Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PRINCIPIUM alias magis tempus notat, quod plerunque fit in Sacris literis: alias rei negocii'ue alicuius initium, quod Aristoteles definit esse, id ante quod est nihil, eius quidem rei et post quod necessario aliquod sequitur. Magni vero momenti est haec vox in Sacris literis: eoque necesse est aliqua loca Scripturae declarare, ac indicare quid ibi haec vox significet. Primum autem dicamus de initio Iohannis, In principio erat verbum. Voxigitur haec tres significationes habere videtur. Primum significat initium alicuius rei: deinde est vox ordinis, et habet se relative ad secundum et tertium: denique idem valet quod aeternitas. Nuncigitur in quanam harum significationum hoc loco accipiatur, quaestio est. Ordinem haec voxhîc significare non potest: non enim hîc successio quaedam rerum similium eiusdemve naturae exponitur. Deinde de rerum omnium mundique inchoatione multi eam intelligunt. quasi diceret: Cum mundus totaque rerum natura crearetur, iam tum ERAT Verbum, seu filius Dei. Non ergo tunc primum cum aliis creaturis esse coepit. Hic sensus non incommodus est: tota autem vis eius consistit in verbo ERAT, de quo supra diximus. Verum me maxime movet initium primae Epistolae Iohannis, ubi haud dubie eisdem verbis idem quod hoc loco, dicere Evangelista voluit: sicut et Augustinus in Quaestioni+bus ex utroque Testamento probat. Oportet autem ibi per vocem Principii omnem aeternitatem intelligi: quaedoquidem dicit, Verbum fuisse AB initio, aut a principio. Filius autem Dei non a creationis initio coepit: se inde ab omni aeternitate, semper fuit. quemadmodum et secundo capite inquit, bis repetens: Haec scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum qui fuit ab initio id est, ab omni aeternitate, nempe Deum, aut eius filium Dominum IESUM. Quare cum in Epistola huius eiusdem Evangelistae vox Principii in eadem materia aeternitatem significet, hic quoque eam idem significare necesse est. Accedit ad confirmationem huius significationis, quod Proverb. 8. eadem haec vox aeternitum denotat. Verba haec sunt: Dominus possedit me initium viae suae. Ante opera eius iam eram, ab aeterno ordinata sum, et ab initio ante terram. Quem locum multi intellexerunt, et adhuc intelligunt, de aeterna generatione filii. Ponit autem hic Salomon duas istas voces, initio, et ab aeterno, tanquam aequivalentes. Sic hanc voculam et Graecus Scholiastes Chrysostomus et [?: B---- ] rius intelligunt. Nonnus quoque inquit, ἄρχηνος , Caeterum de initio epistolae Iohannis vide praeposit A vel AB supra. Porro Genesis primo, In principio crevit Deus caelum et terram: significat initium rerum ac temporis, cum simul et res et tempus esse in coepisset, neutro antea existente, sed tantum Deo solo in aeternum vivente. Ali qui ibi exponunt principium de ordine. quasi dicat Moyses, Deum primo condidisse illae rudem massam, materiam aut Chaos caeli et terrae. de inde coepisse ea digerere ac distribuere. Verum magis probatur, ut ipsam rerum ac temporis inchoationem denotet, tamesi simul etiam seriem operis indicat. Sic et Epistola ad Hebraeos recitat ex Psalmo, Tu Dominne initio, aut in principiis terram fundasti. Iohan. 8 dicitur diabolus fuisse homicida a principio: sicut et 1 Iohannis 3 legitur, diabolum peccare inde ab initio: id est, mox a condito mundo. Ut vero aliquanto claris et ille ipse locus Iohan. 8 et vox haec intelligatur, [?: ] bam alterius cuiusdam annotationem. A principis, ἀπ' ἀρχῆς : Quotiescunque fit principii mentio, significationem illius ad id de quo agitur, accommodare necesse est. Quum ergo hîc Iohan. 