Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

RESIPISCITE, μετανεοεῖτε .) Vulg. Poenitentiam agite. Erasm. quoque eodem modo: sed addidit, Vitae prioris, quam interpretationem multas ob causas repudio: sed ob eam potissimum, quod multi imperiti occasionem hinc arripuerint falsarum opinionum de satisfactione, quibus hodie agitatur Ecclesia. Caeterum μετανοεῖν , quum est verbum absolutum proprie significat post factum sapere, et de errore admisso ita dolere ut corrigas: quod (ut opinor) Latinis proprie significat resipiscere. Itaque nunquam ponitur nisi in bono: ut (meo quidem iudicio) Ausonius in illo suo Epigrammate omnibus noto, μεταμέλειαν potius quam μετάνοιαν dicturus fuerit, si versus pentametri ratio permisisset. Semper enim μετανοίᾳ cohaeret ὁ σωφρονισμὸς , sicut haec duo recte coniunguntur a Plutarcho in Dialogo, πότερα τῶν ζῶων φρονιμώτερα. μεταμέλεσθαι vero declarat, post rem aliquam factam sollicitum esse, et anxium, quod Latini dicunt poenitere: atque etiam usurpari potest in vitio. Neque enim proprie complectitur vitae et consilii mutationem in melius, quod tamen nonnulli tradunt: sed simpliciter sollicitudinem quandam, καὶ δυσαρέστησιν , id est displicentiam exprimit, quae facit ut rem factam, seu bona seu mala sit, infectam esse velimus, etiam quum non est novo consilio locus relictus. Itaque Matthaeus de Iuda proditore loquens, μεταμεληθεὶς (inquit) ἀπέστρεψε , non μετανοηθεὶς : tristiciam significans, a qua est absorptus. Sic etiam apud Paulum 2. Corinth. 7, μεταμέλεσθαι declarat, dolorem capere ex eo quod factum erat. et Romanorum 11, dona Dei dicuntur ἀμεταμέλητα . id est, eiusmodi ut non possint ipsi displicere, quum semel placuerunt. quod Hebraeis declarat vocabulum נחם : quum μετανοεῖν potius significetur verbo, שוב unde תשובה . id est conversio. Quamobrem etiam Petrus Act. 3, quum μετανοήσατε dixisset, statim subiungit, καὶ ἐπιστρέψατε , ut illud explicaret. Idem facit Paulus Act. 26. Ergo μετανοεῖν et μετάνοιαν , ubique interpretabimur resipiscere et resipiscentiam (ita enim hic nobis loqui liceat) μεταμέλεσθαι vero, poenitere. De voce μεταμελείας forte non est operae precium nimium accurate disceptare, cum hoc verbum et nomen in Sacris literis rarius sit. Sed tamen observandum est, etiam de vera poenitentia usurpari: ut cum Matthaei 21. senior filius, qui recusaverat proficisci ad opus in vineam patre iubente, dicitur ὕστερον μεταμεληθεὶς abiisse in vineam laboratum: ubi talis est prioris facti aut recusationis cura, quae et damnet illud et mutatum cupiat, et animum ac factum in melius sanitatemque reducat. Porro etiam vocabula Poenitentiam et Poenitere mutari in resipiscentiam, aut alia qualiacunque, in versionibus aut in Theologianolim, cum iam in ista significatione sint in Ecclesia tum receptissima, tum etiam notissima. plus enim rebus ipsis et pusillorum conscientiis, quam Latinitati tribuendum est. Nunc de singulis ac specialioribus huius vocis significationibus et phrasibus agamus. Poenitentia igitur, etsi tum in Graeco, tum et in Latino proprie videtur solum mentis actionem, aut resipiscentiam denotare: tamen complectitur totam vitam et omnes actiones, quae ex animo sanato dependent aut proficiscuntur. Quare Hebraea vox Thesuba non tantum aptior, sed et plenior est, meliusque omnia interna et externa hominis complectitur. Poenitentia

