Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PALUS, paludis, nihil admodum obscuri in Sacris literis habet, nisi quod Ierem. 51, ubi modus capiendae Babylonis praedicitur, legitur, Paludes exustae sunt: quia scilicet Cyrus averso paulisper Euphrate in quendam veterem lacum, aut iam neglectam lacunam, per vineum eius arefactum in urbem noctu intravit. Ideo inquit ibi Propheta: Cursor ob viam cursori currit, et nuncius obviat nuncio, ut nunciet regi, quod capta sit civitas eius ab extremitate, et quod vada occupata sint, et exustae paludes, etc. Et mox dicit Deus: Ego arefaciam mare eius, et exiccabo fontem eius. Unde rectius verba Prophetae intelligi queunt, quae a multis male exponuntur. In illa exiccatione aluei proculdubio etiam prophetia Ieremiae contra Babylonem reperta est, quam [?: lubet ] Propheta Seraiam perlegere in Babylone, et alligato lapide in medium Euphratis abiicere, nimirum diligenter involutam, ne laederetur ab aqua. Qua ratione [?: -o ] magis Israelitarum Deus pro vero agnitus est. Est [?: vero ] hic notandum etiam illud, quod Diodorus Siculus in suis Antiquitatibus in eo correspondet Ieremiae, de perfecta eversione eius Babylonis quae tunc fuit: quanquam alii Historici diversum scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem Babylonis solenne convivium instruxisse. Quinetiam addit Diodorus, fuisse sacrum convivium, seu in honorem deorum celebratum: ut non sit mirum, eos vero ac vivo Deo Israelitarum, tunc Satana suos cultores impellente, maledixisse, et eius vasis abusos, tanquam nimirum victo a suis idolis, ut Daniel refert. Inquit enim Diodorus: Haec Sardanapalus ignorans, memor superioris fortunae, ad hilaritatem profusus, epulum militibus ex sacris, uniumque abunde praebuit, aliaque epulo accommodata. His intentis, Assyrius Arbaces, qui per transfugas hostium in castris negligentiam (ut qui vino ciboque gravati, somno quietique indulgebant) norat, noctu castra hostium expugnavit, atque acie instructi incompositos, parati imparatos adorti, multis interfectis, etc.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.