8. agatur de homodio, cuius arguitur reus Satan ab initio, certe necesse est ut (quod etiam facit Nonnus) ad ipsius mundi, atque adeo hominis initium referas, non autem ad [?: ] nae ipsius initium, nisi quatenus coepit esse homicide nedum ut hinc constituas, ab aeterno diabolum [?: ] tisse: aut illud testimonium de filii Dei aeternitate eludas, de quo dictum est supra Iohan. 1. cap. Neque eam hîc simpliciter dicitur diabolus fuisse ab initio, ut qui dicitur Sermo ab initio fuisse, id est extitisse: et quid per praeteritum imperfectum, ut sciamus eius hypcrisim antiquiorem omnium rerum creatione, id est aeternam esse. nihil in quam eiusmodi hic dicitur de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus [?: ] ter haec refero ad illud primum momentum quo [?: cre--- ] est homo, sed principium hoc etiam extendo ad tempus creationi mundi ac ipsius hominis vicinum, quo scilicet [?: ] mo est a diabolo occisus. Eodem modo et Matth. [?: ] divortiorum nimia licentia pronunciat Christus [?: ]

-- 491 --

957/958 initio, aut a principio non ita fuisse. ubi etiam inquit: Qui fecit ab initio hominem. ubi principium, etiam de prima illa mundi ac omnium rerum conditione et dispositione intelligi ferme, ut in Genesi, necesse est: nisi quod iuxta Regulam paulo ante indicatam, oportet accommodari hanc vocem, et eius significationem, ad id de quo agitur. Saepe tamen haec phrasis plenius legitur, addita voce Creationis, scilicet mundi: ut Mar. 10. 13. et 2. Pet. 3. Unde clarius cernitur, de quonam initio sint tales phrases intelligendae, cum ita absolute de rebus antiquissimis ponuntur. Iohan. cap. 1. suae primae Epistolae inquit: Scribo vobis praeceptum vetus, quod habuistis a principio. Vetus hoc praeceptum est, sermo ille, quem audistis ab initio. Principium, aut initium, significat hic instaurationem legis, aut formationem populi Israelitici in gentem ordinatam ac Ecclesiae constitutam, quod factum est in eductione ex Aegypto. Accommodanda igitur est huius vocis significatio, uti dictum est, ad rem scopumque praesentem. Iohan. 6 est, Christum novisse ab initio qui nam non crederent. Item 16 inquit: Haec nolui vobis dicere initio, quia vobiscum fui. Ubi principium ad rem praesentem accommodandum est, nempe ad praedicationem Christi. In Epistola Iudae dicuntur lapsi angeli non servasse suum principium, aut originem: id est, suamillam originalem nativamque bonitatem, nempe imaginem Dei, ad quam initio ficti formatique fuerant. Illud igitur suum bonum principium non conservarunt, seu illam initialem indolem. Sic Christus dicit, eos non perstitisse in veritate. Principium ergo, aut origo, veluti nomen abstractum ponitur ibi more Hebraeorum, pro subiecto, et ipsius concreto: Origo pro originali, ac ipsissima divinitûs informata (ut [?: --a ] dicam) aurea substantia aut bonitate, seu imagine Dei. Sic et aliis linguis saepe Principium pro prima conditione et sorte, vel etiam pro prima parte rei ponitur. Matth. 24, principia dolorum ea sunt. Tecum principium in die virtutis tuae: habet in Vulgata Psal. 110. quod nil significat. In Hebraeo est, Populus tuus spontanei [?: -ut ] prompti, scilicet ad cultum tuum, in die victoriae tuae, seu cum viceris ac debellaveris hostes tuos, et populum tuum redemeris. Principium, aut caput verborum [?: ] veritas, et in seculum omne iudicium tuum iustum. Ubi possis per Caput, tum tempus intelligere, quod semper inde ab initio sermo Dei verax fuerat: tum per aliam metaphoram, pro summa rei, et quod praecipuum in re est in qua significatione voce Capitis etiam Latini utuntur. Si non posuero Ierusalem in principio aut capite lae [?: -ciae ] meae: Psal. 137. id est, Si non erit Syon aut Ecclesia Dei praecipuum meum gaudium, quo praecipue oblectabor. Principium sapientiae timor Domini. Prov. 1. 