Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

OBLIVISCI verbum, attingetur etiam infra in verbo RECORDARI. Est vero eadem eius vis quae [?: ] rum verborum noticiae, ut ponatur pro sequentibus motibus. Ponitur igitur saepe pro non commoveri contra aliquem, non etiam curare, non fovere, non [?: ] eum. Sic Oblivisci iniuriae, oblivisci doloris aut damni [?: ] Ioseph, imponens nomen primogenito Manassae, [?: di- ] rationem etymologiae nominis: Quia oblivisci me facit Deus omnium laborum, et domus patriae, etc id est, Deus hisce suis ingentibus beneficiis, quibus [?: ] exaltavit et ornavit, ita me consolatus est, meumque [?: ] pacavit, ut nec dolore tot praeteritarum calamitatum movear, nec nimio desiderio commodorum [?: haere- ] tis et familiaritatis meorum crucier. Tale est illud dictum: Praeteritarum calamitatum oblivionem [?: ] mum remedium esse. Sic Iob 11, Oblivisceris labora sicut aquarum quae praeterfluxerunt. Sic captivi in Babylone, Psal. 137 dicunt, se non posse oblivisci Hierosolymae: id est, perpetuo eius amore desiderioque tenerit cruciari, et simul eam cupere instaurare ac iuvare, [?: ] pii ob ministerium verbi et sacrificiorum fecerum [?: ] dem est quasi malae imprecationis gratia additum: Sic oblitus fuero tui Ierusalem, obliviscatur dextera adhaereat lingua mea palato meo, si non [?: memine- ] si non posuero Hierusalem in principio aut capite [?: ] ticiae meae: ubi in fine prioris versus rectissime [?: s- ] telligi credo, Obliviscatur dextera mea artis [?: p- ] di: quandoquidem sequitur, Adhaereat lingua mea [?: ] lato. quasi dicat: Faxit Deus, ut nunquam amplius psallere, vel canere possim, si hoc tantum scelus [?: ] sero, ut desinam te Hierusalem tuamque religionem et ministerium meis hymnis, mea Musica, et mea voce [?: ] lebrare: imo ego semper te primo loco, et ante [?: a- ] omnia mea gaudia et res laetas canam ac celebrabo. [?: ] stre huius significationis exemplum est, et simus amplissimae consolationis plenissimum quod Deus [?: ] 49 inquit: Syon dixit, Deseruit me Iehova, oblitus est mei Dominus: Nunquid obliviscetur mulier [?: ] sui, ut non misereatur filii uteris sui? sed esto oblivi [?: ] tur illae, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis sculpsi te, muri tui coram me semper. Deus [?: ra- ] nullius unquam obliviscitur, neque boni neque mali: [?: ] tamen videtur nostri oblitus, cum nos non iuvat, fovet, [?: ]

-- 391 --

757/758 Hac igitur ratione et significatione hoc dicitur. Contra Ier. 23 inquit Deus ad Iudaeos, Ecce obliviscar vestri obliviscendo. Sic Psal. 9, Non in seculum in oblivionem erit pauper seu afflictus: id est, tandem Deus [?: -um ] exaudiet, et succurret ei, eumque ex suis calamitatibus liberabit. Valde crebro haec phrasis reperitur in Psalmis et Prophetis affirmative et negative. Dicitur [?: -tem ] in eodem sensu oblivisci Deus foederis, aut recordari. Aliquando oblivisci Dei est, differre poenas erga impios, et eorum prava facta. Psal. 74, Memineris opprobrii tui a stulto tota die. Ne obliviscaris vocis inimicorum tuorum: pro, age commoveare aliquando tandem, et punias eos. Sic et Amos 8, per oblivionem Dei impunitas impiorum notatur: Iuravit Dominus per magnificentiam Iacob, si oblitus fuero in perpetuum omnium operum eorum. Christus dicit Luc. 12, [?: passe-es ] vilissimas aviculas esse, et tamen unum ex illis non esse in oblivione coram Deo: id est, Deum habere singularem earum curam. Dicimur et nos oblivisci Dei, cum eius religionem negligimus, imo et cum fidere ac invocare eum desinimus. Ier. 2, Nunquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa ligaminum suorum aut vittarum? populus autem meus oblitus est mei dieb. innumeris. Oblivisci igitur Dei, est non fidere ei, non invocare eum, negligere veram religionem, et vacare idololatriae, aut quoquo demum modo mandata ac verbum Dei parvi facere, eique non parêre. Sic saepe dicimur oblivisci foederis Dei, mandatorum Dei, ac nominis Dei. Oblivisci comedere panem, Psalmo 104 est quaedam amplificatio afflictionum suarum, quibus se adeo premi dicit, ut neque cibi neque potus meminerit. Sic paulo post inquit, Cinerem quasi panem comedi. Oblivioni datus sum ex corde, sicut mortuus: Psalmo 31. id est, plane negligor ab omnibus. Oblivisci retributiones Dei, Ps. 103, est oblivisci beneficiorum Dei, atque adeo ingratum esse pro eis: sicut et Latini gratos ac ingratos, memores [?: ] immemores beneficiorum nominant. Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris. Sic consolatur Deus suam Ecclesiam Isaiae 54, tantam fore futuram felicitatem eius, veniente Meschia, ut omnium praeteritorum malorum obliviscatur. Oblivisci quae a tergo sunt: Phil. 3. Unum ago, ea quidem quae a tergo sunt obliviscens, ad ea vero quae a fronte sunt contendens. Comparatione cursorum, declarat suum studium in propagando Evangelio ac regno Christi. Sicut enim illi nihil cogitant de iam confecta meta, sed de ea potius quae adhuc con Scienda restat, in quam intenti sunt, sollicite expendentes secum et festinantes, quomodo et quando tandem hanc aut illam restantem proximamque metam conficiunt, ut ad bravium tandem mature ac ante alios perveniant : sic et Paulus non cogitabat vel de laboribus anteactis, ac tot crucibus toleratis, ut illis frangeretur: non etiam de magnitudine rerum gestarum, ut inde gloriolam suam captaret: sed in id solum erat intentus, quomodo adhuc ulterius in haec aut illa loca, in Italiam, Romam et Hispaniam Evangelium Christi proferre posset. Ignominia aeterna, cuius nulla erit oblivio: Iere. 23. [?: -ro ] , ingens et perpetua ignominia. Iustitiae eius oblivioni tradentur, Ezek. 18 id est, Deus non recordabitur anteactorum bonorum operum, eorum qui a vera [?: -tate ] ad impietatem tandem defecerint. Oblivionis [?: ] , vocatur locus, vel conditio potius, mortuorum [?: ] resurrectionem, praesertim quod ad corpora [?: atti- ] . Psal. 88. Exponitur vero huius locutionis aut [?: no- ] ratio duplex in eodem illo Psalmo. Prior, quia [?: ] obliviscuntur mortuorum: altera, quia et illi [?: -m ] obliviscuntur, de nullo huius vitae lo quuntur aut cogitant. De priori igitur in quit: sicut interfecti, dormientes in sepulchro, quorum memoria amplius non extat, quique de manu tua excisi sunt. De altero porro addit in quiens: Nun quid narrabitur in sepulchro pietas tua, et in interitum veritas tua? Num quid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? Sic et alibi dicit Psalmus, Non mortui laudabunt te Domine. Caeterum de Oblivione, et aliquibus eius significatis, dicetur in voce RECORDOR.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.