Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

NOVISSIMUM, pro ultimo extremoque ponitur. In Hebraeo est אחרית Acherit, quod postremum aut extremitatem notat. Deducitur autem a verbo Achar, quod differre ac tardare significat. Sicut autem variarum rerum, temporum, locorum, et hominum postremitates sunt: ita et vox ista varie accipitur. quod ex sequentibus patebit. Quare autem vox Novissimum ultima significet, paulo post exponetur. Novissima dies simpliciter posita, est ultima, aut iudicii dies. Iohan. 6, Resuscitabo illos in novissima die. Sic et Iohan. 11 ac 12 reperitur. Novissima alioqui dies festi, Iohan. 7, ex additione vocis Festi, quid notet intelligitur. Novissimi dies, aut in novissimo dierum, respectu praecedentis temporis dicitur. Olim ante Christum in veteri Testamento dictum significavit tempus adventus Christi, Isaiae secundo, In novissimo dierum erit mons domus Domini, etc. Post Christum autem, in novo Testamento usurpatum, significat tempus vicinum fini mundi. Deut. 4 inquit Moyses, Cum tribulatus fueris, et te invenerint

-- 382 --

739/740 omnia quae praedicta sunt, in novissimo aut postremitate dierum, revertêris ad Dominum Deum tuum: id est, tandem post multas afflictiones et poenas. Genes. 49, Congregamini ad me, et nunciabo vobis quod eventurum est vobis in novissimis diebus. id est, multo post me tempore. Dan. 9, Indicabo tibi quid eventurum sit populo tuo novissimis diebus: id est, popularibus tuis postremis temporibus. Novissima hora, etiam pro postremis temporibus ponitur 1. Iohan. 2. Filioli, novissima hora est: id est postrema simul et tristissima tempora. Primus et novissimus ego sum, inquit Deus Isaiae 41 et 48. id est, non habeo principium, nec finem, sum aeternus. alia omnia habent a me principium, et intereunt: ego autem nec principium, nec finem habeo. Sic in Apocalypsi dicitur, Ego sum α et ω . Sic et Apoc. 1, 2, et 22 dicitur, Ego sum primus et novissimus. Novissimum alicuius, est sors, status, fortuna et conditio eius, quae tandem ei postremo loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius. Deut. 8, Ut benefaceret tibi in novissimo tuo: id est, tandem tibi multa beneficia conferret. Deut. 32, Videbo quid in novissimo eorum: id est, quid tandem illis accidet. Psal. 37. Novissimum impiorum succidetur: id est, tandem peribunt. Possis et de eorum posteritate interitura accipere: nam id quoque novissimum denotat. Novissimum. aliquando significat eventum, exitum, aut finem rei vel hominis. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum, sicut absynthium: id est, tandem veniunt tristissimae poenae ex adulterio et scortatione. 2. Sam. 26, An non nosti quod sit amaritudo in novissimo? pro, bene scis, quod ubi ultima desperatio accidit alteri parti, atrocius pugnet quam antea, cum fugae ac evasionis spes appareret. Proinde ne compuleris nos ad extremam desperationem, ac necessitatem nos defendendi, ubi una salus est nullam sperare salutem. Vulgo dici solet, Cum desperatis pugnare esse periculosissimum. Novissimum ponitur pro filiis, aut posteritate. Hierem. 31, Est spes novissimo tuo, vel fini: id est, reliquiis, aut posteritati, aut filiis. id est, bene illis sperandum est. Novissima tuba: id est, quae postremo canet. 1. Corinth. 15. In ictu oculi, in novissima tuba: id est, cum in fine temporum ac mundi Deus per angelum tuba canentem dabit signum resurrectionis ac iudicii. Aliquando vox haec significat infimam plebem, quae sit velut extremum aut ultimum populi vel civitatis. Traducta est haec significatio a tempore. nam quae ultimo accidunt, ea nobis sunt maxime nova. Hinc novissimum pro ultimo usurpatur. Ezech. 23. Novissimum tuum gladio cadet: id est, infima plebs, cum optimates captivi abducentur. Sic Ezech. 33, Et tulerit populus virum unum de novissimis suis. Sic et Latini novissimos, pro infimae sortis dicunt. Cicero pro Roscio: Itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos. Sic Lucae 14, Novissimus locus, pro infimo ignobilissimoque. Et 1. Corinth. 4, Puto quod Deus nos Apostolos novissimos designarit: id est, infima ignobilissimaque et miserrima sorte collocavit, cum nemo non praenobis infletur, sibique sapientior nobis videatur. Novissimum ira: Dan. 8, Docebo te quid sit futurum in novissimo irae: id est. in fine, seu cum desiner Deus irasci. Marc novissimum, Deuteron. 11 et 34. id est, mediterraneum, quod est respectu stagnorum domesticarum remotissimum, et plane terminat Iudaeam. Novissimum, pro praemio, quia operis praemium est finis. Psalmo 37, Novissimum recti pax: id est, tandem Deus ei id praemii dat. Statim autem sequitur, Novissimum impiis excindetur: quod supra exposui. Credo ab hac Hebraea voce venire, quod τέλος finis etiam pro praemio aut poena usurpetur. ut 2. Corinth. 11, Quorum finis est secundum opera ipsorum. Sic et Roman. 6, [?: ] Philipp. 3, Quorum finis est mors et exitium. [?: ] novissimum, est extremum exitium: Proverb. 15. [?: Sc- ] vitae sursum intelligenti, ut declinet ab inferno novissimo. Novissimus quadrans, est ultimus nummus, ad explendam summam debiti requisitus: id est, donec omnia exactissime persolveris. Matthaei quinto. Amen dico tibi, non exibis inde, donec persolveris ultimum quadrantem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.