Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PLUERE, et Pluvia, ירח primum habent quasdam locutiones proprie accepta, deinde figurate. Plena matutina, aut Tempestiva, ac Serotina, crebro legitur in Sacris. Non autem significat haec locutio pluviam [?: --ne ] aut vespere decidentem: sed Matutina aut Tempestiva pluvia est, quae cadit mox facta semente, quae ad radicandum ac nascendum est segeti necessaria. Serotina autem pluvia est, quae spicas iam agente et grana formante segete cadit, cum ei est maxime necessaria humectatio et alimentum. Deut. 11, Ierem. 5. Ioel. 2. Pluvia spontaneitatum, aut munificentiarum, est pluvia larga, et tamen salutaris: per metaphoram autem crebro omnia spiritualia faventis Dei beneficia denotat. Psal. 68. Ioel. 3. Pluutam liberalitatum levabas Deus, tu haereditatem tuam exhaustam reficis. Pluvia benedictionis, Ezech. 34, Faciam descendere pluviam in tempore suo: [?: pl- ] benedictionis erunt. id est, salutares frugibus, et [?: ] rei noxiae. Pluvia crebro comparatur rebus valde exoptatis et salutaribus. Iob 29, Expectabant me [?: -el--- ] pluviam. Solent enim agricolae, praesertim in illis locis ferventibus, saepe ingenti desiderio pluviam de fide rare. Benevolentia regis veluti nubes pluvia serotinae. Proverbiorum 16. id est, tam desiderata, salutaris ac grata. Veniet Meschias tanquam imber nubis, et de pluvia serotina et temporanea terrae. Hos. 6. id est, perinde desideratus ac salutaris in spiritualibus, sicut pluvis in externis, praesertim frugibus. Aliquando contra, cum re ingrata et noxia comparatur. ut pluvia in messe, sit stulto non convenit gloria, Proverbiorum 26: Quia pestivo tempore per trimestre non solet apud eos pluvere, ut est in primo Sam. 11. Noxia etiam esset eis pluvis, cuius ad collectionem et triturationem, quam illi sub dio faciunt, et ubi est necessaria aristarum siccitas ad excussionem granorum: tum etiam, ne in illo calore accedente madefactione, mox incipiant putrescere fruges et stramen. Anima benedictionis impinguabitur, et inebrians etiam ipse compluetur. Proverbiorum 11. pro, qui aliis benefacit, accipiet a Deo beneficium. Pluvia nonnumquam

-- 465 --

905/906 per synecdochen omnigena externa beneficia significat. Sic Christus dicit Deum dare suam pluviam super bonos et malos: id est, omnigena externa bona. Zach. 14. Qui non ascenderit ad adorandum regem Israel, non erit super eum pluvia. quod posset etiam de externis Dei beneficiis intelligi, multo tamen melius de spirituali rigatione verbi ac Spiritus sancti, de quo effundetur Meschias super omnem carnem. Statutum pluviae. Iob 20, Dum faceret statutum pluviae: pro, dum praescriberet ei leges. De metaphorica significatione dixi, quod denotet saepe doctrinae puritatem, aliaque Dei, praesertim Spiritualia beneficia: sicut et in Isaia confertur verbum Dei pluviae, ac nivi agrum irriganti. Pluvere aliquando castigationem poenasque Dei significat, facta allusione ad pluviam Sodomitarum. Psalmo 11, Pluet Deus super peccatores laqueos, ignem et sulphur: id est, perdet eos tristissimis modis, iniiciendo caelitus in eos omnis generis calamitates. Iob 20, Pluet super impium Deus, et in carnem eius. id est, tristissimas plagas ac poenas ei caelitus iniiciet. Porro ab eodem themate ירה deducuntur significationes pluendi et docendi, ob similitudinem ipsarum rerum. De quo etiam in verbo Stillare aliquid dicetur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.