Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Sexto, aliquando tantum partem gentilismi, quae quasi adiaphora est, seu externam illam speciem vocat praeputium. Rom. 2, Non'ne praeputium illius pro circumsione reputabitur? Praeputium hic significat, id quod prius dixerat Gentes, quae legem non habent: nempe carentiam circumcisionis externae, ministerii externi, et caeremoniarum et observationum Mosaicarum, seu totius illius caeremoniariae pietatis, aut speciei pietatis. Sic ibidem in quit: Si legem non servaveris, circumcisio tua praeputium facta est. id est, tua ista caeremoniaria iustitia, si vera pietate cordis caret, est ipsissimus gentilismus, est tibi perinde ac si non haberes eam, sed esses impius gentilis. Praeputium ergo hic plenum gentilismum denotat. Sic Paulus hasce duas voces usurpat, cum 1 Corinth. 7, et Galat. 5 et 6, negat vel praeputium vel circumcisionem quicquam esse: id est, non tantum praesentiam aut absentiam illius pelliculae, sed et totam aeternam ac caeremoniariam illam iustitiam aut pietatem Iudaeorum, aut contra gentilium, liberam, et illis observationibus carentem vitam. Atque hactenus dicit Paulus se Gentilibus factum Gentilem, et Iudaeis Iudaeum. id est, quod attinet ad illam externam speciem vitae, quae per sese revera neque vere pia, neque

-- 484 --

943/944 impia est. Item quod 1 Corinth. 7 iubet unum quemque manere in suo genere vitae: si sit vocatus circumcisus, non accersat sibi praeputium: sin praeputiatus, non circumcidatur. id est, Si fuit Iudaeus, cum conversus est, maneat in illa externa forma Iudaicae vitae: si fuit incircumcisus, aut gentilis, maneat in illa. Ubi non est Graecus aut Iudaeus, circumcisio aut praeputium, Scytha aut barbarus, servus aut liber. id est, ubi nullius est momenti, ex qua gente, aut quibus maioribus quis sit natus: sed tantum in eo tota res sita est, ut sit Christianus. Quod est ex natura praeputium, iudicabit te, etc. Rom. 2. id est, natus gentilis, et ex gentilibus: sicut contra Galat. 2, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Credere per praeputium: pro, in praeputio, seu in gentili vita. Rom 4. Ut esset pater omnium credentium per praeputium. id est, qui alioqui sunt in gentili vita. Sic Rom. 2, Praeputium iudicabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, qui in litera et circumcisione existens, seu habens haec, vel licet haec habeas, nihilominus legem transgrederis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.