Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

NARES, et NASUS. Hae voces pariunt complures obscuras significationes in Sacris literis: sicut et apud Latinos, ac etiam Graecos multae quasi semiproverbiales loquutiones hinc petuntur. Cuiusmodi est quod Nasuti pro ingeniosis aut astutis ponuntur, quasi qui facile olfaciant. Oboesae item, aut emunctae naris. naso quoque aliquem suspendere, nasum exasperare aut caperare seu corrugare, et similes. Prima autem haec difficultas est in Sacro sermone huius vocis, quod Hebraei eadem voce tum iram tum nasum significant: forte quia ira maxime in rubedine et exasperatione nasi, ut Plautus inquit, cernitur: item ex crebro ac vehementi et veluti ignito halitu, qui ex vehementer irati hominis naribus efflatur: tametsi verbum אנף anapf, unde venit אף apf, simpliciter irasci significet. Dubium ergo est in multis locis an vertendum sit nasus, an ira, cum de sensu minime dubium sit. Primum igitur [?: Nas- ] pro ira ponitur. Unde est illud epitheton, quod crebro Deo et etiam mansuetis hominibus tribuitur ארך אפים Aerech apaiim, quod multi vertunt longanimis: et contra קצר אפים Kezer apaiim, pro iracundo, qui vel facile commovetur, vel nimis praecipitanter suam iram exequitur. Contrarius est autem huic is, qui ab Hebraeis longus irarum aut [?: -arium ] vocatur: nempe ut vel non facile commoveatur, vel non approperet ad irae suae exequutionem. Fumare nasum aut iram alicuius contra alium, est irasci ei. Similis locutio est, inflammari alicuius iram contra alium. Ratio locutionis videtur ea esse, quod (ut dixi) ignitus quidam spiritus ex accensa cholera suscitatus, iratis ex naribus efflatur. Psa. 74 Quare Domine fumat nasus tuus contra oves pascuae tuae? Sic putant aliqui iram Meschiae describi Isa, 2. Cessate vel cavete vobis ab homine, in cuius naribus est flatus aut halitus: id est, qui est iam commotus, et spirat naribus ignem, ut Poeta inquit. Alii putant ibi quemvis homuncionem, atque adeo hominum imbecillitatem indicari, eo quod per nares carpant vitatem auram, sine qua vivere nequeant. Impius [?: ] aut prae altitudine naris non requirit, subaudi Deum: aliqui exponunt, in altitudine faciei, eo quod superbi extollunt faciem, magis caelum quam terram spectantes. Sed commodius iram verteris. Cum enim irascuntur et commoventur contra miseros, saeviunt ac grassantur in eos, nihil curantes quid Deus iubeat aut prohibeat. Forte haec locutio vicina est illi, magnum spirare, et magni spiritus: aut simpliciter, Dant faciuntve alicui opes spiritus. Nam irati et superbi insolentius et vehementius halitum et flatum cum ex ore. tum praesertim ex naribus spirant. Quod supra citavi Psal. 74, de fumatione nasi, id multo plenius ac clarius ponitur in descriptione commoti Dei ob miserorum, eumque invocantium oppresionem, Psal. 18. et 2. Sam. 22, Ascendit fumus in naribus

-- 366 --

707/708 eius, et ignis ex ore eius consumet, carbones ab eo accensi sunt. Adhuc vero plenius et significantius de Leviatan irato, Iob 41. quem locum ipse vide. In naribus alicuius esse spiritum ullae, est descriptio animalium viventium. Gen. 7. Omne in cuius naribus erat spiritus vitae, ex omnibus quae erant in arida, mortua sunt. Sic Poetae, Supera vesci aura, aut vitales auras carpere dicunt. Exire alicui cibum ex naribus, Num 11, est, nauseare super eo, vel potius pervomitum effundere. Nam vehementer vomentes, necessario aliquid etiam per nares eiiciunt, ob mea tus ex ore ad nares tendentes. Sic Moyses dicit Israelitis, Deum illis tanta copia daturum carnes, ut eis per nares exeant: id est, ut nimium ingerentes, eas per os et nares evomant. Ponere circulum in naribus eius, est, eum pro arbitrio regere, ac ducere quo velis: 2. Reg. 19, et Isa. 37, Ponam circulum meum in naribus tuis, et chamum meum in ore tuo, et reducam te per viam qua venisti. Allusio est ad bubalos, quibus solet poni circulus in naribus, ut possint regi ac duci quo opus est. Prov. 11 dicitur, Monile aut circulus aureus in naribus suis, est mulier formosa carens intellectu: quod ornatus quidem ille pulcher est, sed perpetuo foedatur, eoque minime ei conveniat. Tribuitur id subiecto, quod est accidentis. debebat enim dicere, Sic est pulchritudo in muliere stulta.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.