Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

OLEA, aut OLIVA, ob plures proprietates, plures Hebraismos parit. Primum autem ratione perpe tuae viredinis, fertilitatis ac bonitatis fructuum, celebratur. Sic Psalm. 52, Postquam tristem exitum Doegi et aliorum persequutorum ac impiorum praedixit et descripsit, subiicit antithesin: Ego vero sicut olea virens aut fructifera ero in domo Dei: Sperabo in misericordia Dei in seculum, et ultra. Eadem ratione etiam Psal. 128, Uxor tua sicut vitis frugifera in lateribus domus tuae: et filii tui sicut novellae vel plantulae olivae, in circuitu mensae tuae. ubi duplex ratio similitudinis esse potest: sive quod, sicut baccae oleae utrinque pendent circa [?: -mina ] aut ultimos ramusculos olearum, praesertim [?: ---arum ] , quae fertiliores esse solent: vel sicut [?: plantu- ] olearum ordine collocatae, tum circundant aream fui, et simul spe futurorum fructuum exhilarant [?: pos---m ] : sic etiam liberi circumstent mensam parentum, [?: ] exhilarantes. Sic Hierem. 11, comparatur Iehuda [?: ] inquit enim: Oleam frondosam aut viridem, et pulchram fructu aut specie, vocavit Deus nomen tuum. id est, secerat Deus florere hunc populum et civitatem, sed nunc castigabit et perdet eum. Sic Oseae 14 praedicitur felix status Israelis tempore Meschiae, ac inter alia inquit: Serpent surculi eius, erit decor eius ut olea, et odor eius ut Libani. Porro Scriptura vastationem et solitudinem regionis pingit similitudine paucarum baccarum, quae remanent post collectionem, alicubi in summis extremitatibus oleae, Isaiae 17, 24. et paucorum parvorumque botrorum, qui alicubi latitant inter folia post vin demiam, quos vindemiatores cernere non potuerunt: sic aliquos paucos superfore, quos hostes reperire, capere aut interficere nequiverunt. In solitudine crescere abietem, cedrum, et etiam oleas, significat, fore felicissimum statum, omnibus locis cultis, et habitatis. Isaiae 41 tali similitudine tempora et regnum Meschiae depingitur: quo indicatur, futuras ubique Ecclesias, veros Dei cultores, atque adeo etiam eximios doctores. Opus oleae mentietur: pro, fallet sua spe possessorem. Hebr. 3. quasi dicat: Promiserat quidem olea suis florib. copiam fructuum, sed non praestitit. Mich. 6 dicit Deus: Tu calcabis quidem olivam, at non ungêris oleo. id est, aliis laborabis, alii labores fructuum tuorum devorabunt. Solent enim vel pedibus hominum in sacco, vel mola instar isatidis aut glasti, commoli baccae olearum, quando inde oleum exprimendum est Iob 1; de impiorum immaturo exitio dicitur, quod violenter auferentur, sicut a vite una acerba: et sicut olea proiicit florem suvum, ita videlicet decidentib. floribus ante tempus, ut nullos postea habeat fructus. Zach. 4, duo primarii viri, et eximia Dei organa, Iosua et Zerubabel, pinguntur per duas oleas, eo quod (sicut postea exponentur) sic ex illis omnia bona in Ecclesiam populumve Dei tunc fluebant, sicut ex oleis venit oleum in candelabra in templo aut tabernaculo Dei ardontia. Ibidem illae duae oleae vocantur spicae olivarum, quia summitates arboris in magna fertilitate ita utrinque ornantur baccis aut granis, ut ferme spicae formam imitentur. Similis locus est etiam Apoc. 11, de duobus doctoribus. inquit enim, Illi sunt illae duae oleae, et duo candelabra, quae in conspectu Domini terrae existunt. Paulus Rom. 11, comparatione oleae et oleastri declarat conditionem Iudaeorum et gentilium. Iudaeos, tanquam natos in populo Dei: et nunc primum in eum translatos aut transportatos, vocat oleastrum, et dicit: Factos participes pinguendinis aut bonitatis verae oleae, hoc est, populi Dei: cum contra Iudaei increduli, tanquam inutiles rami ac infrugiferi palmites excisi, resectique, ac ab ea amoti sint. In qua comparatione illud est contra naturam insitionis aut rei, quod vult insertos surculos sylvestres imitari bonitatem trunci verae oleae: cum contra truncus transire soleat in naturam ac indolem insitorum surculorum. Sed de hac consonantia et dissonantia similitudinum, dicetur in Generalib. Regulis. Post diluvium columba affert ramusculum oleae, in indicium pacis a Deo concessae et exiccatae terrae. Fuit enim hoc indicium pacis: sicut et apud Virg. in VII et VIII Aeneidos:
Centum oratores augusta ad moenia regis
Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes. Et alibi:
Paciferaeque manu ramum protendit olivae. Sic et Livius narrat, Carthaginenses legatos Scipioni protensis oleae ramis supplicasse eumque morem illos a suae originis gente accepisse, nempe a Tyriis, et vicinis Iudaeis. Zachariae 14 est, quod mons olivarum scindetur per medium: quod aliqui exponunt de divisione ecclesiae Hierosolymitanae, quae dispersa ac distracta sit per orbem terrarum ad propagandum regnum Christi, et praedicandum verbum eius. Ideo vero hoc nomine Ecclesia vocatur, quia ibi suos Christus postremo congregavit, eisque mandata tradens et valedicens in caelum ascendit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.