et Syrorum, castigatis et perditis illis.

NILUS. Nilum verterunt vocem Hebraeam Gihon, Gen. 2. cum alias ea nusquam in hac significatione reperiatur, et Nilum plerunque rivum Sacrae [?: ] nominent. Verum sicut nihil certi ac explicati dici potest de loco Paradisi: ita nec ostendi, quomodo [?: ] ista quatuor flumina, adeo a se invicem remota, et quasi contrarium cursum habentia (cum alia tria a Septentrione ad Meridiem currant, Nilus contra a Meridiem septentrionem tendat) fluere potuerint. Hoc tamen memorabile est, quod etiam Ethnici historici [?: scribo ] istorum quatuor fluminum, Gangis, Tigris, Euphratis et Nili, de quibus Hebraea nomina exponuntur, [?: --tes ] ignorari. Credo autem in loco Gen. non intellegi vel Nilum Aegyptiacum, vel Gangem Indicum. in regio Hevila, ubi Physon, (quem Gangem interpretur) esse dicitur, infra 25 cap. collocatur in via inter Aegyptum et Assyriam. Legitur enim, Habitaverunt autem posteri Ismael ab Evila usque ad Shur, quae est in prospectu Aegypti, proficiscenti in Assur. Sic et [?: ] Aethiopia, quae ultra Chion collocatur, duplex est [?: ] et Madianitae Aethiopes dicuntur. Moses etiam Aethiopissam uxorem habuisse dicitur, cum Madianitica [?: fuerit ] . Homerus item duplices Aethiopas facit: alios dicit esse omnium mortalium Occidentalissimos, alios Orientalissimos. Huc facit, quod capite decimo [?: ] dicitur pater Hevilah et Nimrod: cum certum sit [?: ] in Chaldaea et Assyria regnasse, et a Chus et [?: ] verisimile aliquas vicinas regiones nominatas: [?: ] procul filium a patre disgregatum, ut alter quidem extrema India, alter vero in Aethiopia sedes fixerit [?: ] quoque eodem Capite alterius viri Ephyla mentio, [?: ] fuerit frater Ophyri, a quo denominata est regio, [?: ] ius aurum in Sacris literis celebratur, et ponitur in Arabia. Quare verisimilius est, Physon et Gihon intelligendum esse de aliquibus duobus fluminibus, [?: vi-- ] Tigri et Euphrati, quam de illis tam remotis, et ex contrariis mundi partibus prodeuntibus. Certe illa [?: ] est contemnenda coniectura, quod Septuaginta, [?: quae ] Nili plurimam noticiam habuerunt, Hebraeas [?: ] Gihon et Phison retinuerint, nec Gangem nec Nilum vertentes: cum alioqui proculdubio vel regi ac Aegyptiis gratificari cupientes, libentissime Nilum [?: --issent ] , eorumque dilectissimum fluvium ex Paradiso deduxissent: si id cum aliqua specie veritatis se facere posse sperassent.

NISI, vel Si non, אם לא Im lo conditionalis et captiva coniunctio, saepe videtur Hebraeis simpliciter affirmare citra omnem conditionem aut exceptionem perinde ac si esset adverbium affirmandi Profecto [?: ] certe causa huius Hebrismi est, quia Hebraei sic inquunt suum iuramentum: Si non fecero, aut, si fecere [?: ] aut illud, tum mihi hoc aut illud accidat. Solent [?: ] vel mali ominis, vel etiam vitandae culpae gratia [?: -tere ] illam obligatoriam aut male imprecantem, [?: se-um ] in testem vocantem partem: quare tantum iniuramenti ponunt. Hinc est quod Nisi, aut Sinea vehementissime affirment. Sic Vulgata et Erasmus [?: -terunt ] Heb. 6, Nisi benedicens benedicam tibi: [?: ] certo benedicam: cum tamen ibi non necesse sit intra Graecum textum, hunc Hebraismum in [?: ver- ] intrudere. 2 Reg. 9, Nisi viderim heri sanguine Naboth et filiorum eius, et rependam tibi in agro hoc [?: ] Subintellige, non habear pro Deo verace, etc. id est, profecto vidi culpam, et ideo poenam rependam [?: ] Vino ego, nisi qui sunt in solitudine, gladio [?: ] id est, certe cadent. Ubi sunt duae formulae [?: ] [?: -tera ] in Vivo ego, altera in Nisi. Sic mox 36, Nisi in igne zeli mei sum locutus: pro, certe in igne zeli. Sic [?: ] Levavi manum, nisi gentes quae circumquaque [?: ] sunt, portaverint ignominiam suam. Aliquaando [?: ] necessitate loca vertunt Interpretes per Nisi: ut [?: ]

-- 373 --

721/722 Nisi quod populus est fortis. ubi in Hebraeo est, [?: defe- ] : subintel. dubium: aut, in summa: vel, ut breviter dicamus. Sic 1 Reg. 20, Nisi hoc tempore cras mittam servos: in Hebraeo est correctivum, Quin potius. Sic de loco Heb. 6. Nisi benedicendo benedicam, superius dixi. Aliquando non tam conditionaliter quâm explicationem ponitur. Ioan. 5. Non potest facere filius quicquam semetipso, nisi quod viderit patrem facientem. quaecunq-e enim ille facit, haec et filius similiter facit. Per illud Nisi non excipitur aliquid ex praecedenti sententia, sed declaratur solum quomodo filius nihil faciat ex semetipso, sed tantum illa faciat ad quae eum pater ablegavit, eique iniunxit, et ad quae eum pater impellit, regit ducit. Intelligitur autem id vel ratione humanitatis, vel officio mediationis. Exponitur igitur per illud Nisi illud praecedens [?: A- ] semetipso. Aliquando si non aut Nisi affirmative accipitur, praesertim praecedente ἐκτὸς . 1 Cor. 14, Maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: excepto, si non interpretetur. id est, excepto casu, si interpretetur. tunc. non est maior qui prophetat, quam qui loquitur linguis. sed hoc etiam Graecis scriptorib. est usitatum. Ob supra indicatam eclipticam iurandi formulam, ponitur interdum, si, pro nequaquam: ut Marc. 8. Amen dico vobis, si dabitur huic nationi signum: pro, Indubitanter affirmo, quod non dabitur signum huic in credulae nationi. Si, non saepe ecliptice ponitur: sed de hoc infra copiosius in voce SI dicetur.

NIX, ob albedinem suam ac puritatem, innocentiam et purificationem aut iustificationem hominis [?: deno- ] . ut Psal. 51, Asperges me Domine hyssopo, et super nivem dealbabor: i. ero purissimus et mundissimus â peccatis. Eadem similitudo est etiam Is. 1, Si fuerint peccata vestra veluti coccinum, tanquam nix albescent. Ob albedinem etiam lepra voce Nivis declaratur, 2 Reg. 5. Egressus est sicut nix leprosus. Alba facta est veluti nix in Salomon, Psal. 68. Quod aliqui intelligunt de laeticia, quae per lucem et albedinem significatur. Alii de instructione [?: -ctorum ] , qui per Reges ibi significantur. Verbum sane [?: ] pharas, quod ibi est, dilatare potius quam disturbare significat. Sed dixi de hoc loco in voce Albedinis. ex [?: maestate ] , alias in bonam partem accipitur, tanquam refrigerans: Prover. 26, Sicut frigus nivis tempore aestatis, legatus fidelis mittentib. eum. i. re bene peracta perinde est mittentibus salutaris et gratus, ac si messorib. quis in arctissimo aestu afferret nivem, quae eos inflammatos refrigeraret. Alias contra in malam partem accipitur, tanquam quiddam non conveniens tempori. Proverb. 26, [?: ] nix aestate, ita stulto gloria: s. minime convenit. tempore nivis declaratur feritas bestiarum, quia tunc [?: ] possunt terram attingere, nec aliquid cibi reperire vel [?: ] terra effodiendo, vel etiam quia pecudes intra claustra continentur contecto pabulo, et ob externum frigus [?: tam- ] magis esuriunt incalescente ventriculo. Ideo 2 Sam. 23, 1 Par. 11, narratur de quibusdam fortib. David quod tempore nivis interfecerint leones, s. cum maxime sunt [?: fe-es ] , etiam fame efferante eos. Nix diu solet manere in [?: ] montib. et petris montium, ut sunt in eis varii [?: an-ct- ] et gelidae cavitates: ideo eius comparatione [?: do- ] Hier. cap. 18, mirabilius esse quod Iudaei deserant verum Deum, quam si praemature nix petras Libani desereret. NOBILIS, videtur in Sacris literis potius virtutis propriae praestantiam, quam veterum imagines respicentes. 10, Beata tu terra, cum rex tuus est filius nobilibilis virtute ac industria. Ideo mox veluti [?: de- ] se, addit: Et cum principes tui comedunt [?: opportunitates ] tempore. i. pro reparandis viribus, non pro luxu [?: u- ] ante dixerat, Vae tibi terra, si rex tuus est puer, principes tui mane comedunt. Quare hic nobilitas [?: ] [?: ] , sed virtutem respicit. Vera. n. nobilitas est [?: u- ] [?: virtus ] . Sic Act. 17 dicuntur Iudaei Beroenses nobiliores fuisse Thessalonicensibus, utpote qui veritatem prompte acceperint, et diligenter scrutati sint scripturas, an conciones Pauli et historia Iesu cum Prophetiis convenirent. ubi itidem nobilitas virtutem, non genus significat. Sic Rom. 16 Andronicus et Iunia dicuntur fuisse nobiles inter Apostolos. tametsi ibi rectius verteris insignes, cum sit in Graeco ἐπίσημοι . Porro in illo 1 Cor. 1, Non multi nobiles, non multi sapientes sunt vocati: videtur proprie magnates istos indicare, qui ob generis nobilitatem insolescunt, religionem ac pietatem parum curantes.

NOBIS sicut et alii Dativi, aut etiam Ablativi (de quibus etiam in Regulis universalibus dictum est) habet idiotismos quosdam. Exod. 24. Manete nobis hic, donec revertamur ad vos: pro, expectate nos hic. Deuter. 29, Pactum cum eo qui est hic hodie, stans nobiscum, et cum eo qui non est nobiscum. i. cum natis et nascituris aut etiam ab exteris populis accessuris. Iob 15. Quid nosti quod nos nesciamus, et quid intelligis quod non est nobiscum? i. quod nos non perinde bene intelligamus. Sic et Isa 59 videtur de noticia quadam, sed reali accipi: Iniquitates nostrae nobiscum sunt, et scelera nostra cognovimus: s. praesentibus tristibusque poenis convicti. Sic David ait, Peccatum meum coram me est semper.

NOMEN, est vox multum usitata: varias autem et obscuras proprietates aut Hebraismos habet, qui deducuntur ab hac voce, quatenus est nomen proprium alicuius personae, non quatenus rerum appellativum. Nomen igitur primum ac maxime proprie significat ipsum proprium singularum rerum nomen, quod et Nonius de Latino sermone notat: ut, Nomen tuum vocetur super nos, Isa. 4. i. adiecto tuo proprio nomine cognominemur, dicamurque uxores David aut Salomonis: de qua loquutione aliquanto post. Secundo, quia nomen est quasi novimen aut notamen rei, ut Grammatici docent: ideo non raro nomen pro ipsa ampliori noticia, cognitioneque rei ponitur. Hinc est quod nomen Dei ponitur pro eius vera doctrina et agnitione ac religione sicut in oratione Dominica petimus, ut sanctificetur nomen Dei: i. ut sancte ac vere agnoscatur eius doctrina ac religio, eaque accipiatur ac pie tractetur: de qua petitione, ac principio Dominicae orationis, in voce Regni dicetur. Mich. 4, Omnes gentes ambulabunt in nomine Dei sui, at nos ambulabimus in nomine Dei Iacob: i. in doctrina, religione. Sic Christus aliquoties repetit, se nomen patris mundo patefecisse, item fratribus. Sic, Narrabo nomen tuum fratrib. meis, Psal. 22. Tertio ponitur pro fama ac celebritate alicuius: sicut etiam Latini dicunt viros magni nominis: et Ovid. in Metamorph.— Magnum et memorabile nomen. Sanctum et terribile nomen eius, Psal. 111. i. fama. 1 Par. 15, Num. 16, Viri fortes viri nominum. i. celebres. Suscitabo eis plantam in nomen: Ezek. 34. i. quae pariat eis celebre nomen. Iob 30. Filii stulti, et filii sine nomine: i. obscuri, carentes celebritate alicuius virtutis. Qui venerunt de terra longinqua propter nomen tuum: i. propter celebritatem miraculorum tuorum venerunt, ut in tuo templo offerant et orent: inquit Sal. 1 Reg. 8. sic dicitur aliquis sibi facere nomen: Num. 9, Fecisti tibi nomen secundum diem hanc. Fecique tibi nomen iuxta nomen magnorum qui sunt in terra: 2 Reg. 7, et 1 Paral. 17. pro, feci te celebrem, sicut alios celeberrimos duces ac reges. Item, Ponere sibi nomen: 2 Sam. 7, Timebunt gentes nomen tuum. i. ipso nomine ac celebratione tui audita, timore percellentur. Nomen aliquando cum gloria coniungitur: ut Ps. 79, Propter gloriam nominis tui: i. propter gloriosum nomen aut famam tuam celebrem, seu ut celebretur fama tua. sic et Psal. 72. Quarto, nomen ponitur crebro pro ipsa re: ut nomen Latinum, Romanum, Volscum, pro ipsis Latinis aut Romanis, saepe est apud Livium. Sic nomina, ipsos

