Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

OLLA, alias ob suam nigredinem ab igne contractam, exprimit tristes et fuscas facies, ex ingenti calore, frigore aut inedia obscuratas. ut Ioel 2, Omnes vultus redigentur in ollam. et Nahum 2 Facies eorum sint nigrae ollae. Alias significat pravam et violentam machinationem, conatumque ut Hiere. 1, cruentum bellum ab Assyriis et Chaldaeis populo Iudaico imminens, per ollam bullientem ac ferventem, in visione figuratur ac depingitur: sive quia similiter fervent ac aestuant turbae et consilia bellica: sive quod perinde eos erat crudelis ille tyrannus excocturus, et veluti excarnificaturus, sicut olla carnes. Prioris metaphorae aut similitudinis formam Virgilius Aeneidos VII eleganter hisce versibus expressit:
Arma amens fremit arma toro tectisque requirit.
Saevit amor ferri, et scelerata insania belli,
Ira super: magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aheni,
Exultantque aestu latices, furit intus aquae vis
Fumidus, atque alte spumis exuberat amnis,
Neciam se capit unda, volat vapor ater ad auras. Olla lotionis, pro vilissimo instrumento. inter ollas enim sordidissima habetur, in qua a qua ad lotionem culinariam calefit. aut alio qui ad alias lotiones. Ezechielis vigesimoquarto prolixe admodum exponitur tristissima Hierosolymorum obsidio, per ollam coquentem carnes et ferventem vehementissime vide locum ipse Lector. Expositio eius forte haec est commodissima. PONE OLLAM) Significat olla urbem Hierusalem. apparitio eius est, obsidio civitatis: infusio aquae, oppugnatio: calamitas hoc est fames, pestis, et multiplex tribulatio, est ignis: caro olla iniecta, sunt qui ex reliquis civitatibus et locis confugerunt intra moenia urbis: pecus electum, et electiora ossa, sunt optimates regni. Loco lignorum sub olla, sunt piorum ossa: nam occisi innocentes, huius incendii et supplicii vim auxerunt. Ossa non facile ab igne comburuntur. sic hoc incendium per biennium duravit, propter bonos quosque viros, quos in urbe impii homines occiderunt. horum sanguis clamavit pro פרר ענות , id est, vindicta: ut Kimchico utar verbo, qui hanc pulchre edisserit parabolam. Et quando subditur, ollam tamdiu calefactam, ut deficientibus aquis etiam ossa intra ollam elixarentur: Kimchi per haec ossa intelligit נבורים , robustiores quosque, qui erant intra civitatem, quibus et vires corporis et commeatus suppetebant per biennium illud. Porro spumam exponit, peccata obstinationis, quae remanserunt cum obsessis. Frustulatim quoque extractae feruntur carnes, quod crebris excursionibus multi passim interierunt: vel quod partim fuerunt occisi, et partim in captivitatem abducti, nulla proiecta sorte, qui abducendi fuerint, aut relinquendi in terra. Et quod sanguinem fudisse referuntur super siccam petram, ubi sanguis non absorbetur, nec tegi potest pulvere: significat, illos publice et posito omni timore grassatos in pios homines, qui eorum noluerunt acquiescere impietati. Nisi quis hoc ultimum exponat de clamore conspicui sanguinis et irae Dei. Ezechielis undecimo, contemptores minarum propheticarum dicebant, non imminere adeo brevi illas calamitates: se debere aedificiis et munitionibus civitatem exornare, et in ea parare ad ferendam omnem sortem casumque et obsidionem. Utebantur igitur ista locutione aut parabola, Nos sumus caro, et civitas haec est olla. quasi dicant, Communis est nostra sors cum hac civitate, hic volumus expectare hostem, et ferre obsidionis difficultatem, sicut simul eodemque igne affligitur aut inflammatur olla et caro. Est etiam aliqua

-- 404 --

783/784 similitudo, quod perinde est quoddam continens, et quoddam contentum. At Deus contra dicit, se eos extracturum esse ex illa olla aut loco munito: eosque in finib. Iudaeae, quo cum Zedekia rege profugerant: illos vero tantum in civitate perituros, quos ipsi ut persecutores innocentes in civitate iugularent. Mich. 3 depingitur summa crudelitas optimatum Israeliticorum, quod interfecerint miseros, excoriaverintque, et carnes ossaque eorum perinde conciderint, ac si vellent ea in olla aut caldario coquere. Mors est in olla. exclamat quispiam ex filiis prophetarum, ad Helisaeum, ob amaritudinem admixtae coloquintidis. qua [?: ] dicat, Sapor tristissimus indicat aliquid venenati esse in hac olla et pulmento. Psalm. 68 vertunt aliqui, Si iacueritis in medio ollarum, aut in loco ubi ollae collocari solent, pro, etiamsi eritis natura, et propter peccata vestra immundissimi: tamen beneficio Meschiae ita mundabimini, et supra nivem dealbabimini, ut sitis fulfuri sicut columbae albae, quae videntur argenteae esse, aut viridantis coloris, quae aureum quendam fulgorem aut corruscationem exhibent, praesertim sole eas illuminante. Verum longe commodius fuerit exponere, inter fines aut terminos regionum. est enim similitudo sumpta ab exercitibus castrametantibus et militantibus in finibus contra hostes, quorum arma a sole illuminata fulgent. Sic enim solent veri doctores perpetuo tum regnum Christi tueri, aclatius propagare: tum et regnum Satanae, eiusque errores ac corruptelas oppugnare et redarguere.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.