Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PRECIOSUS, pro charo aut grato ponitur, quia res magni precii aut carae, sunt etiam valde charae aut dilectae possessoribus. Psalm. 72, A' fraude et violentia redimet animas eorum, et preciosus erit sanguis eorum in oculis eius. id est, Deo dilectus et studiose conservatus, quem non facile fundi patietur: vel quod valde accepta est mors martyrum in iudicio Dei. Eadem sententia est Psalmo 110, Quam preciosi mihi fuerunt amici tui Deus, vel cogitationes aut dogmata tua? Hieremiae 51, Annon filius preciosus mihi Ephraim. id est, dilectus. Lucae septimo Centurionis cuiusdam servus male affectus moribundus erat, qui illi erat preciosus: id est, valde charus. Nullius rationem habeo, neque animam meam habeo preciosam mihi, Actorum 20. id est, non tam diligo vitam meam, quam cupio perficere curriculum meum. Sic posset exponi illud Iacobi ultimo, Agricola expectat preciosum fructum terrae, id est, dilectum ac desideratum, Das wol gerhet. Preciosus pro raro, seu pro eo quod non facile reperiri et acquiri potest: quia plerunque omnia rara cara. libro primo Samuelis, capite tertio: Verbum Domini fuit preciosum in illis diebus. id est, non aderant prophetae docentes, et Deus rarissime apparebat: non quod nimis magnifactum sit. Nam plerunque in raritate verbi etiam contemptus

-- 486 --

947/948 accedit. Proverbiorum vigesimoquinto. Preciosum fac pedem tuum a domo sodalis tui, ne satur tui fiat, et oderit te. pro, rarius eum accede. Dedi precium tuum Aegyptum, Isa. quadragesimotertio: vel precium redemptionis lytron: id est, quasi permutatione facta, cladem, quae tibi impendebat a Sennaherib, converti in Aegyptios, ut ex mox sequentibus clare apparet. Preciosum esse alicui aliquid: pro, parcere illi. 1 Samuelis 26, Non malefaciam tibi amplius, eo quod preciosa fuit anima mea coram te. id est. magnifaciens me, vitamque meam pepercisti mihi. 2 Regum 1, Vir Dei, sit anima mea et horum quinquaginta servorum tuorum preciosa in oculis tuis. id est, parce obsecro mihi et hisce quinquaginta, ne nos caelesti igne exuras ut priores, et veni quaeso ad regem. Habet et contrariam significationem non parcendi. Psalmo quadragesimonono: Frater non redimet quenquam, neque dare potest Deo precium redemptionis. Nimis enim preciosa est redemptio animae eorum, ut Deus illis perpetuo parcat, et vivant in seculum, nec videant sepulchrum. id est, nemo est tam dives, ut possit Deo numerare sufficiens precium, ne mori cogatur: quare occidet eos Deus? Isaiae decimotertio: Preciosiorem reddam virum auro obryzo, et hominem massa de Ophyr. id est, efficiam ut hostes malint interficere vos quam ullum precium redemptionis a vobis accipere. Sicut mox sequitur: Suscitabo Medos, qui non curabunt aurum et argentum, sed pueros allident. Ita charam aut preciosam esse alicuius animam: alias parci ei, ac conservari eum, alias contra perdi ac interfici eum cupidissime significat. Preciositas, pro honore. Esther. 1, Ut omnes mulieres exhibeant preciositatem maritis suis. Esther. 6, Qualis facta est preciositas ipsi Mardochaeo propter hanc rem: id est, honos habitus. Ibidem: Et favebit rex facere preciosius magis quam mihi. Psalmo 49, Homo cum in preciositate esset, non pernoctavit. id est, non perseveravit in ea tam nobili conditione aut sorte. Iob 31. Si vidi lunam preciosam ambulantem. id est, pulchre fulgentem, non sum admiratus, nec adoravi. Zach. 14, Non erat lux preciositatum. Ecclesiast. 10. Musca mortua facit foetere et exhalare unguentum pigmentarii. Qui preciosus est ob sapientiam, privatur honore modica stulticia. Vas precii labia scientiae, Proverb. 20: id est, unde nobilissimus liquor funditur. Preciosum alicuius rei, ponitur pro eo quod est in ea re praestantissimum. Inimici Domini sicut preciosum agnorum consumentur. Psalm. 37, id est, sicut pinguedo hostiarum, quae in igne mox resoluta, vel in flammam vel in fumum resolvitur. Alii preciosum pratorum: id est, minutum illud ac mobile gramen, quod facile disperit uredine solis, aut ventorum orientalium ibi spirantium. Preciosus spiritu, qui non facile impetu affectuum abripitur. Proverb. 17. Parcus est in verbis, qui habet scientiam, et intelligens est preciosus spiritu. id est, rarus, parcus in affectibus. Preciosum aliquando ponitur pro salutari. Psal. 36, Quam preciosa est misericordia tua, et filii hominum in umbra alarum tuarum sperabunt. pro, quam salutaris hominibus. Preciosum a vili separare. Hier. 15, Si eduxeris preciosum a vili, sicut os meum eris, revertentur ipsi ad te, et non tu ad eos. Id est, si accurate separaveris veram doctrinam a falsa, faciam ut tandem te pro vero doctore habeant, tuamque doctrinam tanquam oracula mea amplectantur, atque ita tandem tibi cedant, tuamque doctrinam sequantur. Filiae regum inter preciosas tuas, Psalm, quadragesimoquinto: id est, inter intimas ministras. Cadetis sicut vasa preciosa, Hier. vigesimoquinto: id est, prorsus peribitis. Nam vasa preciosa, ut sunt crystallina, alabastrina, vitrea, et similia elegantis operae aut preciosae materiae, facile franguntur, nec possunt amplius in integrum restitui. Dan. 11 est, quod Antichristus colet Deum argento, auro, et lapidibus preciosis, aliisque magni precii rebus. Hoc in Papatu manifestissimum fuit. Ubi summus et acceptissimus Deo cultus existimatus est ingentes thesauros templum congerere, omniaque ibi efficere marmoea, [?: ] cea, aurea, aut argentea, et gemmea.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.