-- 374 --

723/724 debitores vocant. sicut proverbium est, Saepe bona nomina fieri mala non monendo: id est, ad solvendum segniores. Tale et illud est: Vive tibi, et nomina magna fuge: id est, magnos et praepotentes. Sic in Apoc. Habes nomina aliquot: pro, aliquot homines ponitur, ut mox dicetur. Hac significatione valde crebro nomen Dei aut Christi, pro ipso Deo aut Christo ponitur: Protegat te nomen Dei Iacob. id est, ipse Deus Iacob, qui solus est verus Deus. Psallere nomini Domini, benedicere ei, confiteri ipsi, laudare nomen Domini (quae creberrima sunt, praesertim in Psalmis) omnia possis intelligere de ipsomet Deo. Sic illud Psal. 114. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 1. tibi met hanc laudem tribue. Mal. 1. Despicitis nomen meum. Cur autem tam crebro ponatur nomen pro ipso Deo, dicunt Theologi hanc esse rationem: quia nos non simpliciter aut absolute agnoscimus vel colimus Deum, sed tantum eatenus, quatenus se in verbo ac sacramentis suis patefecit, ad eaque tum se, tum et cultores suos alligavit. Sic ergo addita voce nominis ad Deum aut Iesum, indicari, nobis esse negocium cum Deo sic patefacto, illum nos celebrare, et ab eo omnem opem petere ac expectare: sic denique coniungi veram noticiam cum vero Deo. Sic dicitur, Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, Ioel. 2, Rom. 10. Protegat tenomen Dei Iacob. Psal. 20, Expectare nomen Dei, Psal. 52. i. ipsum Deum. Mich. 5, Messias pascit suos in fortitudine Domini, et in magnificentia nominis Domini Dei sui. Ponitur nomen Dei etiam pro attributis Dei, aut quasi proprietatib. eius: Psal. 9, Et sperabunt in te scientes nomen tuum: i. qui norunt aut credunt tuam misericordiam. omnipotentiam. veracitatem, etc. Sic cum Moses Exod. 3 petit, sibi nomen Dei patefieri, non solum unam aliquam vocem cupit cognoscere, sed omnino pleniorem quandam noticiam eius attributorum, aut proprietatum. Nec tantum in Deo ponitur nomen pro re, sed etiam in hominibus, ut supra dixi: atque adeo in genere pro quacunque re. Act. 4, Nec est aliud nomen sub caelo, per quod oporteat homines servari: i. nulla omnino res, medium, aut via. Vicinum huic est quod interdum nomen ponitur pro persona: ut Act. 1. Erat autem simul turba quasi centum viginti nominum: i. hominum aut personarum. ubi Erasmus eam huius locutionis causam esse dicit, quia cum homines recensentur nomina eorum recitari solent. Sic et Apoc. 3. Habes pauca nomina in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: i. homines pios. Quo loco Arethas Caesariensis testatur, hunc modum loquendi esse alienum a Graeca lingua. Quinto, nomen ponitur pro posteritate: quia posteri nomen maiorum, saltem cognominis, ferunt. 1 Sam. 14. Iura mihi, quod non disperdes nomen meum de domo patris mei: in quit Ionatham, â Davide exigens, ne inter alios Saulitas; etiam suos liberos interficiat. Sic dicitur aliquis suscitare nomen fratris, Deut. 22. Sic 2 Sam. 14 dicit mulier, orans pro filio fatricida, Deposcunt eum ad poenam, ut non ponant viro meo nomen: i. ut extinguant posteritatem viri mei, quae nomen eius gestare debebat. Nomen videtur aliquando idem valere quod causa: ut Mar. 9. Quisquis unum ex talib. puerulis accipit meo nomine, me accipit: i. quicunque mei gratia aliquem minimum homuncionem acceperit tanquam meum cultorem aut etiam ministrum, etc. Sic ferme et Latini voce nominis utuntur: ut cum iubent alicui suo nomine salutem aut aliquid aliud dici, vel quippiam fieri aut dari. tametsi non desit et hic discrimen. Cum vero dicit Christus, se venire in nomine Patris: non tantum eius gratia se venire indicat, sed etiam ab eo iussum, et eius doctrinam afferendo: ut complectatur causam efficientem, formalem et finalem adventus: i. mandatum, quod est causa efficiens: doctrinam, aut totam (ut loquuntur) credentiam aut commissionem, seu mandata, tradita de modo agendi, docendi, patiendi et omnia ordinandi, quae sunt quasi causa formalis adventus: et denique finalem, nempe ut glorificetur pater caelestis, non ipse. Quod si, inquit, alius venerit suo nomine, eum accipietis. i. si quis venerit arbitrio, non iussus a Deo currerit, suam doctrinam [?: -rendo ] , omniaque pro sua libidine agendo ac [?: disp- ] do, denique suam gloriam opes aut voluptates [?: qu- ] Falso prophetare in nomine Dei dicuntur seductores, [?: ] 14. i. falso iactant se a Deo missos, et illa quae [?: prop- ] loqui iussos, seque Dei gloriam quaerere. Haec [?: sint- ] genere dicta de significationibus vocis Nomen, [?: ] proprietate Hebraeorum circa nomina propria: [?: ] de Phrasibus huius vocis. Phrases nominis de Deo dictae. In nomine Dei, aut in Deo, idem est aliquando, et [?: ] cat opem Dei. Psal. 44. In te hostes nostros [?: co- ] mus, in nomine tuo conculcabimus inimicos [?: ] . i. tua ope auxilioque, ac te ipso freti. Sic David in 1 Samuel. 17 ad Goliath, illum venire in lancea et [?: gla- ] se in nomine Domini. Idem valet cum inquit Psal. 63. ne dicam tibi in vita mea, in nomine tuo levabo [?: ] meas: i. ad te, vel tuum nomen appellando. In [?: no- ] Domini concidam eos, Psal. 118. i. ope Dei. [?: Celeb- ] mus te Deus, etenim propinquum erat nomen [?: ] . i. praesens numen aut auxilium. Pro fama ac gloria [?: ] atque adeo promissionib. eius, quib. se suamque [?: ] misericordiam ac omnipotentiam celebrat. Psal. 54. [?: D- ] in nomine tuo salvum me fac, et in fortitudine [?: ] ob verbum quo temetipsum nobis celebras ac [?: ] et ut glorificeris. Psal. 31, Propter nomen tuum [?: d- ] et educ me. Fac mecum propter nomen tuum. Psa [?: ] Forte hic recte per nomen Dei ipsum Messiam [?: i- ] gas, per quem et propter quem David se petit [?: sa- ] Sic Psal. 48, secundum nomen tuum Deus sit laus [?: ] . i. qualem tu temet in verbo tuo praedicas, et ab [?: ] praedicaris: talem te praestas, et nos experientia [?: ] depraehendimus, In hac significatione dicitur [?: ] Dei admirabile in universa terra. Nomen [?: Meschi- ] citur permansurum, vel potius propagandum [?: ] sole, Psal. 72. pro perpetuo et ubique, quandiu [?: -ol ] [?: ] et quam late radiis suis orbem terrarum illustrat. [?: ] nomine IEHOVA, dixi in proprio Tractatu, qui [?: ] Universalibus Regulis. Idem esse putant [?: docti- ] IA, sed abbreviatum ob humiliationem aut [?: exin- ] nem filii, quem putant proprie hac vocula [?: indic- ] [?: ] 68, In ia nomen eius: i. sic vocatur, in eoque [?: nom- ] lendus est. Nomen Dei exponunt aliquando eruditi, [?: ] Dei filium: quia sicut aliae res per sua nomina [?: p- ] et agnoscuntur: ita pater per Christum mundo [?: re- ] et recte agnoscitur. Aliquid huic vicinum est [?: q- ] 23 dicitur, nomen Dei esse in medio Angeli: [?: qu- ] ctum postea exponam. [?: Nome- ] Dei alicubi esse, [?: ] dicitur: i. cultus Dei. 1 Reg. 8 Ad aedificandam [?: do- ] esset nomen meum ibi. et 2 Par. 2 Elegi domum [?: ] sit nomen meum in seculum: i. cultus ac vera [?: rel- ] qua ego crebro nominor a doctoribus, aliisque [?: ] et sacrificantibus. Dan. 12, Locum quem elegerit [?: D- ] ponat nomen suum ibi, ut habitet ipse: i. arcam et [?: ] cultum. Sic mox, Ut habitare faciat nomen suum [?: ] Sacerdotes quoque dicuntur ponerenomen [?: Domi-i ] [?: ] lum, cum appellato ac invocato Iehova, [?: be-edi- ] pulo. Num. 6. Sic habitare fecit Deus nomen [?: ] , Ier. 7 [?: ] locum meum in Silo, ubi initio feci habitare [?: ] um: i. ubi posueram cultum et religionem meam. [?: ] ibi significat agnitionem, religionem ac totum [?: cul- ] [?: ] cari nomen Dei super aliquem locum: Ut cognoscant [?: ] [?: ] invocatum esse super locum hunc. 1 Reg. 8. i. [?: ] [?: ] plum esse tibi vero ac omnipotenti Deo [?: dedic- ] de tuo nomine appellari, teque ibi invocari et coli. Idem sensu dicitur nomen Dei super arcam [?: invoca- ] [?: ] 13. Sic Dan. 9. Ier. 7. 25. et 34, dicitur nomen [?: D- ] [?: ]

-- 375 --

725/726 [?: -um ] super Hierusalem: i. eam urbem specialiter Dei esse di [?: -i ] , eique addictam, quia ibi fuerit verus Dei cultus. Super [?: ] aliquem invocatum esse nomen Dei, significat illum esse eius specialem ministrum. Ier. 17, Fuitque mihi verbum tuum in gaudium, quia invocatum est nomen meum super me: i. dictus sum tuus propheta. Sic denique [?: ] super populum aliquem dicitur nomen Dei esse invocatum: 2 Par. 7, Humiliaverintque sese populus meus super quos est invocatum nomen meum. Amos 9, Hi super quos est invocatum nomen meum: i. qui populos et cultores Iehovae vocati sunt. Invocare nomen Dei, [?: ] Iehovae, idem est quod invocare ipsum Deum aut [?: -im ] . Psal. 8 Et nomen tuum invocabimus: i. te implorabimus, tuosque nos profitebimur. tametsi ibi sit ad verbum, In nomine tuo invocabimus. Sic Gen. 4, Tunc [?: -eptum ] est invocari in nomine Domini. Porro quia invocatio est praecipuum opus cultus divini, sicut et ti cor: ideo invocatio nominis Dei pro toto cultu aut [?: -tate ] erga Deum crebro ponitur. Sic Psa. 116 dicitur salicem salutis accipiam, et nomen Domini invocabo: i. praedicabo, celebrabo, colam, ipsumque implorabo. [?: poni-ur ] pars pro toto. Iurare in nomine Domini, est colere eum: [?: ] iurantes, sunt cultores. unusquisque. n. iurat per eum Deum, quem colit. Isai. 48. ponitur et hic pars pro toto, aut species pro genere. Ier. 44 de solo iuramento ac [?: -pitur ] . minatur. n. Deus, se extincturum omnes Iudaeos in Aegypto, ut nemo ibi iuret per Deum. Deum facere me [?: -uisse ] sui nominis in aliquo loco, est idem quod, institui ab eo ibi cultum et praedicationem verbi sui. Exod. 20. In omni loco, in quo faciam meminisse nominis mei, veniam ad te. Locus plenus consolationis, quod ubicunque est vera doctrina, ibi sit etiam ipse Deus. Sicut Christus inquit: Si quis custodierit sermonem meum, veniemus ad eum, etc. Sic memorari nomen Dei, est eius recordari vera fide: quin et praedicare Deum ac veram eius regionem. Psal. 20, At nos nomen Iehovae Dei nostri memorabimus. Sic dicitur Isa 18, locus nominis Dei: i. cultis divini. ubi item arca, in qua se habitaturum Deus promiserat, intelligitur. Ministrare nomini Iehovae, Deuter. [?: ] , est servire celebrationi Domini, atque adeo vero culti ipsius. Narrare nomen Domini, est eum celebrare. Psal. 102. Ut narrent in Zion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem. Nomen hic veram noticiam et celebrationem Dei notat. Polluere nomen Dei, est veram religionem contaminare. aliquando autem est praebere occasionem, ut nomen [?: -ni ] veraque religio propter nos male audiat. Levit. 20, Quia de semine suo dedit Molocho, ut contaminaret sanctuarium meum, et pollueret nomen sanctitatis meae: [?: ] [?: -iaret ] meam religionem, admiscendo tam horrendos abusus, et veluti quaedam diabolica fermenta aut [?: vene- ] , vel etiam stercora. Nomen Domini venit de longin quo, [?: ] . 30. i. vos Assyrii putabatis eum procul esse: ecce ergo exillo ipso longinquo loco subito advenit, et quidem valde iratus ac terribilis. Videtur alludere ad communem opinionem aut cogitationem removentium [?: -eum ] a cura rerum humanarum, sicut Homer. suum [?: -vem ] ablegat convivatum ad Aethiopas. Nisi quis [?: ve-- ] dicere, ideo ex longinquo dici, ut eum magis reddat [?: -midabilem ] : quia et bona sunt gratiora quae ex [?: lon-quo ] veniunt, et mala terribiliora. Mich. 6 vertunt [?: ] , Vir sapiens aut salutis videbit nomen tuum: probebit praeoculis gloriam verbumque tuum. Sed vertentur potius erat, Vox Domini ad civitatem clamabit, et sacrum prospiciet aut procurabit nomen eius. Cum. [?: n- ] nos Deus, simul etiam liberat nos. Vocare in nomine [?: ] i. praedicare de Deo, eiusque voluntate ac doctri [?: ] Exod. 33. Faciam transire omne meum bonum ante [?: ] , et clamabo aut praedicabo in nomine Domini, et miserebor cuius miserebor, et propitiabor cui ero propitius. Hoc igitur ipsum est in summa, quod Deus vult praedicare adiunctis omnibus suis bonis coram Mose, quod ea sit daturus ex misericordia, non ex merito accipientium: sicut hanc summam prolixius in se quenti capite Deus, exhibita quam petebat Moses revelatione, concionatur. Exod. cap. 23 promittit Mosi Deus, se missurum quendam suum angelum, qui educat ex deserto, et inducat in terram promissam, populum: qui eos custodiat, qui etiam eorum scelera vindicet, et quem illi vicissim obsernare ac timere debent: quae proprie Deo conveniunt. Denique addit etiam pro eximio quodam praeconio nomen suum fore in medio illius. Quod alii aliquanto tenuius exponunt quod videlicet sit futurus legatus, et quasi vicarius Dei: ac quicquid ille egerit, sit facturus nomine mandatoque Dei. Alii plusculum emphaseos addentes exponunt, quod Maiestas ac gloria Dei residebit in eo. Verum mihi adhuc aliquid magis eximium ea locutione indicari videtur, quod nunc exponam. Quandoquidem citra omnem controversiam angelus ille fuit Christus ipse, tria haec (ut opinor) per nomen suum residens in medio eius, Deus denotare voluit. Primum, quod ipsa res aut essentia sui erit in eo: seu quod erit vere Deus, patri consubstantialis: quando quidem nomen saepe pro ipsa re ponitur. Secundo, quia nomen continet similitudinem, imaginem, noticiam, et quasi quandam picturam rei (sicut et Philosophi de cogitationib. ac sermone pronunciant, quod sint ὁμοιώματα , similitudines rei.) Ideoque hac phrasi indicat pater, illum angelum ita fore verum De vim, ut sit etiam substantialis imago ac character ipsius. Denique illa locutione indicat Deus, quod licet tota trinitas sibi nomen Iehova, ERIT, paulo ante initio Exodi assumpserit, significaveritque Deum ipsum fore illud iam olim promissum benedictumque ac benedicens semen seu Meschiam (ut haec in nomine Iehova exposui) tamen haec proprie persona divinitatis, seu hic angelus, vel potius archangelus et Gabriel omniumque angelorum princeps, sit futurus ille verus Iehova, aut redemptor ac Meschias, qui veram spiritualemque liberationem peragat, quam nunc praesenti eductione ex miserrima Aegypti servitute, et traductione per varias difficultates deserti, ac denique in terram promissionis inductione delineet ac praefiguret. Complectitur ergo praedicta loquutio, Nomen meum, seu nomen Dei erit in medio angeli, ista omnia: nempe, erit verus ac essentialis Deus, erit imago patris, erit illa ipsa persona quae reipsa praestet nomen Iehova ERIT: i. quae fiat Meschias, et vere educat genus humanum ex servitute satanae in regnum Dei: repraesentabit quoque gloriam ac maiestatem Dei: et denique tanquam intimus quidam legatus Dei, quicquid egerit mandato et loco Dei, optima fide aget: gloriamque patris, non suam quaeret. Sic ipsemet Iesus nomen Dei in medio sui residens, hic in terris versando, testantib. id Evangelistis, exposuit. Afferre Deo gloriam nominis sui, Psal. 96, pro, gloriam nomini eius debitam aut convenientem: est celebrare eum ita magnifice, ut talem ac tantum Deum celebrare par est. Exprimere nomen Dei: pro, expresso nomine blasphemare Deum, Levit. 24. Phrases Nominis de hominibus dictae. ¶ Nomen alicuius gentis delere, apud Livium est aliquoties positum, pro delere ipsam gentem. At in Sacris literis videtur significare deletionem gloriae et celebris famae: ut Psal. 9, Increpasti gentes, perdidisti impium, delevisti nomen eorum in aeternum. Mox veluti explicans quod de nomine dixerat, inquit: Periit eorum memoria cum ipsis. Nomen alicuius exire, aut abire, est, famam bonitatemque eius divulgari. 2 Par. 26. Exiitque nomen Oziae regis usque in longinquum iter. Ibidem: Abiit nomen eius usque in introitum Aegypti. Sic Eze. 16 Egressum est nomen inter gentes propter pulchritudinem: i. valde celebris et gloriosa facta es passim. Haec sunt nomina filiorum Ismael, per nomina sua: i. per generationes suas, Gen. 25. i. secundum

