Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

OBSTRUERE, aut OBTURARE OS IMPIIS, est ita eis respondere, ut victi evidentia refutationis, nihil habeant quod vel verisimiliter contra blaterent. Sic CHRISTUS Matthaei vigesimo secundo obturat os Saducaeis, contra resurrectionem argutantibus. Sic et Paulus iubet Tit. primo, pseudoapostolis obturari os.

-- 394 --

763/764 Petrus porro, 1 cap. secundo iubet, manifesta innocentia ac vitae honestate impiis obturare aut obstruere os. Psal. 63, Obturabitur os loquentium mendacium: dicitur de potenti redargutione impiorum, damnantium pios, et excusantium impios ac impietatem: aut etiam negantium providentiam. Quod tunc fit, cum Deus reipsa ac operibus, nempe illustri liberatione Davidis, et poena eius persequutorum, obstruit os Semei: et in similibus exemplis. Romanorum tertio: Ut obstruatur omne os, et totus mundus sit reus Deo. id est, ut nemo possit gloriari, se suis operibus iustum esse. sicut ipsemet dicit, Exclusa est gloriatio. Porro, obturare ora leonum Hebr. 11 accipitur pro miraculosa inhibitione leonum, ne laedant: quod Daniel per fidem in lacu leonum fecit. Obturare os bovi trituranti. Deuter. vigesimoquinto vetat Deus, obturari aut obstrui fiscella os bovi trituranti: quod fieri solet, ne possint comedere de frumento, quod triturant. Id Paulus primae Timothei quinto, et primae Corinthiorum nono, exponit de stipendio doctoribus debito. Obturare aut obstruere aures, pro, nolle audire: vel certe ita nolle audire, ut simul animo dicta studiose expendas. Proverb. 21: Qui obturat aures ad clamorem pauperis, etiam ipse clamabit, et non exaudietur. Sic Psalmo quinquagesimo octavo dicuntur impii obturare aures suas, ne audiant verbum Dei: instar aspidum surdarum, quae obstruunt aures suas ad vocem incantantis. Accipitur quandoque aures suas obturare, in bonam partem: ut cum Isaiae trigesimotertio inter alias conditiones pii hominis ponitur, quod obturet aures suas ne audiat sanguines: id est, nolit esse particeps sanguinariorum consiliorum, et violentiae contra quenquam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.