Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
OBSIDEO, et OBSIDIO, tantum de hostili [?: obsedi- ] , qua exercitus solent civitates, circumpositis castris et praesidiis concludere, accipitur. Huius verbi ac nominis aliquot locutiones attingemus. ¶ Ante et retro obsedisti me, Psalmo 139. alii, Formasti vertunt. vox sane magis obsidionem sonat. Videtur enim venire a zar, et non a iazar. Etiam supra, Iehuda erit in obsidione contra Ierusalem, Zachar. 12. scilicet, Ierusalem erit calix ebrietatis: id est, exitio. Venit civitas in obsidionem, Ieremiae quinquagesimo secundo, et 2 Reg. 24. pro, obsidio venit ad civitatem, vel in civitatem: hypallage est, de qua dictum est in Regulis Generalibus. Nunquid arbos est homo, ut fugiat ante te in obsidionem? Deut. 20. id est, arbores fructiferae sunt foris extra civitatem, semper sunt ac erunt in tua potestate: tibique, non illis qui sunt obsessi, servient: nec est quod verearis ne transfugiant a te in civitatem, ut cum illis contra te stet et pugnet. Hauri aquas obsidionis, Nahum tertio pro, quibus in obsidione utaris. quasi dicat Praepara ad imminentem obsidionem: id est, brevi obsideberis. Obsidere portas civitatis, aut populum intra portas, id est. Tauri pingues obsederunt me. item, Coetus malignantium obsedit me, Psalmo vigesimosecundo, per metaphoram ad omnem infestationem adversariorum transfertur, tametsi in Hebraeo proprie sit Circumdederunt. Relictus et obsessus, aut relictus et clausus, עצור ועצוב Azur veazub, Deuteronomii trigesimosecundo, Ezek. sexto, et saepe alias reperitur. Indicantur autem miserae reliquiae populi. Veniente enim primum hoste, et maximam multitudinem abducente, restant adhuc pauci aliqui, qui in desertis, ac solitariis aliquibus angulis latitantes relicti sunt, vel in munitas arces aut civitates confugerunt: quare cum dicuntur defecisse, vel absumpti esse, etiam azur veazub derelictus et clausus, extrema ferme populi abolitio indicatur.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|