-- 376 --

727/728 nomenclaturas suas, seu secundum series nominum seu propagationum. Sic, Per nomina tribuum patrum suorum accipient haereditatem: Num. 26. i. singulae trib. ac familiae de nomine maiorum suorum denominatae, seorsim ab aliis in uno aliquo loco accipient suas possessiones. Per nomina numerabitis vasa custodiae. Num. 4 pro nominatim: i. alia vasa alia serie, separatim aurea, argentea, aerea: separatim item aliorum ministeriorum, prout habent varia generalia nomina, sic ea numerabitis. In omnib. gentib. ita iudicatur, eum qui quempiam novit, nominatim, et quasi historice, penitusque, magis curare, quam si tantum de facie, aut alioqui quasi in genere nosset, ut unum suae gentis ac civitatis: sicut et Romani candidati, habentes ad latus nomenclatores, nominatim suos cives compellabant: et apud Homerum suadetur Agamemnoni, ut prehenset Graecos, eosque nominatim, additis etiam patrum nominibus, oret, ut pergant strenue pugnare. Nam quorum nomina ignoramus, videmur quasi contemnere. Hinc fit, ut Deus dicat ad Mosen Ex. 33, se eum ex nomine nosse: i. speciali quadam cura ac benevolentia complecti: non quasi generali, ut unumquemvis de plebe Israelitica, quasi neglectim aspexisse et obiter novisse, ut solent potentes alios pauperes plebeiosve. Sic Exod. 31 dicit Deus, se vocasse ex nomine Beseleel, i. illum specialiter ad fabricationem instrumentorum tabernaculi excitasse. Sic et Livius dicit, nominatim evocare aliquos veteranos et centuriones. Hoc modo etiam Meschias de se inquit Isa. 49, Ex viscerib. matris meae recordatus est nominis mei, vel potius nominavit et commemoravit nomen meum. Sicut et Evangelista narrat, Iesum esse nominatum antequam nasceretur, aut etiam conciperetur. Sic et de toto populo inquit Isaiae 43, Vocavi nomen tuum, Meus es tu: i. tuos maiores, et te populum Israelem mihi peculiariter ac nominatim adiunxi, etiamsi alio qui omnes gentes ad mei agnitionem vocem. Sic illud in Evangelista dicit Dominus, Dicite discipulis meis et Petro. Illa peculiaris appellatio non fuit frustra in illo lapsu Petri addita. Sic denique dicit Deus, se etiam Cyrum nominatim vocasse ad evertendam Babylonem, et liberandum populum, longe ante quam nasceretur: Is. 45. Vicinum huic est, quod Psal. 147 dicitur Deus numerare stellas, ac imponere eis nomina: i. omnia nosse, curare, et fovere. Contra autem dicitur redarguendi gratia Prov. 30, Quod est nomen eius, aut filii eius, si nosti. Sic non solum a philosophis, sed etiam a doctis maxima quaedam sapientia tribuitur ei, qui primum reb. nomina imposuit. Invocari nomen alicuius hominis super alium, est, hunc cognominari de illius nomine. Nam Hebraei non habebant alia cognomina, sicut nec Graeci, quae ut ad proprium nomen filii patris nomen adiicerent: ut Saul filius Cis, David filius Iesse, Iesus filius David. Sic Iacob adoptans filios Ioseph, iubet suum nomen super eos vocari: i. vocari eos, Effraim filius Iacob, Manasse filius Iacob. Sic quoque septem mulieres Is. 4 petunt ut nomen alicuius viri super eas vocetur: i. dicantur eius uxores: ut, Abigail uxor David, Barsabea uxor David, etc. Malae autem translationis, Invocare pro vocare aut appellare, est causa, quod cum Hebraei careant compositis, saepe verbum קרא Cara clamavit, aut vocavit, significat etiam invocavit. inde illi Iovocare pro nominare verterunt. Impia ergo corruptela Papistarum est, quod inde invocationem mortuorum probare nitantur. ¶ Nomen interdum ponitur non tantum pro illa celebri fama: sed etiam de communi fama, opinione, aut sermone alicuius de aliquo. Prov. 10, Memoria iustorum erit in benedictione, sed nomen impiorum putrescet: .i. foetebit (ut alioqui Scriptura loquitur) seu vituperabitur. Unde dicitur Nomen bonum et malum. Prov. 22, Melius est nomen bonum, quam divitiae multae. Sic dicitur aliquis super aliquem proferre malum nomen. Deut. 22, Et protulerit nomen malum super mulierem: pro, infamaverit eam. quod ibi aliquoties repetitur. Aliquando simpliciter Nomen pro malo nomine, sinistroque rumore aut infimia ponitur. Sic Ezek. 23 dicitur sub typo mulieris, scortum Iudam fuisse nomen mulieribus: pro excitasse, [?: ] sua turpitudine inussisse notam mulieribus, infamasse eas. Nomen igitur ibi pro malo nomine aut infamia ponitur, contra est bonum nomen. Deus minatur Is. 14, se deleturum nomen Babylonis: i. oppressa ea per servitatem, et eversa, adempturum ei illam gloriam, qua ante floruerat. Eadem significatione huius vocis, etiam aliis impiis saepe minae proponuntur. Venire per nomen: i. nominatim vocari. 1 Par. 4, Isti fuerunt, qui venerunt per nomina, principes in familiis suis: pro, qui nominatim de signati sunt principes. Vocare nomine aliquid, est [?: inder- ] nomen: ut Gen. 26, Et vocavit puteos nominibus, [?: ] pater suus vocaverat. i. repurgatis puteis, quos adversarii obstruxerant, eadem nomina imposuit Isaac, qua dudum Abraham imposuerat. Sic Num. 32. Vocaverunt nominibus nomina urbium, quas aedificaverant. Sic Ps. 49 dicitur de impiorum studio famae, ampliationisque nominis sui, quod sua nomina vocaverint super terras: i. de suo nomine appellarint regiones quas occuparunt, ut Moab, Edom, etc. Sic Alexander magnus multas urbes in diversis partib. orbis Alexandrias vocavit. [?: Vo- ] [?: ] men in Betlehem: i. praepara tibi nomen, Ruth. 4. Ibidem, Vocabitur nomen eius in Israel: i. celebrabitur. [?: ] nomen alicuius super civitatem aliquam: i. spargi rumorem illam esse ab eo captam. 2 Sam. 12, Ne forte capiam civitatem, et vocetur nomen meum super eam: pro, dicarego loab eam caepisse. Nominati per nomen: pro, praedicti. 2 Par. 28, Et surrexerunt viri, qui nominati sunt per nomina et coeperunt: i. praedicti, aut supra nominati, potius quam celebres. Nomen et Memoriale coniungi solent aliquando, qua nomen rei aut hominis nobis eum in memoriam revocat. Is. 26, In via iudiciorum tuorum Domine speravimus in te: ad nomen tuum, ad memoriam tuam fuit desiderivae animae meae. ubi nomen et memoria totam doctrinam [?: -gionemque ] significat, cuius singulari amore pii flagrant. Sic et paulo post accipitur: Domine sunt nobis dominas Domini praeterte, sed nos tantum in te recordabimur nominis tui: i. neglectis et abiectis omnib. maiorum nostrarum idololatriis, tantum tuum verum cultum frequentabimus teque in eo colemus. Nomen ponitur interdum pro beatitudine ac felicitate singulari Is. 56. Consolatur eunochos tristes, quod non habeant liberos, qui eorum nomen ferant, dicens: Se eis, si modo pii fuerint, daturum [?: ] nomen, quam sit liberorum: i. non solum eis bonam [?: ] post eos in hoc mundo conciliaturum, sed et aeterna [?: ] citate beaturum ac ditaturum esse. Sic de singulari quadam beatitudine et illud intelligendum est, quod [?: ] as cap. 62 dicit, fore ut Hierusalem aut populus Dei post adventum Messiae alio nomine vocetur: id est, [?: ] tantum vocabuntur pro Iudaeis Christiani, sed erat pro filiis Abrahae carnalib. dicentur et erunt filii Dei Atque huc omnino Iohan. in sua Epist. cap. 3 [?: resp- ] ac allusisse videtur, inquiens: Videte, qualem [?: charita ] tem pater nobis dedit, ut filii Dei nominemur. [?: S- ] phrasis est etiam Isaiae 65, Relinquetis nomen vestrum in execrationem servis meis, interficietque te Dominus Deus, ac servos suos vocabit nomine alio: id est, Nihil erit execrabilius Iudaeo et filiis carnalis Abrahae populus autem novus Dei nominabuntur Christiani, et [?: -lii ] Dei erunt. Ponere aliquem in nomen, aut laudem: [?: Zo- ] Ponam vos in nomen et in laudem in omnibus populis terrae: pro, efficiam vos nominari, aut celebrari, [?: aut ] laudari. Aliquando dicit Deus, se posuisse Iudaeos [?: ] bi in nomen et laudem et gloriam: Ierem. decimtertio, Sic ego mihi applicavi omnem domum Iuda ut [?: eff-- ] mihi in populum, in nomen, in laudem, in gloriam [?: ]

-- 377 --

729/730 per eos celebrarer, laudarer et glorificarer. In nomine Christi prophetare, et in nomine Christi daemonia eiicere, Matt. 7 est, eius doctrinam docere, et invocato Christo, factaque per nomen eius adiuratione, seu denunciato mandato Christi daemoni, eum ex homine expellere corporaliter, vel spiritualiter per veram doctrinam. Sic Marc. 9. facere virtutem in nomine Christi. Luc. 10, Daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. i. te invocato, indicatoque tuo merito, ac etiam mandato contra illos. Recipere prophetam in nomine prophetae, iustum in nomine iusti, et pusillum Christi in nomine discipuli, Mat. 10. pro, tanquam prophetam aut iustum, seu ut prophetam, sub nomine prophetae iusti aut discipuli: i. qui ideo ei benefecerit, quia talis est, recipiet mercedem prophetae aut iusti: i. quae debetur iusto, sua tñ proportione: sicut receptator furum aut latronum cum latronibus punitur, recipit eorum mercedem. Ubi duo aut tres fuerint congregati in nomine meo, ibi ego ero in medio eorum: i. meo iussu, mea causa, seu promovendi regni, religionis et gloriae gratia, ac denique meum auxilium opeque implorantes. Sic supra exposui, quod Christus affirmat se venisse in nomine patris. Atque hoc est vere ac reipsa nomine Christi aut patris aliquid fieri: sicut et cum quis baptizatur in nomine Patris, Filii, ac Spiritus S. est harum trium personarum iussu, ad eorum gloriam, eas invocando, et secundum illarum ordinationem, nempe sanciendo cum eis hoc foedus, et earum beneficia aut promissa fide apprehendendo. Verum est etiam contra aliud verbale ac simulatum, fieri aliquid in nomine patris, aut nomine Christi ut supra diximus deprophetantib. nomine Dei: et Christus inquit Matth. 24, Multi venient in nomine meo: i. falso praetexentes nomen meum, sive aperte dicant semet esse ipsum Christam: sive aliquem honorem aut functionem mihi soli debitum sibi ad scribentes, ut qui homines suis [?: meri-is ] et precib, servare volent: sive denique aliquid falsi sub meo meaeque doctrinae nomine docentes. Habes ergo in phrasi solutionem pugnantium dictorum, ut si quis dicat: Benedictus omnis qui venit in nomine Domini, Matth. [?: ] . Sed pseudoprophetae veniunt in nomine Domini: Igitur excipiendi, benedicendi, laudandique sunt. resp. Maior: Quicunque venit in nomine Domini, sit benedictus, loquitur de iis, qui vere ac reipsa veniunt in nomine Domini. Sed Minor, Pseudoprophetae veniunt in nomine Domini: intelligenda est de iis qui verbotenus et [?: simula- ] veniunt in nomine Domini. ita est duplex Venire in nomine Domini, reale, ac verum et verbale, fictum seu falsum. Nomen alicuius ut malum eiicere, Luc. 6 videtur allusio quaedam esse [?: -d ] morem expungendi ex catalogo alicuius honesti [?: so--alitii ] aliquem indignum eo coetu et inhonestum, ut ex numero civium, ex numero Christianorum, aut etiam ex libro viventium: sicut Moses cupit pro populo expungi ex libro viventium, et Paulus fieri anathema pro fratribus. Contra Luc. 10, Nomina aliquorum esse scripta in caelis, aut in libro viventium, est, esse in singulari cura, protectione ac favore Dei, seu esse in numerum filiorum Dei ascitum pro et propter Christum. De qua phrasi vide supra in LIBER. Cre [?: ] nomen Christi. est credere in doctrinam eius, et ipsum [?: ] Christum: sicut supra indicavi, saepe nomen pro re [?: ] persona accipi, Io. 1. 2 et 3. Petere porro aliquid a patre in nomine Christi, Io. 14 15 et 16, est, petere per et propter [?: Chri-era ] fide. Sic etiam accipitur, Vitam habere in nomine Christi, [?: ] . Christus dicit Ioan. 17 pios servari in nomine Dei: [?: -tute ] ac efficacia patris, quod alibi vocat manum patris, [?: ] , ex qua nemo eos rapiet. Ponitur ergo hic nomen Dei pro attributis Dei, i. pro misericordia, fide ac [?: veri- ] sapientia ac omnipotentia, qua suos tuetur: ut supra hanc nominis significationem declaravi. Sic intelligatur [?: ] illud Act. 4, Signa et pro digia fieri per nomen Christi: [?: -per ] vim, efficaciam et potentiam eius. Sic ibidem interrogabant Apostolos Pontifices: Qua virtute aut quo nomine hunc claudum sanastis? et illi responderunt, Per nomen Iesu. idem ibi est virtus, quod nomen. Act. 3 habetur, Per fidem in nomen Christi sanavit hunc claudum nomen eius. i. virtus ac omnipotentia Christi sanavit eum per fidem. quam in ipsum Christum eiusque doctrinam habuit. Ita ibi fides in nomen, est pro prie in doctrinam: sed nomen sanans, est omnipotentia et efficacia Christi. Portare nomen Christi coram gentibus, et regibus: Act. 9. i. doctrinam ac noticiam religionemque Christi per orbem terrarum circumferre ac disseminare. Sic et Rom. 1 ait Paulus, se accepisse Apostolatum in obedientiam fidei inter omnes gentes, pro nomine Christi: i. ut doctrinam ac gloriam Christi ubique gentium pro paget: seu, ut omnes gentiles quoad fieri queat, faciat obedire Christo Nomen pro eximia dignitate, aut personis summa dignitate praeditis interdum ponitur. Sic dicitur Christus a patre ad dexteram eius collocatus super omnem principatum, potestatem ac potentiam, et omnino super omne nomen huius aut futuri seculi. Sic et Phil. 2 dicitur, ei datum esse nomen super omne nomen: i. summam potentiam aut dignitatem. Quod mox ibidem explicatur, ut nempe Christo incuruentur omnes caelestes, terrestres et in feri. quod et ipsemet alibi exponit dicens: Data est mihi ois potestas in caelo et in terra. Sic et Hebr. 1. dicitur, excellentius nomen angelis esse sortitus. Quod itidem ibi exponitur quia vocetur, sitque filius Dei, et omnia eum adorare cogantur, cum alii sint ministratorii spiritus. Iac. ca. 2 dicit, divites blasphemare illud bonum nomen, unde pii sunt denominati: nempe Christum, Evangelion, et totum Christianismum. Apoc. 2 pollicetur Christus, victori satanae et mundi calculum album, et in eo nomen quod nemo praeter accipientem novit: i. iustificationem et spiritum S. quem se habere solus pius novit, sentiens eius in se motus et clamorem, Abba pater. Cap. 13 eiusdem dicitur super capita bestiae fuisse nomen blasphemiae: i. eam bestiam fuisse blasphematricem Dei, ut in sequentib. exponitur. Inculcatur porro in eodem libro multum nomen bestiae, et character bestiae, item numerus nominis bestiae: ubi nimirum de nomine Antichristi, eiusque numero ac charactere et imagine agitur: quam qui non habuerint, eos dicit non habituros facultatem negociandi. Id nomen ac numerum nominis affirmat Ioan. esse 666. Quem numerum nominis Antichristi, aut etiam eius armigeri (ut Irenaeus loquitur) exponit hic ipse Pater et scriptor vetustissim. per nomen Latinus: quia literae huius vocis in Graeco praedictum num. 666, nomen bestiae, eiusque armigeri exprimentem contineant: et quia Latini fuerint, qui tunc sint dominati. Iam sive de ipso Antichristo accipias, quod nomen sit Latinus: sive de eius armigero aut hyperaspista, qui nam sint notum est: uterque sane de nomine Latini aut Romani gloriatur. Sed haec in scriptis Adiaphoricis saepe clarius explicata sunt.

NON, negativum adverb. ponitur non raro pro nec coniunctione: ut paulo post exemplis monstrabitur. Nonnunque est prohibitiva, sicut et Latinis Non facies, pro ne feceris: ut in Decalogo, Non habebis deos alienos. pro, Ne habueris, ne occidas, fureris, etc. Interdum non tam negat quam corrigit. Mar. 9, Qui me recipit, non me recipit: pro, non tam me recipit. Ioan. 7. Doctrina mea non est mea: pro, non tam mea quam patris. Io. 6. Non quaero meam voluntem: pro, non tam meam quam eius qui misit me. Deut. 3, Non cum patrib. nostris iniit foedus: i. non solum. Gen. 32, Non vocabitur nomen tuum Iacob: pro, non solum. Efficit etiam alioque varias phrases, ut in particulis aut (ut vocant) signis universalibus, Non omnis, Omnis non. Non unus, et similes locutiones idem valet quod nullus. Nisi decurtarentur dies isti, non salvaretur omnis caro: i. nulla caro, nemo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Non est qui faciat bonum, non usque ad unum. Unum ex illis ossib. non frangetis: i. nullum. Latinis alia harum locutionum vis est: sunt. n. pleraeque particulares.

-- 378 --

731/732 Non sic, Io ken: pro, non quemadmodum oportebat. Ier. 23, Et fortitudo eorum non sic: ubi legit Vulgata, Et fortitudo eorum dissimilis. Septuaginta habent, Fortitudo eorum non ad eum modum. Negativa et adfirmativa adverbia saepe includunt in se verbum Est, aut alia. Gen. 42, Exploratores estis vos, venistis ut cognosceretis nuditatem terrae. Non Domine mi, et servi tui venerunt ad emendum frumentum: pro, nequaquam sumus exploratores, nec veni mus ad cognoscendam nuditatem terrae. Sic Gen, 23, Non Domine mi: s. em es agrum et speluncam, sed gratis accipies. Psa. 11. Non Deus omnes cogitationes eius. Non ipse, Gen. 5. Non ipsi. Dan. 9. s. nusquam amplius in hac vita fuit. Non interdum non negat, sed interrogat: sicut et Latinis. Non ego te vidi Damonis pessime [?: capru- ] ? Isa. 43, Non intelligunt, qui ligneum simuIachrum extollunt? Matt. 17, Magister vester non solvit didrachma? Matth. 7, Non'ne in nomine tuo prophetavimus? Non semel positum, in plurib. sequentib. membris repetendum est, sicut et aliae negativae particulae: de qua re in Generalib. praeceptis Syncategorematum. Non et quod crebro non suo loco ponuntur. Deut. 22, Non videbis bovem fratris tui, et abscondes te: pro, si videris, ne abscondas te. Iob 32 Non honorabiles sunt sapientes: pro, honorati non mox aut propterea sunt sapientes. Non sunt, Rom. 4, Vocat ea quae non sunt. Item 1 Cor. 1: Aliqui exponunt, quae exigua et vilia sunt. Sed rectius intellexeris, Deum suo verbo vocare et efficere res ex non existentibus, ut sint, seu (ut Physici loquuntur) a non esse ad esse eas movere. Non ferre. pro, non est fas ferre: 1 Par. 15, Non ferre nisi Levitis. Non hoc et illuo, pro nec hoc nec illud Is. 34 Ignis eius noctu et interdiu non extinguetur: pro nec noctu, nec interdiu. Non ego, non ille: pro, nec ego, nec ille. Nehem. Et non ego et fratres mei, non nos exuentes: pro neque ego neque fratres, ponitur igitur hic quoque non pro nec, ut paulo ante dixi. Non homo: pro, nullus. Ier. 33, Desertus est hic locus a non homine: pro, quia nemo hic est vel ut nemo sit. In non die suo: pro, ante diem, ante tempus suum. Iob 15. In non die suo succidetur. Ier. 22, Vae aedificanti domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio: pro, iniuste ac inique. Ps. 44, Vendidisti populum tuum in non opibus: i. gratis, sine precio. Levit. 15, In non tempore menstrui sui: id est, extra iam tempus, quo ei solent fluere. Ps. 59. Insidiantur animae meae non scelus meum: id est, sine mea culpa aut scelere. Sic Isa. 44. Operabitur brachio suo, et non vires: id est, donec eum vires destituant.