9. de saepe alias. Recte sane ac utiliter in sacra Scriptura toties inculcatur, quod initium sapientiae sit timor Domini, multae enim sunt eius rei rausae. Primum quidem, quod qui timet Dominum, is et regitur ab eo, et donis [?: -ariis ] ornatur tum in noticiis, tum et in voluntate, actionibusque Secundo: qui timet Dominum, is etiam [?: ] obedire studet, ac ad eius voluntatem mores actioesque suas componit: nihil turpiter, temere, audacter, [?: -enter ] , aut alio qui reprehensibiliter facit: quod verae ac practicae sapientiae proprium est munus. Tertio: qui [?: ] Dominum is meditatur in lege eius die ac necte, ubi est mirifica et vere divina sapientia. Nam ipsa prima elementa Christianismi longe maximam, mundoque ignotam sapientiam continent: ut scire, esse tantum unum Deum esse causam et gubernatorem omnium, unde omnia bona veniant et petenda sint: hominem sic conditum, sic lapsum, corruptum, redemptum, qui eius finis [?: ] beatitudo, quod verum officium. Postremo, ipsa vera ac vina fides in pectore pii hominis existens ac vigens, mirifice eum dirigit ac gubernat, ut stabili quadam ratione vitam suam regat, non quavis aurula, rumusculo, spe, metu, aliorum persuasionibus aut affectibus impulsus huc atque illuc vacillet, modo hoc modo illud probet, improbet, velit, nolit, etc. Principium Evangely, Paulus Phil. 4 vocat principium suae praedicationis Evangelii, in Macedonia factae. Sic Oseas cap. 1, Principium sermonis Iehovae ad Oseam. id est, prima patefactio, prima prophetia. Iohan. 8, cum Christus interrogatus quis' nam ipse sit, respondit: Principium quod et loquor vobis. In quo loco multi interpretes veteres ac moderni sese vehementer torserunt. Simplicissimus autem, et proculdubio verissimus sensus est, quod Dominus eis respondeat, se eum esse, quem se toties sit professus: nempe verum Meschiam ac servatorem totius mundi. Verum adscribam alterius cuiusdam prolixum annotatum super hunc locum, ut eo magis omne dubium de vero sensu dicti illius rudioribus eximatur. Id quod a principio dico vobis, τὴν ἀρχὴν ὅτι καὶ λέγω ὑμῖν . Hanc expositionem etiam affert Stapulensis. Sed quia hic locus infinitis pene modis fuit expositus, et vera eius explicatio a significatione verborum pendet, primum explicabo, cum bona lectoris venia, diversas interpretationes: deinde paucis dicam, quomodo putem esse intelligendum. Augustinus ergo (ut Eras, observavit) τὴν ἀρχὴν putat nomen esse: et quia videt parum convenire quartum casum interrogationis formulae, sic conatur hoc excusare, ut dicat illud, Tu quis es, perinde valere ac si dixissent Iudaei, Quem te esse dicis, aut quem te esse credemus? Et quasi sic interrogassent, Christum respondisse quarto casu, Principium. id est, Quaeritis quid debeatis credere? Credite me esse principium. Deinde particulam ὅτι , pro causali interpretatur, hoc modo, Quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendo. Nam si principium, sicuti est, maneret apud Patrem, et non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, quum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possint? Ergo credite, inquit, me esse principium: quod ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Haec ille. quae sane sunt magis detorta, quam ut refutatione indigeant. Ambrosius (ut idem Eras. annotat) in eadem est sententia, nisi quod pro Quia legit Qui: id est, ὅς vel ὅστις , repugnante omnium codicum fide. Is, cuius commentariorum in Iohannem libros quatuor Clichtoveus ille sophista sub Cyrilli nomine edidit, eandem prorsus interpretationem affert, atque Ambrosius. Reliqui omnes eruditi quos mihi contigit