Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PRAECEDO aliquem, nonnunquam significat ducem aut ductorem eius esse, eique prospicere. Deuteromii 1: In hoc verbo non credidistis Iehovae Deo vestro, qui praecessit nos, ut prospiceret vobis locum, etc. i. qui non tantum viam nobis monstravit, sed etiam de omnibus necessariis prospexit. Sic et Exod. 32 flagitant Israelitae ab Aarone ut sibi fabricet deos qui eos praecedant. i. praeeant ducendo, opitulando, alendo, defendedo et

-- 480 --

935/936 consulendo. Actorum septimo: Et mox facto aut fuso idolo clamant: Isti sunt dii tui, qui te eduxerunt ex Aegypto. Idem igitur est praecedere populum, quod educere. Praecedere Dei misericordiam aliquem. Psalmo 79, Ne recorderis nobis iniquitatum priorum: Festina, et praecedant nos misericordiae tuae, quoniam attenuati sumus nimis. id est, cito nobis contingat tua misericordia et beneficentia: alioqui nisi id cito fiat, actum erit de nobis. Sed de hoc significato in verbo. Praevenio. Ignis ipsum praecedet et inflammabit in circuitu adversarios eius: Psalmo 97. Descriptio est omnipotentiae et severitatis Dei contra impios, facta allusione ad illam terribilem speciem Dei, qua apparuit in monte Sinai. Proverbiorum decimoquinto et decimosexto dicitur, gloriam quidem praecedere humiliationem ruinam autem superbiam: id est, Deum solere primum humiliare eos quos velit exaltare, homines vero solere superbia sibimet accersere exitium. Meretrices et publicani praecedent vos Pharisaeos in regno caelorum, Matthaei 21. id est, antevertent vos, potius aut citius sal vabuntur quam vos: quia illi agnoscere coguntur sua peccata, eoque proclivius illis est ad misericordiam Dei confugere, quam vobis Pharisaeis, qui confidentes de vestra iustitia, misericordiam Dei, et meritum Christi contemnitis, propriamque iustitiam statuere conantes, iustitiae Dei subiecti non estis. Ob remissionem praecedentium peccatorum, Romanor, tertio. Hinc adversarii conantur illam suam blasphemam doctrinam extruere, quod Christus satisfaciat tantum pro peccatis ante baptismum aut primam iustificationem commissis: sed pro sequentibus, Missis aut bonis operibus nostris aut aliorum esse satisfaciendum. Verum ille est verus sensus, quod omnis remissio peccatorum fiat tantum de praeteritis, non autem de futuris, ut aliqui indulgentiarum praecones olim factitarunt, et multa privilegia papalia faciunt. Exempli gratia, ut alicui liceat carnes vetitis diebus comedere. Quid enim aliud est vetita in religione concedere, quam futura peccata condonare? Tale nihil docet vera Theologia. Quare recte ait Paulus, Ob remissionem praeteritorum peccatorum. Recte etiam dicitur. Paulum potissimum ad praeteriti temporis tenebras et regnum peccati inter et super gentiles respicere: et veluti de illa tota expurgatione stabuli Augiae aut cloacae diaboli, nempe totius gentilismi: quod saepe facit, respiciens non tam ad singulorum hominum iustificationem, quam ad omnium redemptionem. Ideo mox addit, In praesenti tempore, ut praeteritum tempus ac statum gentilium, â Satana in omni impietate ac iniustitia detentorum, cum praesenti redemptione ac liberatione eorundem per Christum conferat. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Erasmus putat legendum esse, Processit. Verisimile sane est, sic olim versum fuisse. nam id magis Graeco respondet. Sensus autem est, iam auroram esse, cum nox propemodum praetergressa sit, et dies immineat. Respicit vero in hisce metaphoris etiam perspicuitatem doctrinae, eiusve revelationem: verum ad propagationem Evangelii, quae nondum erat plene peracta, sed radios tantum instar aurorae per orbem terrarum sparserat. De peccatis praecedentibus ad iudicium, dictum est supra in voce Peccati. 1 Tim. 5. Quo rundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium: quorundam autem sequuntur. loquitur de iudicio Ecclesiae, quae multos mature agnoscit ex eorum manifestis sceleribus aut erroribus: ut Simonem Magum, cui ideo noluit imponere manus. Sed hypocritarum fraudes saepe tardius resciscuntur ut Saulis et Iudae, et illorum qui in extrema die dicent. Domine Domine non ne in nomine tuo prophetavimus? Luc. 22, Qui maior est inter vos, fiat sicut minor: et qui est praecessor, fiat sicut minister. In Graeco est, Dux, qui caeteris doctrina et exemplo praeit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.