NON'NE, pro certe: quia interrogationes saepe affirmant Iud. 6, Non'ne misi te? pro, utique, certe. Solent omnes linguae nonnunquam interrogare affirmative aut negative, non responsi accipiendi gratia, sed ut contrariam propositionem affirment. 1 Sam. 10 An'non quod unxit te Deus in ducem super haereditatem suam? Sic 2 Sam. 13. An'non quia praecepi ego vobis? Subintell. annon est verum, an'non audistis quod praeceperim vobis, ut interficeretis Ammonem? Usitatior sane est haec formula loquendi Hebraeis in communi ac levi sermone, quam aliis: tametsi apud Latinos et Graecos etiam inter figuras oratorias recenseatur. 2 Sam. 23: Non'ne gloriosissimus erat trium? Non'ne haec scripta sunt in libro verborum dierum Iuda? 1 Reg. 14, et saepe alias repetitur. Sic 1 Reg. 16, Non'ne leve fuit ei ambulare in peccatis Ieroboam? Nonne occidisti, et etiam occupasti vineam Naboth? dicit Helias ad Achabum: quo loco interrogatio propriam quandam vim habet. q. d semper vis iustus videri, an potes negare te hic deprehensum esse in manifesto et plane tyrannico facinore? Psal. quoque 56 habetur, Pone lachrymas meas in utre tuo non'ne in libro tuo? s. annotentur. Sic paulo post, Eripuisti animam meam a morte, nonne et pedes meos a lapsu? Exo. 4, Est obscurius adhuc exemplum huius locutionis: Nônne frater tuus Aaron, scio quod loquendo loquetur. Ubi est duplicata affirmatio. Forte sic recensetur perturbatius, [?: ] irati sermo: pro, nonne scio quod Aaron frater tuus loquetur promptissime. Solet sane Quod coniunctio [?: aliqu- ] do non suo loco poni, ut in Syncategorematib. dictum est.

NOVACULA, in pro pria significatione accepta [?: p- ] quasdam pauculas locutiones, non nihil obscuras: ut, [?: ] dere novaculam super alicuius caput. Iud. 13. et transire per [?: ] cuius caput novaculam, Num. 6: ubi Deus vetat radi caput Samsonis et aliorum Nazaraeorum: in quo fuit singularis quaedam religio ac votum a Deo institutum, de quo forte [?: ] dicetur in verbo Radere. Contrâ vero iubet prophetam Ex. cap. 5 facere transire novacula per caput et barbam ut: ab rasorum pilorum varia absumptione indicet Iudaeorum [?: ] os casus poenasque mox sequuturas. Porro Ps. 52 comparat David linguam Doegi sanguinarii delatoris, [?: no- ] lae acutae et do losae: quod sicut novacula acuta vel [?: p- ] lulum aberrans gravissime laedit, atque adeo etiam iugulum attingens interficit: ita ille suis calumniis interfecerit sacradotes, ac etiam Davidem cum aliis sibi adiunctis perdere [?: ] netur. Sic alibi linguam stricto gladio Scriptura [?: comp-- ] Is. ca. 7 minatur Deus, se rasurum novacula conductra nempe rege Assyriae, caput, barbam et pilos pedum. Quo [?: ] dicat, se opera illius regis Israelitas puniturum, ita [?: ] homines et animalia, ac aedificia et plantae [?: vast- ] Ideo autem addit conducticia, ut sciant illam novaculam [?: ] mercedem flagitaturam: i. Assyrios praedae [?: avid- ] tanto exactius omnia spoliaturos et abrepturos esse.

NOVALE, est novus ager, nunc primum [?: ex inc- ] praeparatus ac excultus, extirpatis sentib. aliisve [?: fr- ] cibus, et expurgatis lapidib. Per metaphoram ergo significat poenitentiam, aut cordis quandam praeparationem [?: ] excipiendum bonum semen verbi, gratiae, aut Evangelii. [?: S- ] Christus hinc parabolam sumit, cum disserit de semine [?: ] bi in varium solum cadente. Utitur hac metaphora [?: ] as cap. 10 inquiens: Novate vobis novalia, tempus. [?: ] ad inquirendum Deum, donec veniat et pluat super. vos iustitiam. Sic etiam Baptista iubet per agnitionem peccatoras praeparari viam Domino: et Apostoli iubente Domino clamit. Paenitentiam agite, Ap pro pinquat. n. regnum caelorum. Eadem metaphora, in eodemque usu, utitur et Ier. cap. 4 inquiens: [?: S- ] dicit Dominus ad viros Iehuda et Ierusalem. Novate [?: ] novale, et nolite seminare in spinas: circumcidamini [?: D- ] ac auferte praeputia cordis vestri viri Iehuda, et [?: ] tores Hierusalem. ubi ipsemet Propheta exponit, [?: ] Novare novalc, et non seminare supro spinas nempe circumcidere ipsum cor. Quod nisi pro Spiritum S. circumcidatur. [?: ] lapideo ac veteri novum detur, perinde frustra in [?: ill-- ] verbum Dei spargetur, ac bonum semen tritici frustra [?: in-- ] grum spinis, sentib. ac urticis contectum seminatur. [?: Verb- ] go contritionem praedicat Propheta, et veram [?: convers- ] flagitat, quae inde a mutatione pessimi cordis [?: pr- ] naturae dependet. Proverb. 21, Altitudo [?: oculo- ] latitudo cordis novale impiorum peccatum. [?: ] Novale aliqui exponunt arationem: id est, cogitationem, quod omnia ista sint merum peccatum ac [?: ] Domino: nempe superbia, quae per altitudinem [?: ] lorum et latitudinem cordis indicatur, et simul [?: ] eorum cogitatio, vel etiam quaecunque motio [?: ]

NOVI. Scio, Nescio, plura verba sunt in Graeca, et etiam Hebraeo, inter quae γινώσκω valde late patet, sicut et Sentio apud Graecos et Latinos. In hisce vere verbis primum illa generalis regula repetenda est. [?: Q- ] in Sacris literis verba et nomina noticiae, sine [?: fiet ] interiorum sensuum ac potentiarum, sive etiam [?: ] rum, non tantum puram, solam, aut speculativam [?: ] ticiam denotant, sed etiam aliquos proximos [?: ] noticiam naturaliter mox consequentes: seu significant noticiam practicam, vivam et efficacem, de [?: ] plene dictum est in libello de Fide, et in Synecdoche.

-- 379 --

733/734 Quare verba Novi, Scio, Nescio et Ignoro, significant etiam sequentes motus bonos aut malos: alias approbo, curo, foveo, iuvo, alias contra. Sic accipiendum est quod Paulus ait 2. Tim. 2 firmum fundamentum esse, Novit Dominus suos: id est, Haec est basis fidei nostrae, omnis nostra securitas ac firmitas, quod virtute aut manu Dei custodimur ad salutem, eaque fovemur ac iuvamur: ex aqua nemo nos rapiet. Non significat simplex novisse: alioqui Deus omnia novit. Sic Psal. 1, Novit Dominus [?: -iam ] iustorum, iter autem impiorum peribit: id est, Dominus probat viam et actiones piorum, eosque curat, iuvat, secundat, et laeto optatoque exitu ditat. Sicut et Psalmo 37 ait, Novit Dominus dies sincerorum: iter autem conatusve impiorum, utpote neglectus et damnatus ab eo, carebit successu, erit potius ipsis exitio quam emolumento. Hos. 3, Novi te in deserto, in terra sitibunda: pro, fovi et alui te. Sic Psa. 31. Agnovit in tribulatione animam meam: pro, curavit, fovit, servavit. Psal. 144, Quid est homo quod agnoscis eum, et filius hominis quod memor sis eius? Sic Paulus 1. Thessal. 5, iubet doctores agnosci: id est, foveri, iuvari. Cum igitur Christus dicit Iohan. 17, Haec est vita aeterna, ut te agnoscant, et quem misisti Iesum: item cum Isa. cap. 53 ait de Meschia, Noticia sua iustificabit multos: non est intelligendum de quadam speculativa tantum noticia, qualem habent hypocritae: non etiam de tali, qualem habent daemones: sed de noticia vere agnoscente hunc fontem salutis, cumque ardenter desiderante aut expetente, haurienteque, ac denique in eo certa fiducia acquiescente: haec enim est vera fides. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum: 1. Cor. 1, id est plene cognoscam. Cognosci autem, non tantum perfectionem noticiae, sed curam, amorem ac protectionem notat, ut initio dixi. 2. Tim. 2, Sigillum Dei est, novit Dominus suos. 1. Cor. 8. Qui diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Vicini sensus sunt, quod Christus dicit Iohan. 10, se nosse oves suas, et agnosci ab eis. Gal. 4, At nunc cognoscentes Deum, vel potius cogniti ab eo. Contrariae locutiones habent contrariam significationem: ut cum Christus dicit hypocritis, Non novi vos. id est, nunquam vere vos pro meis habui, probavi, amavi, curavi. Sic et Petri abiuratio accipienda est, cum dicit ad ancillam, se Christum non nosse: non quod simpliciter eum de facie aut nomine non norit (omnes enim eum toties publice visum auditumque noverant) sed quod nunquam ei fuerit coniunctus, eum amaverit aut curaverit. Sic et Latinis noticia pro amicitia ponitur, ex noticia enim amicitia oritur: sicut Graeci dicunt, ex visu amor, ἐκ τὸν ὁραν γίνεται τὸ ἐραν . Elongasti notos meos a me, Psal. 8. id est, amici me deseruerunt. Sic et illud dicitur: Qui ignorat, ignorabitur. id est, qui non vult agnoscere ac implorare misericordiam Dei, ille vicissim a Deo contemnetur, et in adversis destituetur. Psal. 79, Effunde iram tuam super gentes, quae non noverunt nomen tuum: id est, nec norunt nec curant te, tuamque religionem, etiamsi aliquando aliquid necessario de ea audiunt. Contra autem Psal. 9 dicitur, Confident in te, qui norunt nomen tuum. Sic dicitur Exod. 1, Excitatus novus rex, qui non norat Ioseph: id est, qui non expertus fuit beneficia Dei, quae per Ioseph Aegyptiis contulerat. Non nosse bonum et malum: Deut. 1, Qui non [?: no-at ] hodie bonum et malum: id est, neutrum, pedum [?: -um ] discrimina. Quod si quis sibi videtur aliquid scire nondum quicquam novit, sicut oportet nosse: 1. Cor. [?: ] id est: si quis turget opinione scientiae et sapiens est in oculis suis, is nimirum caret vera Dei noticia ac [?: ti-e ] , caret etiam dilectione proximi, sine quibus non potest esse vera ac practica noticia Christiani hominis. Porro etiam in malam partem verba noticiae aliquando accipiuntur, de quadam hostili ac laedente noticia. nam etiam hostiles motus noticiam sequuntur. Psa. 51. Quoniam peccatum meum ego cognosco, et iniquitas mea coram me est semper. Sic Gedeon Iud. 8 dicitur fecisse scire viros Suchot spinas ac tribulos. id est, flagellavit aut laceravit corpora eorum illis tam asperis dumis ac sentibus, ut experientia ipsa in corpore suo experirentur quid sint spinae. De tali aliqua tristi experimentalique noticia etiam illud cacodaemonis dictum ad exorcistas Act. 19 accipi debet, cum inquit: Christum novi, et Paulum scio, vos autem qui estis? Quasi dicat, Quid vos me territatis Christi a Paulo praedicati nomine? Ego sane cum illis multa habeo, tristiaque certamina, eorumque acerbas plagas quotidie experior, eoque illos metuo, Sed. vos mea misera nihilique mancipia non pili facio, nec quicquam in vobis scio quod mihi terrorem incutere possit. Novisse, pro possidere, est vicinum initio indicatae significationi. Psalm. 50, Novi omne volatile montium. Sic mox sequitur, Bestiae campestres mecum sunt: id est, in mea potestate. Et proxime praecessit, Meae sunt omnes bestiae sylvae, et animalia mille montium. Simile quid etiam illud est Gen. 39, Non noverat herus cum Iosepho, nisi panem quem comedebat: id est, nihil aliorum curabat, aut admodum attingebat: omnia erant in cura ac potestate Iosephi, non heri: tantum ille fruebatur, quibus opus erat corpori, illa sola possidebat. Possis etiam interpretari illud, herum non novisse cum Iosepho, non supputasse, non exegisse ab eo rationem administrationis rerum, ita ut non semel consideraret, quomodo hoc aut illud sese haberet, peractumve esset, omnia permittens libero Iosephi arbitrio. Quod notum est Dei, vertit vulgata Rom. 1. in Graeco est, τὸ γνωστὸν , Cognoscibile, aut Scibile, quod sciri potest, scilicet ex ordine effectuum et causarum per analysin, ut mox sequitur ibidem. Nosti, populus quod in malo sit: Exod. 32. id est, tu probe nosti, quomodo hic populus et totus mundus sit in maligno positus, sitque prorsus malus. Notus, pro celebri. Prov. 31, De mulieris industriae viro dicitur, quod sit notus in porta: id est, celebris in foro, in congressu aliorum virorum. Sic forte illud Psal. 74. Notus erat veluti afferens superne. Nosse, pro reipsa sentire ac experiri interdum accipi supra dictum est. Sic dicit Paulus Philip. 3, Ut cognoscam ipsum, et vim resurrectionis ipsius. Sic Marc. 5 dicitur Haemorrhoissa cognovisse in corpore suo, se sanatam esse: et de Christo ibidem dicitur, quod senserit ex se virtutem exisse. Talem quandam experimentalem cognitionem notat et illa phrasis, Nosse virum, nosse mulierem, Adam cognovit Evam, etc. Sic de experimentali cognitione exponendum est etiam, quod 1. Corinth. 4 inquit, Veniam et cognoscam non sermonem, sed virtutem istorum qui inflati sunt: id est, experiar quid possim spiritus virtute praestare. 2. Corinth. 2, In hoc ipsum scripsi ut cognoscerem probationem vestri: id est, experirer. Nosse interdum accipitur pro posse Isaiae 56, Canes fortes anima, seu impudentes non noverunt saturari, et ipsi pastores non noverunt intelligere: id est, nequeunt prae avaricia expleri, neque possunt res divinas intelligere, utpote imperiti. Matth. 7, Si vos, cum mali sitis, nostis bona dona dare filiis: id est, non obstante innata malitia, potestis nihilominus benefacere vestris: quanto magis pater vester, cum sit bonus, benefaciet? etc. Nosse igitur hic, posse, aut certe solere significat. Sic Germanice kennen notat utrumque, et nosse et posse. Novisse dicitur Mosen Deus de nomine, Exodi trigesimotertio. et de facie ad faciem, Deuteronomii trigesimoquarto. Utraque phrasis videtur ab humana consuetudine amicitiae sumpta esse, et significare summum Dei favorem erga Mosen. De priori dictum est modo in voce Nominis, et exponit eam ipsemet textus ibidem, addens: Invenisti gratiam coram me. Posterior, Nosse a facie ad faciem, familiarissimam conversationem

