Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PLANTARE, per metaphoram, sicut et Aedificare, significat aliquid quoquo modo provehere et promovere, sive sint homines sive res, sive in spiritualibus, sive in externis. Psalm. 44. Tu Domine manu tua gentes delevisti et plantasti: id est, Israelitas in Iudaea loco deletorum gentilium. Idem habetur Psalm. 80, et Hier. 24. Aedificabo eos, neque destruam: plantabo eos, neque evellam. Saepe alioqui plantari Israelitas, significat eos augeri numero, et omni alia felicitate. Sunt igitur contrariae voces, plantare et evellere: non tantum in propria, sed in metaphorica significatione. Ierem. 11. Iehova, qui plantat te, locutus est supra te malum. Sic Paulus quoque inquit 1. Corinth. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus incrementum dedit: id est, Ego primum docui et institui Corinthios, Apollo porro eos etiam diligentius erudivit ac confirmavit, sed internam conversionem et profectum solus Deus dedit. Isaiae 61. Vocare eos arbores iustitiae et plantationes Domini ad glorificandum. De hac spirituali plantatione etiam Psalm. 92 loquitur: Plantati in domo Iehovae, in atriis Dei nostri florebunt. Plantatos in domo Domini eos dicit, qui vera fide sunt insiti, radicesque egerunt in Ecclesia, et viva Christi membra sunt. Isaias cap. 51 ait, doctores plantare caelos. id est, per suam doctrinam transferre homines ex regno sathanae in regnum Dei. Plantare super aquas, significat in loco idoneo, et necessario humore non destituto, plantare. Per metaphoram autem significat, ita aliquid provehere ac promovere, ut feliciter permaneat ac proficiat, non mox veluti suo humore destitutum exarescat. Ezechiel. 17 et 19, Psal. 1. Plantare ac evellere, Hieremiae primo significat tantum doctrinam aut denunciationem, quod Dominus velit plantare, aedificare, destruere, et evellere. inquit enim Deus ad prophetam: Ecce constitui te hodie super regna et gentes, ut evellas et extirpes, perdas et subvertas, aedifices et plantes. id est, prophetizes et denuncies alia quidem regna esse destruenda ac perdenda, alia vero contra promovenda ac exaedificanda. Plantare, pro formare, Psalm. 39. Qui plantavit aurem, non audiet? id est, qui dedit homini et aliis animalibus aures et vim audiendi, ille certe multo magis vivit et audit: quia causa est semper praestantior suo effectu. Plantatio etiam dogma aut ritum religionis significat. Matth. 15. Omnis plantatio

-- 462 --

899/900 quam non plantavit pater meus, evelletur. quod Christus dicit de prava Pharisaeorum opinione, qui putabant hominem externis cibis vere ac spiritualiter immundum aut iniustum fieri, cum ea immundicies aut iniustitia oriatur proprie excorde nostro. Aliqui exponunt de ipsis Pharisaeis ac Iudaeis, qui erant non plantulae aut filii Dei, sed genimina viperarum: eoque ex domo Domini excindendi, quia filii servae non manent perpetuo in domo. Liberi feliciter educati ac crescentes comparantur laetis plantis. Psal. 128. 144. Quae similitudo est perspicua.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.