Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

NATURA vox nullam habet admodum specialem significationem in Sacris literis, quae ex aliarum linguarum cognitione iudicari intelligique non possit. Percurram tamen quaedam loca. nam nihilominus variat aliquo modo eius significatio, ut omnino admonitione quadam rudior Lector indigeat. Physis ϕύσις Graeca mox a crescendo, aut oriendo venit: sicut et Latinum Natura, a nascendo. in de fit, ut communiter loquendo naturam alicuius rei, eius genuinam indolem, innatamque proprietatem vocemus. Rom. 2. Si gentes natura quae legis sunt faciunt: i. naturali vi ac viribus. De quo loco Pauli prolixe dixi in resolutione Disputationis Ienensis de Libero arbitrio, edita una cum Disputatione Vinariensi. Sic Rom. 1. Feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum qui est praeter aut contra naturam: i. praeter et contra innatam aut ingenitam earum proprietatem ad quam et cum qua divinitus conditae sunt. Naturale saepe dicitur id quod ita natum est: et opponitur artificia [?: -asciticiae ] , vel quoquo modo etiam corruptae rei. [?: ] praeputium secundum naturam, Rom. 2, [?: Iudicabit ] quod est ex natura praeputium. i. natus gentilis. Sic naturam rami, Rom. 11, i. proprii ac genuini, appellantur. Contra, alii insiticii vocantur praeternaturales, Gal. 2, Non natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores: id est, qui nati sumus Iudaei, non sumus proselyti, etc. Natura dicitur a Philosophis esse optima vitae magistra: id est, naturalis conditio, vis ac proprietas nostra. Sic Paulus dicit 1 Cor. 11, An non ipsa natura vos docet, comam decere quidem mulierem, dedecorare autem virum? id est, ipsa forma, conditio ac nativa vis utriusque sexus, diversam speciem ornatumque postulat. Natura videtur aliquando ipsam rei existentiam aut essentiam significare. Gal. quarto. Servivistis iis qui non erant natura dii: id est, reipsa non erant dii, sed tantum opinione stultorum ac seductorum hominum. Vicina huic significatio est, cum natura animalium et hominum pro ipsis animalibus et hominibus ponitur. Iac. 3, Omnis natura animalium domatur a natura hominis: id est, omnia animalia domari possunt, solentque ab hominibus. D. Petrus cap. 1. 2 Epistolae, dicit nos fieri divinae naturae participes, quod tum de substantia ipsa recte exponi potest, quia donatur nobis spiritus sanctus tum de instauratione imaginis Dei in nobis, ac communicatione vitae aeternae. In Epistola Iudae dicuntur impii aliqua scire naturâ, sicut et bruta, et in illis corrumpi: .i. in rebus huic vitae utilibus ac suavibus foedissime peccare, iis abutendo. At isti quae non noverunt, conviciis incessunt: quae vero naturaliter (ut bruta) noverunt, in iis corrumpuntur. Homines natura esse filios irae, pronunciat Apost. Ephes. 2. i. natos in reatu ac indignatione Dei, et praeterea ita corruptos, ut naturaliter, nempe pro hac corrupta natura Deum ignoremus, imo et pro stulticia habeamus, eumque oderimus. Atque ita idem hoc Pauli dictum valet, quod Davidis: In peccatis sum conceptus et natus. Item illud Moisis, Cor hominis pravum est inde ab infantia. Vult ergo dicere Paulus homines non more tantum aut prava disciplina, assuefactioneque esse malos, ut sapientes et Philosophi autumant: sed ita esse conceptos ac genitos, ut peccato, ira Dei ac poenis eius simus penitus onerati, vel potius obruti, submersi ac sepulti.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.