-- 380 --

735/736 significat: sicut si quem aulicum rex perpetuo ad suam familiaritatem convictumque admittat, eumque semper in oculis habeat, ut ille in Comoedia gloriatur. Quam non noverat linguam audivit, Psalmo 81. id est, peregrinus fuit apud exteros. Aliud per suum vicinum indicatur. Nosse, pro expendere. Quis novit vim irae tuae, et sicut timor tuus ira tua? Psalm. 90. id est, quis pro merito expendit austeritatem irae tuae? et quis te timet, sicut tu irasceris, seu pro magnitudine irae tuae. Caph similitudinis non est ibi adiecta suae voci, ut solent saepe transponi syncategoremata. Exitium utriusque ipsorum quis novit? Proverb. 24, id est nemo satis animo concipit, quam tetra poena afficiantur rebelles tum Dei, tum regis: seu nemo putasset fore, ut tam cito acerbeque punirentur apostatae deficientes a Deo, et rebellantes regi: vel, citius opinione hominum castigantur. Simile quid habet illud. 1. Corinth. 7, Qui scis mulier, an servabis virum? Quasi dicat, Tu iam de eo desperas, et vis temere te ab eo separare: sed forte citius tua opinione, aut praeter omnem spem, tuorum morum ac sermonis commoditate convertetur. Certe nullam habes certam noticiam, et quasi demonstrationem, quod omnino non convertetur. Quare ergo desperas? Sic et Germanice dicitur de rebus quasi desperatis, sperandis, aut (ut ille inquit) praeter spem sperandis, aut etiam timendis, wer [?: ] , wer [?: ] burge darfur sein? Priusquam te formarem in utero; novi te: Hierem 1. id est, iam tum non solum curam tui habui, sed etiam te mihi ad hoc opus destinavi, proinde ne desperes de fructu aut eventu tui laboris functionisque: concede mihi curam tuae idoneitatis, quantumvis tu agnoscas te puerum, ac insufficientem esse. Nosse aliquando est admirari, magnifacere, censere pro eximio quodam Sic Paulus secundae Corinthiorum quinto dicit, se neminem nosse secundum carnem: id est, se nullius innatas et veluti naturales dores admirari, sed tantum eas quae a Deo sunt per Spiritum. sanctum donatae, et quatenus Deus in ipsis consideratur ac celebratur. Eodem modo dicit etiam, Quod etiamsi olim Apostoli quasi quandam naturalem praestantiam Christi secum versantis admirati sint, magis hominem in eo quam Deum considerantes, et terrenum regnum felicitatemque a tam praestante heroe expectantes: tamen nunc non illas quasi naturales dotes terrenaque bona admirentur, sed potius quatenus Deus in eo conspicitur, relucet, nobisque conciliatur In hac significatione pro admiratione possis recte exponere etiam id dictum cacodaemonis. Actorum decimonono, quod supra exposuimus: Christum novi, et Paulum scio, vos autem qui' nam estis? Convenit aliquatenus cum eo quod dixi, Notum pro celebri et admirabili poni. Nosse ponitur interdum pro approbare, fovere. iuvare: ut et supra abunde dictum est. Tale quiddam est quod Paulus secundae Corinthiorum quinto dicit, Peccatum non novissem: ubi non de ipsa speculativa noticia dicitur, quandoquidem Christus solus peccati foeditatem et magnitudinem novit: sed de approbatione, patratione, promotione, etc. Sic posset illud Petri accipi. quod negavit se nosse Christum: id est, nunquam probasse, amasse, aut sectatum esse eius doctrinam aut personam. Sic et Paulus dicit Romanorum septimo, Quod enim perpetro, non agnosco: id est, non probo. ut mox sequitur: Quod odi, hoc facio: et quod nolo, facio. Sic forte accipiendum est illud Iohannis octavo, Quare locutionem meam non cognoscitis? Hinc aliqui vocem Sigaon Psalmo septimo vertunt, Inficiatio aut negatio David: quia toto eo Psalmo negat David, se insidiari vitae aut regno Saulis. Sic et Germanice pro, nego me hoc crimen patrasse, dici solet, Ich weiss nicht darvon: Item, Er wil nichts darvon wissen.

NOVUS, habet etiam suos quosdam Hebraismes Latinis auribus minus notos. Valde crebro in Psalmis, Isaia, et aliis locis fit mentio Novi cantici, aut Psalmi. Non autem hic nova cantio celebratur, quia (iuxta proverbium) novitas grata est, aut quia (iuxta Homerum) homines libentius novas cantilenas audiunt: sed ob alias causas, ac potissimum duas Primum ratione Dei, qui cum nos subinde novis beneficiis [?: c-mulet ] , novaque quasi miracula mirabilium [?: oper- ] edat, vel in punien dis impiis, vel in liberandis piis, vult ea celebrari ab hominibus nova gratiarum actione. Solebant autem olim pii hymnis ac cantionibus beneficia Dei celebrare. Saepe igitur David hortatur pios ad canendum canticum novum Domino: id est, ad celebranda nova Dei beneficia ac opera. Deinde [?: n- ] cantionis mentio fit in Scriptura, ut sub hac forma [?: -tionis ] indicetur ac praenuncietur, Deum iam aliquid novum ac mirabile opus editurum. Sub tali specie [?: ] monis praedicitur Isaiae 42, adventus Messiae, et vacatio gentium. Tali modo etiam collectio novae Eccles; celebratur Isaiae 26, In die illa cantabitur canticum illud in terra Iuda, Urbs fortis est nobis, etc. Novum significat interdum in Sacris literis idem prorsus ac [?: ] seu diversum a priori. Solent se interpretes multum [?: ] quere, quid sit quod Christus praecipiens de charitate, vocet id mandatum novum, cum sit vetustissimus. Sensus autem eius dicti Iohannis decimotertio, τολὴν κανὴν δίδωμι ὑμῖν est. Mandatum novum, id est aliud, do vobis. Prius etenim in hoc eodem capite et [?: co- ] cione aliud mandatum dederat, de fugienda ambitione, sectanda humilitate, et mutua concordia. Significat igitur Novum hic, idem quod aliud. Potest id [?: ] libus exemplis probari. ut Exodi 1, Surrexit rex novus super Aegyptum, qui non noverat Ioseph. ub. Septuaginta verterunt ἕτερος . Item Isaiae 62, Appellaberis nomine novo quod os Dei nominabit: pro qua locutione capite 65 in simili materia dicit, Et servos suos [?: ] cabit nomine alio. Sic et Marci ultimo legitur, Laguis loquentur novis: i. aliis, aut diversis a sua [?: -terna ] . Neque enim Apostoli et alii pii novas linguas excogitaverunt: sed aliis linguis, praeter eas qoas [?: -tea ] norant, locuti sunt. Sic Christus in ultima cena inquiens, se non amplius bibiturum de genimine [?: -tis ] , donec illud bibat novum in regno patris sui, aut regno caelorum, sicut Matthaeus et Marcus [?: refer- ] non hoc vult dicere, se postea novum vinum aut [?: ] stum bibiturum: sed per vocem Novum significat aliud,, aut diversum, quasi dicat, se non amplius usurum consueto cibo ad sustentandam hanc vegetativam [?: vit ] in regno patris autem, se una cum eis longe alio multumque ab eo diverso cibo ac potu aut deli. iis [?: pe- ] turum: de quibus dicit in Luca post cenam, se [?: ] nere Apostolis ut in regno eius super mensam [?: ips-- ] edant ac bibant secum. Novum ergo significat [?: al- ] aut multum diversum ab illo, ipsi aliisque hominibus in hac vita consueto 1. Iohan. 2 videtur paulo aliter accipi mandatum vetus ac novum. Torquent sane se interpretes, varias eius loci expositiones afferentes. Sed videtur ipsemer Apostolus explicare horum epithetorum rationem. Nam cum dixit vetus, mox addit causam, bis repetens: ideo esse veterem doctrinam, quia habuerint eam inde a principio, ex quo in [?: Ch-mo ] instituti sint. Sic eandem etiam mox vocat doctrinam aut mandatum novum, exponens causam appellationis, quia veteres tenebrae ignorantiae, impietatis ac pravae vitae interierint, et contra vera novaque haec doctrinae ac pietatis affulgeat. Ita doctrina charitatis erga Deum ac proximum tum vetus est, quia ipsis [?: ] ab initio institutionis, et omnibus piis inde ab [?: ] mundi proposita est: tum nova, respectu evanescenti

-- 381 --

737/738 veterum tenebrarum, et iam novae lucis mundo orientis, et etiam illis ipsis qui antea hanc lucem maligne tenuiterque habuerant, longe clarius affulgentis. Utrumque autem epitheton commendat auditoribus hanc doctrinam: vetustas, quia inde et veritas eius aestimatur: et auditor animadvertere potest, se nullo novo onere aut iugo onerari, iureque a se exigi, cui sese iam olim subiecit et obstrinxit. Rursus novitas etiam facit gratam hanc doctrinam, quia non sit veterum errorum ac tenebrarum documentum, non etiam obscurorum typorum aut umbrarum: sed clarae lucis regni Christi, ac illustratae doctrinae, quae nunc recenter mundo clarius quam unquam antea affulsit, quaeque etiam pro exemplo in hac re ipsum Christum nobis sequendum proponit. Novus homo, aut nova creatura, opponitur veteri, de qua forte dicetur in vocabulo Vetus. Est autem Novus homo, omnis pius, quatenus est conditus ac regeneratus per verbum et sacramenta, operante id Deo potenter per Spiritum sanctum, ac vetus lapideumque cor excindente, et novum substituente. Atque hanc tantum novam creaturam testatur Paulus valere in Christo, Gal. 6. Sed de hac voce forte etiam in vocabulis Renovandi, renascendi et regenerandi agetur. Spiritus novus promittitur piis Ezech. 36, id est renovatus, qui antea habuerunt veterem tantum spiritum et carnalem. De nomine Novo dictum est in voce Nominis plenius. Novorum [?: -s ] nominatur Exod. 23 et 34 Hebraice אביב Abib, significat autem novarum spicarum, quae tunc ibi in frumentis incipiebant maturescere. Vetus ob novum eiiciens, Levit. 26 pro, veteres fruges, aut vina et fructus de prioribus annis superabundantes, tandem eiicietis veluti minus gratas, quando consequimini magnam copiam novarum quo locus esse possit novis fructib. recondendis Inquit enim, Et comedetis vetus inveteratum, ac illud propter novum eiicietis. Sic in multis locis instante ubere vindemia boni vini, cupiunt quoquo modo vetus extrudere, ut satis vasorum ad novum habeant. Res nova pro mirabili et miraculosa ponitur interdum: sicut et apud Latinos, Novum aliquando aliquid magnum, mirabile, inopinatum indicat. Sed Num. [?: -6 ] , ubi rem novam habet Vulgata versio, in Hebraeo est, Si Dominus creationem creaverit, etc. Verum Hiere-iae it habetur, Creabit Dominus novum, seu rem novam, Femina circumdabit virum: mirabilem Meschiae conceptionem significans. Eadem phrasis et Isaiae 43 habetur, ac indicat rem admirandam et inauditam. Isa. cap. 65 et 66, pollicetur Deus caelos novos et terram novam: intelligens nimirum novum regnum Messiae, posito continente pro contento. Vinum novum in utres novos, et uetus in veteres infundendum esse, Christus respondet discipulis Iohannis, quaerentibus cur Apostoli non ieiunarent? indicans, proportionem etiam in instituendis Christianis servandam esse, sicut in vino et vasis. Mustum enim cum sit valde flatuosum, et non facile novitate vasis afficiatur. sed potius novum vas indicere ac imbuere suo fervore ac flatuositate possit, ponitur in utres novos tanquam validiores, et qui exten sionem admittunt: quod si in veteres poneretur, sua [?: fla-ate ] rumperet eos, quia sint tum imbecilliores, tum [?: ] non amplius admittant extensionem, ut exhalationi locus esse possit. Vetus vero vinum facile [?: affici- ] recenti vire dine vasis, nondum imbuti odore ac sa [?: ] vini, carentisque illa interna vinaria incrustatione. [?: ] requirit iam imbutum et incrustatum vas: cumque [?: -buerit ] , careatque flatuositate, facile etiam [?: imbecil--- ] vase continetur. Sic igitur indicare vult Christus, [?: ] aliis discipulis aliam disciplinam aut institutionem non venire, adhibendanque esse. Proponit ergo Christus parabolico illo dicto regulam universalem, nempe, [?: ] omnibus rebus et actionibus proportionem convenientem observandam esse. Novum Testamentum, est novum foedus a Deo per Christum in Baptismo et sacra Coena initum: de qua re in voce Testamenti agetur, ubi etiam de sanguine novi Testamenti dicetur. Nova conspersio, aut massa, 1. Cor. 5. Expurgate igitur vetus fermentum, ut sitis nova massa, sicut estis azymi: etenim Christus Pascha nostrum immolatus est. Allusio est ad morem comedendi agni Paschalis, cum pane azymo, et expurgandi fermenti, quod in veteri Testamento diligentissime fieri debebat. Nova igitur massa seu panis azymus sumus, et fieri debemus, imputatione, et inchoatione novi hominis: fieri vero debemus incremento ac perfectione. Eo tamen loci exponunt aliqui, quod sicut plerique illorum sunt sancti, pii ac puri: ita et totum coetum mundare debeant, remoto prorsus per excommunicationem de suo coetu, uno illo impuro ac incesto. Nova ergo azyma seu massa, novum piumque hominem denotat. Vetera praeterierunt, nova facta sunt omnia: 2. Cor. 5. id est, sicut pleraque omnia nimium vetusta, tanquam evanida negliguntur, nova autem contra in precio sunt: ita etiam in instauratione mundi ac generis humani per Christum, pollicitus est se novos caelos et novam terram creaturum: se etiam novum foedus ac formam religionis, abolita vetere, daturum. Haec iam omnia impleta sunt. Quare nos totum veterem hominem, cum omni sua iustitia, virtutibus ac dotibus parvi facimus: et tantum ea quae nunc Meschias per suum Spiritum et Verbum nova fecit, novum cultum, novos homines, et novam iustitiam, donaque per eum data magnifacimus, ut tantum de ipso, non autem de nobis aut aliorum carne ac sanguine gloriemur, cum omnis gloriatio iam hominibus exclusa ademptaque sit. Dicendo novum (scilicet foedus) antiquavit prius. Hebr. 8. id est, cum Deus Hier. 31. promiserit novum foedus: indicavit, se esse abrogaturum vetus. sed de hoc in voce Testamenti agetur. Heb. 10 hortatur nos Apostolus, ut intremus in sanctuarium: id est, ad thronum gratiae, aut patrem in caelis, per sanguinem, Christi merito ac mediatione: idque per eam viam, quam ipsemet Mediator nunc novam aut recentem nobis praeparavit, aut dedicavit. Viam vero novam vocat ideo, quod Christus nobis omnibus noviter sua passione praeparavit aditum ad patrem, cum antea in veteri Testamento esset valde difficilis aditus ad praesentiam Dei, seu ad arcam in Sancta sanctorum, nunc vero omnibus pateat. Ambulare in novitate vitae, est, Spiritu Dei regi, conditum esse ad bona opera, et praestare novam obedientiam: ante omnia autem exsolius Christi merito pendêre, ac per eum iustificari. Dixi supra, quid sit novus homo, et explicabuntur hae res ac loquutiones postea in verbis RENASCI ac RENOVARI.