-- 466 --

907/908 enim est, tum mentem, tum et consilia, conatus, actiones et vitam hominis in viam rectam sanitatemque redire, seu a Satana seductore ad Deum benignissimum patrem reverti, ut supra dictum est. Significat vero alias solum animi dolorem de malefactis, quam partem Theologi Hebraica voce contritionem vocant. Marci primo: Poenitentiam agite, et credite Evangelio. ubi per poenitentiam designatur dolor de malefacto, et terror de ira Dei ac poenis aeternis, quibus securus, superbus ac erectus animus instar procerae arboris in suae impietatis radicibus stans ac virens frangitur, comminuitur, et veluti contunditur ac conteritur. Sic Luc. 10, in sacco et cinere poenientiam agere, potissimum illum dolorem videtur indicare. Sic Act. 8, Poeniteat te tuae malitiae. et secundae Corinthiorum duodecimo: Qui non poenituerunt de sua immundicie. Hebraeorum sexto , Non denuo fundamenta iacientes poenitentiae a mortuis operibus. Et mox, denuo renovare ad poenitentiam. Huc pertinent dicta, in quibus adiiciuntur voces, ut subiectum: ut Deuteronom. trigesimo, Ductus poenitudine cordis tui. aut obiectum, nimirum peccatum: ut Levit. 5, Agat poenitentiam de peccato suo. Ierem. 8, Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? Ezek. 18, Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis quae operatus est. Aut alteram partem, nimirum fidem notantes, ut Deuteronom. 30, Ductus poenitudine reversus fueris ad Deum. Syrach 20, Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam. Aliquando significat non tantum contritionem, sed et fidem: ut cum dicitur Iohannes praedicasse baptismum poenitentiae. id est, totam conversionem a turpi ac scelerata vita ad Deum, quo modo conversos baptizabat, et docebat baptizandos. Matth. 3, Marc. 1. Lucae 3. Sic Christus inquit, Matth. 9. Veni vocare peccatores ad poenitentiam. id est, ut convertantur ad Deum. Et Baptista inquit Matth. 3, Facite fructus dignos poenitentia, quod et Act. 26. repetitur. Luc. 24, Praedicantes in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum. Huc referantur sententiae, ubi vox Poenitentia absolute et sola ponitur. Ieremiae decimooctavo. Si poenitentiam egerit gens illa. et 31. Postquam convertisti me, egi poenitentiam. Iudith 5. Quotiescunque poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus virtutem resistendi. In hac significatione synonymon habet Conversionem et Converti. Ezek. decimo octavo, Convertimini ad me. Item, Quaerere Dominum ex toto corde, et tota tribulatione animae suae: reverti ad Dominum Deum suum, et audire eius vocem: Deuteronom. 4. Exquirere faciem Dei: 2. Paralip. 7. Converti et quaerere Dominum, Hoseae 3. Reverti de via sua pessima, 3. Reg. 13. Ierem. 18. Revertatur unusquisque a via sua mala. Ezek 18, Convertatur a viis suis. Item: Si avertit se impius ab impietate sua, quam operatus est. Poenitentiam agere a viis suis pessimis: secundo Paralipomenon septimo. Redire ad Deum, Hoseae undecimo. Reverti ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et universa virtute sua: quarto Regum vigesimotertio. Reverti ad Dominum Deum suum: Iud. quinto: Thren tertio, Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Humiliari. capitibus secundo Paralipomenon duodecimo et trigesimosecundo. Declinare a malo, Psalmo trigesimoseptimo. Nonnunquam etiam novam obedientiam complectitur: ut Actorum vigesimo, Testificans Iudaeis et Graecis eam quae est erga Deum poenitentiam. secundae Petr. 3, et Ezech trigesimotertio. Deus non vult ullum perire, sed omnes ad poenitentiam progredi. Apocalypsis secundo: Poenitentiam age, et priora opera facito. Interdum etiam magis beneficia aut effectus seu bona poenitentiam consequentia, quam ipsam poenitentiam notare videntur. Hebraeorum duodecimo: [?: Poenitenti- ] cum non invenit. id est, nihil ei profuit sera poenitentia, non consecutus est fructum poenitentiae, quem repetebat, ut videlicet ius primogeniturae reciperet. Actorum quinto: Ut daret poenitentiam Israeli. id est [?: ] na poenitentiam consequentia, nempe [?: reconciliati- ] cum Deo, et Spiritum sanctum. Actorum undecimo: Num igitur etiam Ethnicis Deus dedit poenitentiam ad salutem? id est, num eos Deus recipit in Ecclesiam et adoptat sibi in filios? secundae ad Timotheum secundo: Cum lenitate erudito adversarios, si forte eis Deus dederit poenitentiam ad cognitionem veritatis. Poenitentiam vocat hic Apostolus, illam Dei gratiam ac beneficium, quo nos trahit aut convertit ad veram religionem ac pietatem. ¶ Duplicem solent facere quidam poenitentiam: aliam Iudae aut Caini, quae est [?: ] contritio ex legis doctrina, seu desperatio, gustus ira Dei, ac descensus ad infernum. alteram salutarem, quae post contritionem habet ex Evangelio, fidem, aut [?: ] tarem cognitionem Christi: qualis fuit Petri, et omnium piorum est. Quidam male pervertunt locum Pauli secundae Corinthiorum septimo, ubi de duplici dolore agit, secundum mundum, et secundum Deum quasi ibi de duplici poenitentia agat. Verum Paulus non vocat illum carnalem dolorem hominum non renatorum, de acceptis damnis aut aliis molestiis, poenitentiam: sicut etiam non est, sed est aliquis dolor de suis damnis. Quidam hoc tempore partiuntur poenitentiam in contritionem, fidem, et novam obedientionem quae divisio tum per se falsa est (nam Scriptura novam obedientiam vocat fructus aut effectus poenitentiae, Matthaei tertio, Actorum vigesimosexto. non est igitur de eius essentia: tum etiam corrumpit articulum iustificationis. Cum enim poenitentia necessario iusti-ficationem praecedat, hac ratione bona opera aut nostra nova obedientia in articulum Iustificationis inferitur. Quidam etiam confundunt poenitentiam cum renovatione, seu cum mortificatione veteris Adami, et vivificatione, generatione aut conditione novi: quae confusio itidem non levia damna affert. Verum de Libello de Iustificatione, illarum duarum multum differentium rerum plura discrimina ostendi: quem audeat studiosus veritatis Lector, Propositione septigesimaseptima. ¶ Disputare solent Scriptores, quaenam modo accipiendum sit, quod dicatur Deum poenitere quod hominem fecerit, Genesis sexto: et quid Saulem regem fecerit. Nam poenitentia tum dolorem animi continet, quo Deus caret: tum peccati, [?: ] quoquo modo perperam facti comes esse solet: cuiusmodi Deo tribuere non licet, qui omnia ita sapienter perfecteque agit, ut sit impossibile eum ullius sui consilii, facti aut dicti poenitere. Quare etiam Samuel, primo Samuelis decimoquinto, negat Deum solere poenitere suorum factorum: id enim hominum proprius esse. Sane Deum non poenitet, ut hominem solet poenitere. omnia enim eius opera rectissima, iustissima et perfectissima sunt. Dicetur etiam in Regulis [?: ge- ] bus de omnibus istis formulis, quae ab hominibus sumptae, per anthropopathiam quandam Deo [?: tribu- ] .

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.