NOVISSIMUM, pro ultimo extremoque ponitur. In Hebraeo est אחרית Acherit, quod postremum aut extremitatem notat. Deducitur autem a verbo Achar, quod differre ac tardare significat. Sicut autem variarum rerum, temporum, locorum, et hominum postremitates sunt: ita et vox ista varie accipitur. quod ex sequentibus patebit. Quare autem vox Novissimum ultima significet, paulo post exponetur. Novissima dies simpliciter posita, est ultima, aut iudicii dies. Iohan. 6, Resuscitabo illos in novissima die. Sic et Iohan. 11 ac 12 reperitur. Novissima alioqui dies festi, Iohan. 7, ex additione vocis Festi, quid notet intelligitur. Novissimi dies, aut in novissimo dierum, respectu praecedentis temporis dicitur. Olim ante Christum in veteri Testamento dictum significavit tempus adventus Christi, Isaiae secundo, In novissimo dierum erit mons domus Domini, etc. Post Christum autem, in novo Testamento usurpatum, significat tempus vicinum fini mundi. Deut. 4 inquit Moyses, Cum tribulatus fueris, et te invenerint

-- 382 --

739/740 omnia quae praedicta sunt, in novissimo aut postremitate dierum, revertêris ad Dominum Deum tuum: id est, tandem post multas afflictiones et poenas. Genes. 49, Congregamini ad me, et nunciabo vobis quod eventurum est vobis in novissimis diebus. id est, multo post me tempore. Dan. 9, Indicabo tibi quid eventurum sit populo tuo novissimis diebus: id est, popularibus tuis postremis temporibus. Novissima hora, etiam pro postremis temporibus ponitur 1. Iohan. 2. Filioli, novissima hora est: id est postrema simul et tristissima tempora. Primus et novissimus ego sum, inquit Deus Isaiae 41 et 48. id est, non habeo principium, nec finem, sum aeternus. alia omnia habent a me principium, et intereunt: ego autem nec principium, nec finem habeo. Sic in Apocalypsi dicitur, Ego sum α et ω . Sic et Apoc. 1, 2, et 22 dicitur, Ego sum primus et novissimus. Novissimum alicuius, est sors, status, fortuna et conditio eius, quae tandem ei postremo loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius. Deut. 8, Ut benefaceret tibi in novissimo tuo: id est, tandem tibi multa beneficia conferret. Deut. 32, Videbo quid in novissimo eorum: id est, quid tandem illis accidet. Psal. 37. Novissimum impiorum succidetur: id est, tandem peribunt. Possis et de eorum posteritate interitura accipere: nam id quoque novissimum denotat. Novissimum. aliquando significat eventum, exitum, aut finem rei vel hominis. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum, sicut absynthium: id est, tandem veniunt tristissimae poenae ex adulterio et scortatione. 2. Sam. 26, An non nosti quod sit amaritudo in novissimo? pro, bene scis, quod ubi ultima desperatio accidit alteri parti, atrocius pugnet quam antea, cum fugae ac evasionis spes appareret. Proinde ne compuleris nos ad extremam desperationem, ac necessitatem nos defendendi, ubi una salus est nullam sperare salutem. Vulgo dici solet, Cum desperatis pugnare esse periculosissimum. Novissimum ponitur pro filiis, aut posteritate. Hierem. 31, Est spes novissimo tuo, vel fini: id est, reliquiis, aut posteritati, aut filiis. id est, bene illis sperandum est. Novissima tuba: id est, quae postremo canet. 1. Corinth. 15. In ictu oculi, in novissima tuba: id est, cum in fine temporum ac mundi Deus per angelum tuba canentem dabit signum resurrectionis ac iudicii. Aliquando vox haec significat infimam plebem, quae sit velut extremum aut ultimum populi vel civitatis. Traducta est haec significatio a tempore. nam quae ultimo accidunt, ea nobis sunt maxime nova. Hinc novissimum pro ultimo usurpatur. Ezech. 23. Novissimum tuum gladio cadet: id est, infima plebs, cum optimates captivi abducentur. Sic Ezech. 33, Et tulerit populus virum unum de novissimis suis. Sic et Latini novissimos, pro infimae sortis dicunt. Cicero pro Roscio: Itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos. Sic Lucae 14, Novissimus locus, pro infimo ignobilissimoque. Et 1. Corinth. 4, Puto quod Deus nos Apostolos novissimos designarit: id est, infima ignobilissimaque et miserrima sorte collocavit, cum nemo non praenobis infletur, sibique sapientior nobis videatur. Novissimum ira: Dan. 8, Docebo te quid sit futurum in novissimo irae: id est. in fine, seu cum desiner Deus irasci. Marc novissimum, Deuteron. 11 et 34. id est, mediterraneum, quod est respectu stagnorum domesticarum remotissimum, et plane terminat Iudaeam. Novissimum, pro praemio, quia operis praemium est finis. Psalmo 37, Novissimum recti pax: id est, tandem Deus ei id praemii dat. Statim autem sequitur, Novissimum impiis excindetur: quod supra exposui. Credo ab hac Hebraea voce venire, quod τέλος finis etiam pro praemio aut poena usurpetur. ut 2. Corinth. 11, Quorum finis est secundum opera ipsorum. Sic et Roman. 6, [?: ] Philipp. 3, Quorum finis est mors et exitium. [?: ] novissimum, est extremum exitium: Proverb. 15. [?: Sc- ] vitae sursum intelligenti, ut declinet ab inferno novissimo. Novissimus quadrans, est ultimus nummus, ad explendam summam debiti requisitus: id est, donec omnia exactissime persolveris. Matthaei quinto. Amen dico tibi, non exibis inde, donec persolveris ultimum quadrantem.

NOX, varie in Sacris literis usurpatur. Possunt autem eius significationes colligi ex contrariis vocabant DIEI ac LUCIS. Dicetur etiam aliquid huc pertnens in voce TENEBRARUM ac VESPERI. Triplex autem potissimum eius significatio, ratione metaphorae esse solet. Notat enim inscitiam rerum divinarum, seu absentiam lucis caelestis. Indicat quoque res et tempora adversa: et denique etiam omnia iniusta ac impia. Inscitiam aut absentiam verae doctrinae denotat, quia sicut noctu oculis, absente luce, in [?: ] externa vita cernere non possumus, eoque aut [?: pr- ] sus ociari, aut certe parum feliciter operari [?: cog- ] sic in spirituali vita nisi lucerna verbi Dei ac Spiritus S. nobis praeluceat, caecutimus, et facile ubique [?: imp- ] gimus, contra Deum, nostram salutem et proximum agentes. Huius significationis haec exempla esse possent. Roman. 13, Nox praecessit, dies [?: appropinqua- ] id est, inscitia et obscuritas religionis nunc [?: affulg- ] luce Evangelii evanescit. Haec nox negatur futura in illa nova ac caelesti Hierusalem, Apocalypsis 21 et 22 Sic Christus Iohannis undecimo ait: Si quis ambles. verit interdiu, non offendit, quia lucem huius mundi videt: si quis autem ambulaverit noctu, offendit, quae lux non est in eo. Secundo indicat haec vox res adversas. Tenebrae enim nocturnae moerorem et pavorem in humanis cordibus excitant: contra autem [?: ] ac lux exhilarat, et securum reddit hominem [?: Mich. ] , Quare nox erit propter visionem, et tenebrae [?: prop- ] divinationem, occiderque sol super Prophetas [?: ] et obtenebrabitur dies: confundentur videntes, et [?: ] bescent divini, etc. Ego vero plenus sum virtute [?: ] tus Domini, etc. Declarat ipsemet Propheta, quid sit fieri pseudoprophetis noctem: nempe quod licet [?: ] reant aliquandiu falsa divinantes, tamen tandem deprehensa eorum vanitate, venientibusque poenis divinis, incidant in ignominiam et calamitatem. [?: Co- ] vero inquit, Ego pergam verum docere, eductus [?: ] hac ignominia, qua nunc premor. Deus dat canticum nocte, Iob 35: id est, in adversis liberat, ut ei gratias [?: ] agamus, ac canamus, beneficia eius celebrantes Se de impiis dicitur Iob quinto, Interdiu apprehendent tenebras: et quasi in nocte sic palpabunt in meridie: id est, Deus eos tali ac tanta calamitate subito obruet, ac nesciant quo sese vertant. Sicut praecessir, Capit [?: ] tes in consiliis suis: Iob 17, Noctem vertunt in [?: ] id est, inepti consolatores mihi in rebus hisce desperatis simis bona pollicentur. Tertio, Nox et tenebra regnum impietatis et inferni indicant. Qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, noctu ebrii sunt: nos vero cum simus diei, sobrii simus: inquit Paulus 1. Thessalon. quinto.

Nox et amor vinumque (inquit ille) nihil moderabile [?: ] Et, ut Apostol. inquit, moris est potius noctu talia agere

-- 383 --

741/742 per metaphoram ergo Nox regnum impietatis in dicat, ubi nemo timet Deum, aut veretur verbi aliorumve fratrum reprehensionem, ideoque patrant scelera liberrime. Vicinum huic est quod Christus Iohan. 9 inquit: [?: ] oportet operari opera eius qui misit me, donec [?: di- ] est venit nox, cum nemo operari potest. ubi non tam ignorantiam veritatis, quam potestatem tenebrarum indicat: ut ipsemet alibi loquitur. Quare addit: Quandium sum in mundo, lux sum mundi: indicans nimirum, venturum aliquando illud, Modicum non videbitis: cum regnante Antichristo, aut grassantibus aliis seductoribus, sit futura ingens fames ac penuria audiendi verbi Dei, ut in Amos minatur, et Samuel in suo primo libro scribit. Foedus cum nocte ac die, Hierem. 33. Si po teritis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ita ut non sit amplius dies aut nox in tempore suo, etiam foedus meum cum Davide et Levitis dissolvetur. id est, tam certo regnabit posteritas Davidis (id est, Meschias) et Levitae (pii Christiani) ministrabunt mihi, quam certo adhuc dies et noctes erunt. Nox nocti indicat scientiam, Psalmo 19. id est, die ac nocte propagatur verbum ac veritas Evangelii. ponitur tempus, pro iis quae in tempore fiunt. Accidens in nocte, est pollutio nocturna. Deuter. 23, Qui non fuerit mundus ab accidente in nocte. Timor noctis, aut nocturnus: Psalmo 9, et Cantic. 3. Non time bis a timore noctis. Plerunque noctu et maiora pericula imminent, et homines sunt naturâ meticulosiores, putantque omnia pericula quae accidunt maiora esse quam revera sunt. contra, fere sunt noctu audaciores. Sed pollicetur Psal [?: -es ] pio a Deo protecto, quod non pavebit a timore nocturno. Noctu canticum Dei mecum, Psalmo 42. Interdiu promittebat Deus beneficentiam, et noctu canticum eius mecum: id est, mox post promissa praestabat beneficium, ut me oporteret ei gratias agere. Canticum hic gratiarum actionem significat. Noctu homines sese dedunt quieti, et contra bestiae et scelerati noctu magis saeviunt, magis item perterrefieri homines solent. Ad hanc igitur hominum noctis et latronum rationem ac morem Scriptura respicit, cum toties inculcat, diem Domini, aut ipsum Dominum venturum noctu, sicut [?: ] , cum homines in summa securitate stertunt, et [?: ] venturum minime putant, quando omnia erunt tristiora et terribiliora: Matth. 24, Marc. 13, 1. Thessal. 5. 2. Petr. 3. Apocal. 3. Hac eadem ratione Scriptura etiam in veteri Testamento minatur aliquibus intempestivum, subitum ac insperatum exitium: sicut et diviti dicitur Luc. 12, Stulte, hac nocte repetent animam tuam ad te. Iob 24, Nocte opprimet eum tempestas. Iob 34, Media nocte perturbabuntur. Sic in Isaia dicuntur noctu vastatae esse Ar, Moab et Kir. Surgere de noctu, vertit Vulgata verbum שכם Schacham. significat autem valde mane surgere, et indicat quandam vigilantiam ac diligentiam in agendo. Sic Genes. 20: Surgit Abimelech summo mane, et indicat servis suis nocturnam visionem, et minas Dei. Sic Abrahamus iussus offerre filium, summo mane surgit: Genes. 22. Sic Ierem. [?: ] alii prophetae dicuntur summo mane surrexisse, et [?: -nuisse ] populum: quibus verbis Deus indicat suam indigentiam et assiduitatem in revocandis hominibus, [?: ] paenitentiam ac salutem, a peccatis et exitio. Ier. 6. surgite, et ascendamus noctu, ut demoliamur palatia [?: ] . Nox observationum vocatur Exod. 12, ea nox, qua [?: ] sunt primogenita Aegyptiorum, et [?: conserva-litarum ] , quaque Israelitae ex Aegypto educti sunt: [?: ] Deus voluit eam esse memorabilem Israelitis, sin [?: -ue ] caeremonia Paschatis et aliarum [?: caeremoni-- ] eam in omnem posteritatem observari et custodiri, ut perpetuo tanti beneficii recordarentur: vel etiam multo magis, ut interea audirent, discerent ac meditarentur, qualis ac quantae liberationis illa omnia picturae typique essent, sicque vera fide verum pascha in salutem aeternam comederent. Vigilia nocturna, pro brevissimo tempore ponitur Psalm. 90, et comparantur cum ea mille anni coram Domino. Quid Vigilia sit, dictum est in voce CUSTODIA, et dicetur etiam in voce VIGILIA. Noctem esse sicut lucem aut diem Domino, est, eum omnia perspicere, nihil esse [?: -am ] absconditum quod ille non perspiciat: Psalmo 139. sed Hiob. 34 , eadem loquutione, ac in eodem sensu utendo, aliquanto obscurius loquitur. Noctu non extinguitur lucerna mulieris industriae ac laboriosae, Proverb. 31. id est, est assidua ac perpetua in opere, non stertit totas noctes, quin potius vigilat ac laborat, eoque indiget lucerna perpetuo ardente. Alias significat haec phrasis, quod aliqui in rebus adversis non succumbunt, sed consistunt. Umbra quasi nox id est, densissima umbra. Per metaphoram autem significat firmissimum praesidium. Umbra enim imitatur noctem, et nox a Mathematicis umbra terrae vere dicitur. Quanto porro densior est umbra, tanto magis tuetur ab aestu solis, talis est nox. Isaiae decimo quinto hortatur Deus Moabitas, ut tutissimum receptaculum ac refugium afflictis ac profugis Iudaeis praestent, inquiens: Moab pone quasi noctem umbram tuam in medio meridiei: absconde expulsos, et vagos ne prodas. Peregrinabuntur apud te eiecti mei Moab, tu sis illis latibulum a facie vastatoris. Noctu et interdiu, pro assidue, Psalm. primo, Meditabitur in lege Domini die ac nocte. Isaiae trigesimoquarto, Ignis eius noctu et interdiu non extinguetur: id est, nunquam. Filius hominis erit in corde terrae tres dies et tres noctes, Matth. 12: incomplete intelligendum est: sicut saepe integrarum rerum aut actionum vocabula pro incompletis ponuntur. Dicitur autem id propter collationem Ionae, qui tandiu fuit in ventre ceti.

NUBES, et NEBULA, idem sunt substantia: nempe vapor terrae humidus. loco tamen et effectu differunt: quia haec terrae incumbit, et non gignit pluviam: illa vero in mediam regionem aeris vi solis sublevata, solet pluviam, nivem, aut grandinem gignere. Nebulae vox non habet ullas admodum obscuras loquutiones: sed Nubes complures. Dicam tamen de Nebula primum. Illam densitatem aeris, quae circa Deum loquentem cum Israelitis apparuit, Vulgata versio iam nubem, iam nebulam vocat, ob similitudinem istorum meteororum. sed in Hebraeo est unica vox ענן Anan, sicut et Graeca νεϕέλη aliquando utrunque significat. Circumfudit vero sibi Deus illam quasi speciem nebulae aut nubis lucidae, ut habetur Matthaei decimoseptimo, quia alioqui Deus humanis oculis invisibilis est. caeterum in Mose ea causa ponitur, ne visa aliqua Dei specie, inde idolon fabricarent. Ab illis porro apparitionibus in exitu ex Aegypto, et quae postea in templo apparuerunt, sumuntur multae passim locutiones, aut ad illam speciem alludunt: ut mox dicetur clarius, propositis exemplis. 1. Regum 18, Factum est autem, cum egrederentur sacerdotes de sancto, ut nebula impleret domum Domini, nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: nam implevit gloria Domini, domum Domini. Tunc ait Salomon, Dominus dixit se habitaturum in caligine. Alii pro nebula vertunt nubem. Quod autem primum dixerat Anan, nubem aut nebulam: hoc mox dicit gloriam Domini, et densam caliginem. Ob tales apparitiones dicitur Deus iam habitare in nubibus, iam vehi aut equitare in nubibus tametsi ea loquutio et inde venire posset quod beneficium pluviae ex nubibus veniat, quodque ibi tonitrua audiantur, quae possint videri signa praesentiae Dei.

-- 384 --

743/744 Nebulam sicut cinerem spargit, Psal. 147: in Hebraeo est, pruinam. Delevi sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nebulam peccata tua. Isaiae 44 elegans aptaque similitudo est. Nam et deformat nubes ac nebula caelum, aerem ac terram, et impedit oculos hominum, et nihil videtur ea firmius. Sed uno momento Deus utramque dissolvit aut fugat, et ita prorsus abolet, ut nec tenue quidem vestigium eius usquam appareat. Sic et peccata nostra Deus condonando adeo prorsus in profundum maris abiicit, ac si nunquam admissa fuissent. Elevare dicitur Deus nebulas (ut Vulgata habet: aut nubes, ut aliae) ab extremitate terrae, Hier. 10. Quod dicitur ob illas nubes, quas aut quibus Deus ex mari aquam sursum trahit, ut in historia Heliae habetur: et Physici scribunt, et denique experientia nautae norunt: Vapor nebulae de incenso ascendebat, Ezech 10. Sic enim solet, cum res idoneae ad suffitum igni imponuntur, ascendere fumus. Dominus, in turbine et tempestate via eius: nubes veluti pulvis pedum eius: Nahum 1. Describitur ibi Deus terribiliter, et hoc inter alia additur, ex illis tot visionibus ut supra dictum est, quo aliquid quasi oculis subiiciatur spectandum, eoque magis Deus praesens esse et terribilis appareat. Dies [?: nebul- ] et nubis, aut (ut Vulgata habet) nebulae et turbinis, Zoph. 1, dicitur dies tristis, qua Deus erat puniturus Iudaeos. inquit enim: Prope est dies Domini magna, prope inquam et accelerans valde. Vox diei Domini amara, ubi fortis vociferabitur: Dies in dignationis dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies desolationis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et nubis. Sic et Ezech. 30 et 32. minatur Deus Aegyptiis diem nubis. Eadem forma sermonis est et Ioel 2. Incommodae sunt, et tristiciam in hominibus excitant dies nubilae et nebulosae: ideo additur hoc amplificationis et hypotypo seos gratia, quo magis iam terrificae minae Dei humana corda ad resipiscentiam permoveant. Est alioqui hoc valde usitatum Scripturae, ut in descriptione tristium poenarum, totius rerum naturae facies tristis, minax ac horribilis depingatur: contra in descriptione rerum secundarum ac beneficentiae divinae omnia laeta esse, et veluti arridere nobis, ac nobiscum congaudere et exultare dicantur: de quo Hebraismo supra dixi. Ratio autem huius locutionis est, quia infelicibus omnia tristia apparent: contra laetis omnia speciosa, ac veluti applaudentia. Sicut et Germani dicunt, Er meinet das ihn dir ganze welt anlachet. Nebulae a turbinibus agitatae, 2. Petr. 2. vel potius nubes, ut sola Germanica habet: cum nebulae non perinde a ventis agitentur, et in Graeco sit νεφέλαι , non ὁμίχλαι , quod usitatius nubem quam nebulam significat. Petrus igitur ibi nubes agitatas vocat falsos doctores, ob inconstantiam forte, quod temere in doctrina, eiusque confessione fluctuent, sicut nubes a ventis agitatae. Posses dicere, ideo etiam eos vocari hoc nomine, quia sicut nubes circumagitatae, non perinde certam ac plenam pluviam effundunt: ita nec illi solide agrum aut vineam Domini verbo rigant, speciem alioqui eximiam prae se ferentes, et magnum quid de se pollicentes, sicut tales nubes. Ob eandem forte causam, eos etiam fontes arentes ibidem appellat Iudas in Epistola sua paulo clarius loquitur, inquiens: Isti sunt nubes aqua carentes, a ventis agitatae aut circumactae Prover. 25 comparatur nubes aqua carens cum hominibus, liberalitatem ac beneficentiam verbis pollicentibus, et re nihil praestantibus: in quo sunt istis bullis aut ampullis Pseudoapostolorum similes. Arcus in nubibus aliquoties repetitur Gen. 9. id est, iris quae in nubibus apparere solet, et curuitate sua arcum imitatur. Dicit autem Deus, se positurum arcum suum in nubibus: non quod tunc primum creaverit illud meteoron: sed quod tunc primum coepit esse Sacramentum aut testimonium divinae voluntatis ac promissionis, de non perdendo amplius per diluvium mortalium genere. Praecedebat Dominus Israelitas interdiu in columna nubis, et noctu in columna ignis: Exod. 13 et saepissime alias: inculcaturque, quod non sint profecti, nisi movente se illa columna. ideo vero interdiu fuit columna nubis, et noctu columna ignis, ut cerni posset: quia nec flamma interdiu ob lucem solis, nec nubes noctu, praesertim depressi valde, procul cerni potest. Quid porro significa vera exponit aliqua ex parte Paulus 1. Corint. 10. Simile beneficium pollicetur Isaias cap. 4, piis in novo Testamento, sed per metaphoram ad spiritualia bona voces transferens. Intelligit autem tum noticiam veritatis, tum et protectionem aut umbraculum ab aestu, ut mox ibi exponitur. Exod. 14 dicitur columna nubis antecedent Israelitas, retro eos abiisse, et constitisse inter Aegyptos et Israelitas, ne sese invicem accederent. Vocatur etiam ibidem tenebrae, et simul dicitur noctem illuminasse, ut propria quaedam aut singularis species eius columnae ea nocte fuerit. Conciliat vero verba loci eius Chaldaeus interpres, et rabi Abraham Sephradi, quod a latere Israelitarum fuerit lucida et fulgens, et a [?: ] Aegyptiorum tenebrosa et obscura, ut non potuerint videre aut aggredi Israelitas. Quod porro descenderat Deus in nube densa, et simul ignita super montem [?: ] na, et alioqui saepe in nube apparuerit, ut cum [?: Mo- ] et Israelitis ageret, loquereturque, habetur Exod. 19, et saepe alias. Ligat aquas in nubibus, nec rumpuntur [?: ] eis, Iob 26 inter mirabilia opera recensetur, quod [?: ] ta pondera aquarum in tam fragili vase contineantur. Alibi nubes vocantur lagenae aquarum. Nubes roris Isaiae 18, Sicut calor serenus post pluviam, et sicut nubes rorida in calore messis: ponitur pro re grata et [?: co- ] da. Nubes stillare iustitiam aut iustum: Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes stillent iustitiam: id est, meo beneficio doctrina simul et iustitia per Messiam [?: venie-- ] adeo copiose, ut terra hac caelesti pluvia rigata, et velati operta proferat salutem et iustitiam: id est, homines recte edocti et renovati, consequantur iustitiam et salutem et praestent novam obedientiam, haec simul crescent. Sicut nubes volant, Isaiae 60. Qui sunt isti, [?: qui- ] nubes volant, et sicut columbae ad fenestras suas: Comparat Apostolos nubibus tum ob rigationem salutaria doctrinae, quae alioqui crebro pluviae comparari [?: so- ] tum quia cito ac omnia vera doctrina complent: idque facit veluti collatione ad se aliosque prophetas, [?: qui- ] tantum angulo astricti alligatique erant, et veluti varium locum rigabant. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius, Hierem. 4. Eadem forma orationis est etiam Ezech. 38 de Gog et Magog, quod sicut nubes terram operiet suis copiis. Comparatur autem in priore loco adventus et exercitus Chaldaeorum vento, nubi et tempestati, ob subitaneam ac [?: insperata- ] leritatem: deinde et ob copiam, terrorem, et [?: per- ] Sicut enim nubes et procellae subito irruunt, [?: omn- ] cupant, terribiles apparent, omnia vastant: sic et ille exercitus. Eodem modo et per metaphoram nubes [?: ] piam significat: Hebr. 12. Cum igitur tanta nubes [?: ] nos circumstet: id est, copia sicut nubes, aut potius [?: -bula ] , nobis undique circumfunditur, omnia replent [?: ] tegens. Opposuisti tibi nubem, ne transeant [?: ] Thren. 3, est hypotyposis aut pictura quaedam [?: ] obiecta, qua pertinax ira Dei depingitur, quae cum semel exardescit, non mox saevire desinit, nec se precibus statim placari permittit: sicut prohibetur [?: Hierem- ] orare pro populo. Dies nubis et caliginis: Ezech. 34. Congregabo oves meas de omnibus locis, quo dispersae sunt in die nubis et caliginis. Solent tali tempore dispergi oves, nisi habeant diligentes pastores. Sed hic metaphora ovium et temporis dispersionis et collectionis

-- 385 --

745/746 transfertur ad recollectionem Iudaeorum, in vastatione Iudaeae et Hierosolymae dispersorum et abductorum: multo autem magis ad collectionem filiorum Dei ex omnibus gentibus per verbum, Iohan. 11. et denique de omni recollectione ovium Domini errantium, quae omnibus seculis in potestate tenebrarum, et grassantib. erroribus in varias opiniones, sectas, et eorum corruptelas disperguntur. Nubes matutina, pro re non durabili ponitur Hos. 6, Pietas aut iustitia vestra sicut nubes matutina, et veluti ros mane veniens et abiens: id est, res instabilis, evanida. Sic Isaiae 40 comparatur omnis pietas aut iustitia hominum, evanido flori. Eadem similitudine idem Propheta minatur idololatris cap. 13, inquieus: Idcirco erunt ceu nubes matutina, et ceu ros mane veniens et abiens: et sicut palea, quam tollit ventus de horreo: et sicut fumus de fenestra: id est, subito ac repente peribunt. Dixi supra, illam speciem densitatis aeris, quae videtur circa Deum, cum apparet, per metaphoram vocari nubem, ob similitudinem quandam. Idem usus eius vocabuli est etiam in novo Testamento crebro. ut cum dicitur, Filium hominis venturum in nobibus. Item cum dicitur, Nubes suscepisse et abscondisse Christum ab oculis Apostolorum. Act. 1. Et cum dicimur nos rapiendi in extremam diem, in nubibus obviam Christo: 1. Thess. 4. In nub c baptizari, 1. Corinth. 10. Paulus quaerens aliquas picturas aut typos veteris Testamenti ac populi, quibus sint nostra Sacramenta, nempe Baptismus ac Sacra coena adumbrata, confert cum Baptismo transitum per mare rubrum, et quod sub nube incesserunt: et cum Sacra coena, quod Manna comederunt, et de petra biberunt. Baptizari ergo cum nube eatenus convenit, quia nubes sunt humida, ut ex quibus generatur pluvia. Super nube vehi, celeritatem indicat, quia illas citissime videmus ab Oriente in Occidentem, a meridie in septentrionem, et contra transvolare. Isaiae 19. Ecce Iehova vehitur super nu+m velocem, et ingredietur Aegyptum. pro, citissime [?: -derit ] puniturus Aegyptios, sicut si nubes plena grandinis advolaret. Ascendere facit nubes ab extremo terrae, Psal. 135. supra exposui, significare extractionem vaporum ex mari aut locis humidis, quae nobis ab [?: extremi- ] aut horizonte ascendere videntur. Hoc ergo [?: indi- ] potentia Dei indicatur et celebratur. Posui nubem vestimentum maris, et caliginem faciem eius: Iob 38. id est, contexi mare nubibus. Ponit nubes currum suum Psa. 104. Huius locutionis supra indicata est ratio. Aliquid esse aut pertingere usque ad caelum, aut nubes, hyperbole est, et ponitur pro immensum esse: et in omnibus linguis usurpatur. Psal. 56, Usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua: id est, immensa ac ineffabilis est veritas promissionum tuarum. Eadem locutio est etiam Psal. 36. Nubes abiens, transiens, [?: defi- ] Iob 7. Ut deficit nubes, et abit: sic qui descendit [?: ] infernum, non ascendit. Persequuti sunt sicut nubes quae transit, salutem meam: Iob 30. pro, velocissime insecuti sunt me. Nubificare nubem super terram, Gen. 9. id est, excitare nubem.

NUDUS, et NUDITAS, varie accipitur in Sacris [?: -is ] . Dicam autem primum de iis significationibus et loquutionibus quae magis propriae sunt, et ad externam nuditatem pertinent: postea de metaphoricis ac [?: -alibus ] (ut ita loquar) nuditatibus. Nudus [?: igi-catachristicos ] significat male vestitum Deuter. 28, servies hosti tuo, quem Dominus immiserit in te in [?: ] , in siti, in nuditate, et inopia omnium rerum [?: ne-rum ] . Non significat simpliciter eum nihil [?: esu-iturum ] , aut tegminis habiturum: sed tenuiter indigne haec accepturum. Sic Paulus saepe queritur [?: ] nuditate. ut 1. Corinth. 4: Hucusque et esurimus [?: ] [?: -s ] , et nudi sumus, et colaphis caedimur, et incertis sedibus erramus. 2. Corinth. 11. In fame et siti, in ieiuniis, saepe in frigore et nuditate. Sic et Rom. 8 negat vel famem, vel nuditatem separaturam se esse a Christo. In hoc sensu nonnulli accipiunt et illud, quod Saul dicitur nudus prophetasse, 1. Sam. 19. id est, privatus superiore ac regia veste. Item, quod Iohannes apostolus dicitur aufugisse nudus. item, quod Petrus Iohan. 21 dicitur nudus piscatus, eoque prosiliturus ad Dominum succinxerit se amiculo superiore, ut solemus cum honestis aliquibus aut dignioribus viris colloquuturi. Sic Iacobus secundo inquit: Si autem frater et soror nudi sunt. Item Christus: Nudus fui, et non vestivistis me. Eadem ratione dicitur Iob 22, Nudos spoliastis vestibus. Nudum aliquem abigere, fiebat poenae et ignominiae gratia. Sic minatur Deus Iudaeis sub forma mulieris, Ezech. 16 et 23, ac Hos. 2, Ne forte dispoliem et denudem eam, etc. Dixerat vero prius prolixe Deus, Ezech. 16, se eam reperisse nudam et ignominiosam: sed misertum eius, vestivisse ac ornasse ipsam. Nudare caput, et lacerare vestes, luctus indicium erat. Id ne faciat Aaron ac filii, ob duos filios divinitus exustos, prohibet Deus Levit. 10. Contrarius etiam mos legitur 2. Sam. 15, quod David et populus fugientes habuerint tecta capita. Sic et pedibus nudis incedere solebant lugentes. 2. Samuel. 15 legitur de Davide fugiente Absolonem, quod incesserit flens, discalceatus, et tecto capite. Nudo capite et scissis vestimentis iubentur incedere leprosi, Levit. 13, ut nimirum agnosci queant. Nudum fugere, extremae miseriae indicium est. Amos 2, Et qui inter fortes virili est corde, nudus fugiet in illa die. Sumpta est locutio a praelio, ubi victae partis milites, proiectis armis et vestibus fugiunt, quantum omnino possunt. Nuditas saepe ipsa pudenda dicuntur, quae tunc demum pudenda sunt, cum nuda sunt. Sic saepe in prohibitione incesti repetitur, ne quis huius aut illius nuditatem detegat: Levit. 18. Sic Exod. 20 habetur de sacerdotibus. Ne ascendas per gradus ad altare, ne reveletur nuditas tua. pro, ne detegantur. Sic Nohae nuditas apparuit, cum ebrius dormisset. Porro quia summum dedecus est muliebris sexus, detegere velanda: ideo minatur Deus crebro, uti dictum est, se nudaturum esse filias Hierusalem: Isaiae 3. aut etiam totum populum, loquendo de eo sub forma mulieris. Nahum 3. de Ninive Deus inquit: Revelabo fimbrias tuas a facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Eadem locutio est etiam Hierem. 13, de Iudaea. Nuditas terrae dicuntur loca non tecta munitionibus aut firmata praesidiis, qua facillime hostis pervadere possit. Sic obiicit Ioseph fratribus suis, Genes. 42 quod venerint exploraturi nuditatem terrae. Propheta iubetur nudus et discalceatus incedere tribus annis: ut hac specie contestetur, sic nudos et dis calceatos, id est male vestitos, abducendos esse in captivitatem Aegyptios et Aethiopas. Nudus [?: exiu- ] de utero matris meae, nudus etiam revertar eo, inquit Iob cap. 1. Sic et Paulus inquit 1. Timoth. 6, Nihil intulimus in mundum, nimirum nec esserre quicquam possumus. Clypeus nudabit parietem, Isaiae 22. id est, clypei pendentes in pariete de clavis, tegunt eum: sed tollentur ad bellum contra Iudaeos, atque ita nudabunt parietem. Nudare, pro evertere, Psal. 137, Nudate usque ad fundamentia. id est, remotis lapidibus denudate fundamentum: quod est, funditus evertite. Simile dictum avi mei Bartholomaei de Luciis memini, qui crebro repetebat de dolentibus dentes, nullum esse efficacius remedium, quam si radices eorum nudentur soli: id est, si radicitus evellantur, Sic Isaias iuxta vulgatam, Nudabitur alueus rivi. Nudum per metaphoram dicitur, id quod est manifestum: quia quae nu data sunt, omnique involucro privata, facile qualia sint perspiciantur.

-- 386 --

747/748 Sic Iob cap. 26, dicitur infernus ipse coram Deo nudus: et Heb. 4, Omnia sunt nuda et aperta oculis eius, cum quo nobis est sermo. Nudatione nudatus est arcus tuus: Habac. 3. i. manifesta fuit tua vis bellica. forte quod preciosiores arcus in vaginam reconduntur, unde depromendi sunt.

¶ Hactenus de nuditatis externae et quasi corporalis phrasibus. Nunc de spiritualis nuditatis locutionibus agemus: de qua multa utiliter dici possent. Sed quoniam non propositum est nobis, de rebus ipsis accuratius disserere: ideo simpliciter distinguemus varias nuditates easque breviter explicabimus, ut dicta de eis in Scripturis tanto rectius intelligi queant. Est ergo multiplex nuditas. alia creationis et honesta ac sancta, quae est tantum carentia externi et accersiti tegminis, in qua tam nihil initio turpe fuit, quam nihil nunc in virilis faciei vel manus, aut etiam pecudum nudatione est. Alia nuditas est lapsus, cui turpitudo, ignominia et confusio inest. Haec porro ipsa quoque duplex est, interna et externa. Interna est, totius imaginis Dei, praesertim in summis gradibus, et aliorum pulcherrimorum donorum privatio. Huc adde, et conscientiae cordisque ipsius nuditatem, quae privata iustitia ac innocentia, favore, gratia, et veluti aspectu Dei, privata etia fiducia in Deum bona conscientia, et magnanima animositate contra bruta omnesque creaturas, ad haec sibi male conscia, trepidat, omnia putat contra se clamare. iuxta illud. Conscius ipse sibi, de se putat omnia dici. Sicut et facinorosi, omnes suas turpitudines latitare cupiunt, et lucem conspectumque hominum fugiunt. Timor et pudefactio (quibus correptos ex nuditate primos parentes legimus) sunt effectus culpae: quare nuditas illa etiam culpam in se complectitur. Externa nuditas est, tum illa inhaerens deformitas, in quam corpus nostrum commutatum est: tum etiam varii foedissimi ardores et impiae cupiditates ex intuitu, aut etiam sola consideratione, maxime pudendarum partium, orientes. Ob hanc igitur illis inhaerentem multiplicem deformitatem ac gravissimas culpas, pudet nos, si illae vel ab aliis, vel etiam a nobis ipsis nudae conspiciantur. Quare et primi parentes eas ficulneis foliis tegere sunt conati, et omnes sanae mentis homines eas sedulo occultant, Deusque ipse illa occultari vult ac praecipit. Declaretur hoc contrario exemplo brutorum, in quorum nuditate, quoniam peccato originali carent, nihil turpe esse censetur. Sic et parvorum infantium nuditas deformis non esse existimatur: quoniam in eis Originalis malitia nondum se adeo crasse exerit. Consideretur autem illius primae ac nativae nuditatis decus in hoc exemplo, quod optimis ac sanctissimis viris, aut etiam regibus, vel heroibus, quos alioqui vult Deus caeteris mortalibus superiores esse, aut etiam praeclaris heroicisque factis praelucere, quasi quaedam dignitas, maiestas, ac ferme veluti fulgor aut radii quidam circumfusi esse videntur, ut alii cernentes eos quasi obstupescant, et attoniti eos paveant. De Augusto scribitur, quod radios oculorum ipsius alii ferre, aut recta eum in faciem intueri nequiverint. De Mario, et Olympiade, et Perdicca, quod percussores, eorum faciei dignitate perculsi, eos attingere ausi non sint. Hoc decus videtur etiam in communi vita aliis magis quam aliis circumfusum esse. Unde est, quod pictores talem quendam quasi splendorem circa caput sanctis et aliis praestantibus pingunt. Facinorosi porro non tantum carent hac gloria et dignitate, sed etiam contrariam ac tetram quandam deformitatem et pravitatem in vultu circumferunt: ut, sicut vulgo dici solet, Diabolus per eorum oculos prospicere videatur. Id vero etiam magis mirandum est, quod in iisdem hominibus cernas istam faciei mutationem, ut ii quoque, quorum [?: ] prius fuit veneranda, et plane veluti angeli cuiusdam ut de Stephano legitur, postea per tetra facinora [?: in ] dignitate exuatur et nudetur, ut non solum nihil [?: in- ] sit reverendi: sed etiam insit foeda deformitas, [?: to- ] et vel immanitas, vel etiam furor. Huius suae [?: nudit- ] facinorosi ita sunt sibi conscii, ut qui prius erecta et [?: ] ta facie incedebant, aliosque in os intueri, et vicissim [?: -am ] faciem contemplandam praebere libere [?: ani- ] audebant: postea ubi sese multis foedis sceleribus contaminarunt, eos vehementer pudeat vel intueri [?: ] vel vicissim ab aliis aspici, praesertim honestis et [?: pr- ] bus viris. Exempla illustria utriusque haberi [?: poss- ] vultu principum quoque virorum aliquot nostri temporis. Talem quandam dignitatem, maiestatem, et veluti fulgorem videntur voluisse pictores Sanctis [?: ] diorum circa caput circumfusione appingere, ut [?: ] do dixi. Ex hac distinctione et declaratione multiplicis nuditatis intelligi non difficulter possunt dicta Scripturae, ut quod primum Gen. 2 non puduerit [?: pr- ] parentes suae nuditatis, quae illis fuit gloriosa: [?: p- ] de ea vehementer erubuerint, cum fuit turpis, et multiplici culpa ac peccato contaminata. Ad hanc nuditatis naturam etiam divus Paulus alludit, cum Eph. 4. et Col. 3, ac alias iubet. nos illum deformem veterem hominem deponere. et contra induere novum illum, qui renovatur ad imaginem illius qui condidit ipsum: [?: ] cum iubet nos induere arma lucis, cumque dicit corpora nostra gloriam, immortalitatem et incorruptibilitatem indutura esse. De hac nuditate, induitione, et superperinduitione, agit etiam 2. Cor. 5. Habet autem nonnihil obscuritatis, quod ibi Paulus dicit, nos habemus spem, quod in resurrectione nova veste immortalitatis et gloriae induemur: et mox addit exceptionem [?: ] conditionem, Si modo induti, et non nudi [?: reperi- ] Quidam enim Babylonicae Thaidis collusores, interpretati sunt hoc dictum de necessitate bonorum operum ad salutem. Sed Paulus contra interpretatur necessarium huius vitae indumentum, de sola Christi acceptione, inquiens: Quotquot baptizati estis, Christi induistis. Verum de metaphora induitionis, vide supra in verbo INDUO aliqua. Sic et ipsemet pater caelestis ipso facto et praxi Gen. 3, interpretatus est [?: ] tione uti aut nuditatis amotione, esse ornari merito aut iustitia Christi imputata, cum ovilla pelle primos parentes vestivit: promittens simul benedictum [?: sc- ] et indicans venturum agnum Dei qui peccata [?: ] tollat, suamque vicissim nobis iustitiam imputet, ei [?: ] quasi pelle sua tegendo ac convestiendo, sanguineque [?: ] nos abluendo, et super nivem dealbando. Ex hac [?: s- ] induitione, quam in hac vita omnino fieri necesse est, dependet illa vitae aeternae superinduitio. Neque tamen [?: ] gamus, simul omnes salvandos in hac quoque vita [?: ] spiritum renovari. Huc aliquo modo pertinet, [?: ] Christus angelo aut Ecclesiae Laodicensi, securo [?: ] menti de suis donis ac operibus, et glorianti quod [?: ] dives, ac nullius indigeat, obiicit, quod sit revera pauper ac nudus: iubetque eum a se petere aurum, et [?: ] candidam, qua tegat dedecus nuditatis suae: quae nimis est praedicta pellis agni Dei, nostra peccata tegens: et sanguis mundans ac dealbans nos super nivem. Sed decipiunt multos metaphorae nuditatis, vestis, et [?: induit- ] fumuntur a rebus maiorem similitudinem cum inhaerentibus qualitatibus, quam cum imputativa iustitia habentib. [?: Verb-- ] Scriptura tribuit verbum Induere etiam reb. extra hominibus existentibus, et non adhaerentibus ei: ut Indui [?: conf- ] Iob 8 Psal. 35, 109. et 132. Confessionem induit Deus, Psalmo 104. Induere maledictionem, Ps. 109. Induit maledictionem veluti amictum. Sacerdotes indui salute, Psal. 131 [?: ] quibus exemplis liquido apparet, hanc metaphoram

-- 387 --

749/750 usurpari de qualicunque adiunctione rerum, etiam non [?: -ctissime ] corpori inhaerentium, nedum solum de [?: qua-am ] inhaerentium mutatione, aut virtutum infusione, aut de bonis operibus: ut isti somniant, qui cum pseudoapostolis operum necessitatem ad salutem no [?: ] obtrudunt. Verum, uti dictum est, ipsemet Paulus clare suam sententiam et phrasin declarat, cum istam necessariam induitionem ait esse, induere ipsum Christum servatorem: hoc est, percipere eius meritum, beneficia, ac bona opera in nos: non nostra, quae nos Deo [?: -stemus ] , ut ad salutem pertinentia, celebrare, aut in [?: ] fiduciam in extremo iudicio habere: ut Maior (huius erroris instaurator) in Postillis suis contendit.

NUMERUS, aliquando paucitatem significat: quia pauca facile numerari queunt. Aliquando contra, multitudinem. Genes. 34, Ego autem viri numeri, inquit Iacobus: id est, perpauci sumus, ut quantumvis debili hosti [?: -stere ] nequeamus. Iob 16, Quia anni numeri veniunt, ac semitam quam non novi ambulabam. id est, in paulis annis. Deuteron. 4: Relinquemini homines numeri. Psal. 105, Cum essent homines numeri: id est, perpauci. Isaiae 10: Et residuae arbores sylvae eius numeri erunt: id est, perpaucae. Aliquando etiam aliquam pluralitatem indicat, ubi nempe non sunt tantum unum aut duo aut tria, ut ea numerare non attineat, sed statim uno [?: ] quot' nam sint appareat. Sic et Latini tum per vocem Innumerabile, magnam multitudinem significant: [?: ] et per vocem Numerosum. Psal. 147, Numerat numerum stellarum: Septuaginta πλῆθος , id est, multitudinem. Numeri nono: Et fiebat, quando nubes manebat super tabernaculum per dierum numerum, iuxta os Domini in castris residebant: id est, quando complures [?: -es ] manebat nubes, etc. In numero aliquid facere. 1. Paralip. 9: In numero inferebant vasa, et in numero educebant ea pro, certo numero dabant. Libro secundo Samuelis, capite secundo: Surrexerunt et transierunt in numero: id est, certo numero. Usque non numorum, Psalmo quadragesimo: Circum dederunt me mala usque [?: -n ] numerus: pro, innumera, donec tandem prae multitudine numerari nequiverunt, adeo creverunt.

[?: ] numerum rei alicuius: Numeri tertio, Numerati [?: -um ] secundum numerum omnis masculi, a filio mentis. Non nosse numeros alicuius rei: id est, esse innumerabiles. Psalmo septuagesimoprimo: Os meum narrabit iustitiam tuam, tota die salutem tuam, quoniam non [?: ] numeros: pro, quamvis salus tua sit mihi incomprehensibilis, et excedat captum mentis meae: vel, tametsi non noverim quam saepe me servaveris ac liberis. Numerare dies: pro, scire eorum numerum. Psalmo 90. Sic fac scire nos, ut numeremus dies nostros: [?: ] , sic fac ut intelligamus, quam brevi tempore [?: si-s ] victuri. Ita enim demum red demur modestiores, prudentiores, et te magis timebimus. Sic et Deus dicitur aliquid numerare: pro, observare, seu (ut Latini [?: -que ] loquuntur) in numerato habere. ut, Psal. 56, [?: -grationes ] meas numerasti. Pone lachrymas meas utrem tuum. An' non in libro tuo? subintelliges, ac omnia annotata sunt. Itaque idem est Psalmistae [?: ] aliquid, ponere in utrem, aut conservare, et in [?: li- ] annotare aliquid: pro diligentissime observare, ac [?: ] expendere, iisque affici et moveri. Probe igitur [?: ] et curat exilia et luctus nostros. Ponitur etiam salute, numeratum esse aliquid: pro, diligenter [?: cura- ] ditam ac conservatum. nam quae curamus, numerato habere solemus. Sic dicit Christus, [?: ca- ] quoque nostros esse numeratos: id est, minima [?: ] nostra in singulari Dei cura ac providentia [?: e- ] , ab eoque conservari. Numerare gladio: Isaiae 65, Numerabo vos gladio, et vos omnes in caedem [?: cor-i- ] tam etsi ibi proprie sit, Partiar vos gladio, seu ut partem ac mensuram attribuam ipsi gladio, Ich will euch dem schwaert zutheil geben, Vos eritis portio aut sors gladio debita. Numerati: Argentum num eratorum synagogae, Exodi 38: id est, eorum qui ex congregatione in numerum venerant, aut numerati fuerant. Numerati eorum de tribu Ruben, Num. 1. pro, qui de tribu Ruben numerati sunt. Transire ad numeratos, Exod. 30 et 38. pro, omnis qui numerabitur, aut numerari debet. Transibit in hac terra grex ad manum numerantis: Hieremiae trigesimotertio. id est, adhuc hic erunt pecora et homines, adhuc haec terra coletur, inquit enim ibi Deus: Adhuc transibunt in hoc loco oves sub manibus numerantis. Moris enim est pastoribus, cum volunt numerare gregem, ut sedeant in ostio caulae, et oves exeuntes sigillatim manibus contingant, clara voce dicendo, una, duae, tres, etc. quo et alii adstantes numerum audiant, et observent. Numerare, pro reperire, esse completum numerum durationis regni: Danielis 5. Sic exponitur illa Dei scriptura in pariete facta, et Belsezero monstrata. Apocal. 13 et 15 fit mentio numeri nominis bestiae, et numeri bestiae: de qua re supra aliquid in voce NOMINIS dictum est. Non improbo autem Irenaei interpretationem, qui numerum illum 666, per literas Graecas (quibus primum Apocalypsis scripta est) supputatum repererit esse Λατεῖνος , Latinus. Utuntur enim Graeci suis literis pro numeris, sicut et Hebraei ac Illyrici. Potest nihilominus et illa esse vera loci expositio, quod numerus ibi durationem significat. Sicut ergo omnes circumstantiae videntur congruere, quod illa imago bestiae a dracone sanatae, eiusque nomen sit ipsum INTERIM: ita et hoc congruere videtur, quod ei numerum tribuit 666, idque numerum hominis, id est dierum non Dei, coram quo sunt mille anni ut dies unus. Nam ipsum Interim duravit circiter biennium, nempe a medio anni 1548, usque ad medium 1550. Tum enim represso Interim, novae formulae corruptelarum excogitabantur, quae videntur in Apocalypsi per characterem, et notas in fronte et manu acceptas indicari.

NUNC, Ecce nunc hoc: pro iamiam, in hoc momento. 2. Reg. 5. Ecce nunc hoc venerunt ad me duo pueri de filiis prophetarum ex monte Ephraim etc. id est, iamprimum, hoc ipso momento. Amos 6, Propterea nunc migrabunt in capite demigrantium. et Hoseae 7, Nunc circum dabunt eos opera sua. Etiam nunc. 1. Regum 14. Et quid etiam nunc? pro, sed quanta est praesens afflictio, si conferatur cum futura. Nunc, pro, hoc modo. 1. Regum 21 Tunc nunc faceres regnum super Israelem: pro, hoc modo agendo ac regnando sane bellum regem praestares. Tempus ponitur pro actione in tempore, sic saepe secundum diem hanc. praesentem rerum statum denotat. Nunc, pro tandem. 1. Sam. 27. Nunc absumar die una per manum Saulis. id est, in istis tot persecutionibus et insidiis tam potentis adversarii, tandem alicubi opprimar. Sic Grammatici interpretantur per [?: -dem ] illud Virg. Nunc scio quid sit amor, duris in cotibus illum. Quasi dicat: Postquam multa audivi, cogitavi et expertus sum de eo, tandem mea propria experientia cognovi, quid nam sit. Est enim, etc. Et nunc, valde crebro illativum est, et ponitur pro Igitur, itaque, vel ergo. Gen. 27 inquit Isaac ad Esau: Ecce consenui, nec scio quando moriar: et NUNC accipe arma tua, et abi venatum, ac para mihi coctionem. ut tibi benedicam. Et mox dicit Rebecca ad Iacobum: Audivi patrem tuum dicentem talia ad Esau, etc. Et NUNC audi fili vocem meam, etc. Id est, Quando quidem ita sese res habet, igitur hoc aut illud faciendum est. sic Psal. 2. Nunc sapite reges, et erudimini iudices terrae. Quare nunc in talibus loquutionibus, non tam tempus quam ipsas circumstantias,

-- 388 --

751/752 aut praesentem rerum statum, seu antecedens quod propositum est, respicit. Aliquando notat idem quod cito: Hoseae 5, Nunc devorabit eos messis cum partibus suis. Videtur etiam exprimere adverbium temporis. Iudic. 13: Nunc veniet verbum tuum, qualis erit ratio infantis: id est, cum venerit quod praedicis, seu cum infans iuxta tuam prophetiam nascetur.

NUNCIUS: Hierem. 51. Nuncius in occursum nuncii curret, ad annunciam dum quod capta sit civitas, etc. Id est, dum rex mittet alium post alium ad explorandum, quomodo sese res habeat, iam complures illis posterius missis occurrent, afferentes tristia nova. Vir nuncii. pro, vir nuncians. 2. Sam. 18, Non vir nuncii eris hodie. Mox clarius inquit, Non nunciabis hodie. Nuncium esse in ore alicuius: 2. Sam. 18, Nuncium bonum est in ore eius: pro, venit annunciaturus aliquid boni. Bonum nuncium, Hebraice בשורה beschora: 2. Sam. 18, Vir bonus est iste, et cum bono nuncio venit: id est, laeta proculdubio affert. Aliquando subintelligenda est haec vox: 1. Reg 14, Cum ego missus sim durum: id est, ut nunciem aut indicem nuncium durum ac triste. Nunciando nunciare, certitudinem ac vehementiam in significatione habet. Sicut Hierem. 36, Nunciando nunciabimus regi omnia verba ista: pro, indubie indicabimus, aut prorsus aut penitus indicabimus. Utrumque sane ibi significat, et certitudinem facti, et (ut ita dicam) totalitatem, quod et indubitanter et integre omnia indicare debeant. Annunciare in auribus al cuius, Hierem 36, Et nunciaverunt in auribus regis omnia verba haec, pro, coram, et quidem ipsometrege suis auribus, non per alios audiente, indicaverunt omnia.

NUTARE, vel MOVERE potius: Psal. 26, Iehovae fisus sum, non nutabo: pro, spe mea non excidam, vel alioqui consistam firmiter in meo statu ac conditione. Moveri, ut supra indicatum est, significat succumbere, corruere, cadere ac perire, per metaphoram: quia intereuntia de suo statu conditioneque moventur. Nutare manum alicuis pro, attenuari ac debilitari eum, praesertim in re familiari. Levit 25, Cum attenuatus fuerit frater tuus, et nutaverit manus eius apudte, sustentabis aut confirmabis eum, sicut et peregrinum ac inquilinum, ut vivat tecum. Non dabit in aeternum Dominus nutationem iusto Psal. 55. id est, non perpetuo permittet eum exiliis vexari, aut alioqui sortem fortunasque eius debilitatas vacillare, ac ipsum vel incertis sedib, vagari, vel infirma et perpetuo periclitante conditione esse.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.