inspicere, τὴν ἀρχὴν accipiunt pro adverbio (ut omnino poscit Graecae linguae ratio) sed diverso sensu. Alii enim explicant, Principio, id est primo loco, id vobis scilicet respondeo, me eum esse qui vobiscum loquar. Verum haec expositio et coacta est, et frigidam sententiam habet: denique etiam Graecis codicibus repugnat, in quibus legitur ὅτι , non ὅς . Alii sic exponunt, Principio id sum quod etiam dico vobis: id est, non statim vobis indignis explico quicquid sum, sed hoc primum dico, dum scilicet aptiores eritis reliquis audiendis, me missum esse a Patre et praeconem vitae. Sed haec quoque expositio (ne quid aliud dicam) longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit hic sensus: In peccatis vestris moriemini, primum ob id

-- 492 --

959/960 ipsum quod haec loquar vobis. Deinde pro eo quod subiici oportuit secundam et tertiam aliquam rationem, addit in genere: Multa habeo de vobis dicere. Sed quorsum ista interrogatione spreta, tam obscure loquatur Dominus? Quidam denique ex recentioribus exponit, Prorsus id quod loquor vobiscum: id est, plane illud ipsum verbum sum, quod loquor vobiscum. quia Christus est verbum Patris: et quia se verbum esse testatur, vult in verbo cognosci. Haec vero interpretatio multo planior est quam caeterae omnes superiores, neque ullum verbum detorquet. Nam apud Graecos constat τὴν ἀρχὴν interdum declarare παντελῶς καὶ ὅλως . Sed mihi tamen videtur nimis arguta, si eos spectemus quos alloquebatur Dominus, quorum etiam ruditati omnibus modis sese accommodat. Deinde cur non potius dixisset ὅς καὶ λαλῶ , vel ὁ καὶ λαλῶν ὑμῖν , id est, qui loquor vobis? quum praesertim ὁ λόγος apud Graecos masculino genere efferatur. Superest una Nonni expositio (neque enim omnes libuit commemorare) quam ultimo loco adscripsi, quod eam caeteris anteponam. Quaesierunt, inquit, Iudaei, τὶς σὺ πέλεις; καὶ χριστὸς ἀνίαχειν, ὅτι περ' ὑμῖν ἐξ ἀρχῆς ὀάριζον, ἔχων νήριθμα δικάζειν καὶ λαλέιν, ἀλλ' οὗτος ἐτήτυμος ὅς με γεινέθλῃ ἀνδρομέῃ προέηκε . Hi sunt illius versiculi: quos eo libentius adscripsi, quod vulgo legantur corruptissimi, et videam a plerisque non fuisse commode explicatos. Apparet autem ex illis, τὴν ἀρχὴν nihil aliud declarare quam ἐξαρχῆς , idque per traiectionem construendum esse cum verbo λαλῶ : deinde ὅτι scribendum esse, ita ut non sit coniunctio, sed provocabulum. Postremo, repetendum esse ἀπὸ τοῦ κοινοῦ verbum εἰμὶ : ut in summa intelligamus, Christum quaerentibus Iudaeis quid esset? respondere, se id esse quod ab initio ipsis dixisset: id est, quod iam pridem toties et tot modis illis inculcarat. Quid enim aliud tot concionibus conatus est illis exponere, quam et quis esset, et unde esset, et cur in hunc mundum venisset? Cur autem hanc expositionem prae caeteris amplecterer, plurimis rationibus sum adductus. Nam quod ad rem ipsam attinet, plana est sententia, neque subtilis, neque detorta, sed ad quaestionem maxime accommodata. Deinde vero, in verborum explicatione servatur genuina ac propria explicatio. Nam quod ad traiectionem attinet, infinita pene similia exempla occurrunt, quae passim annotavimus. ut Rom. 12, et apud Lucam saepe, et infra in hoc ipso 8. cap. ὅ, τι vero, non ὅτι scribendum esse, docet maxima pars superiorum interpretationum, et ita etiam legitur in Theophylacto Romano. Postremo, haec est natura responsionum, ut in iis repetatur verbum positum in quaestione: ut hoc loco plane sit germana repetitio verbi substantivi, quod fuerat in quaestione usurpatum. Quod autem attinet ad particulam καὶ , quamvis ea possit non incommode accipi pro Etiam: tamen malui tanquam redundantem praeterire. Est enim hic pleonasmus in Graeco sermone non modo usitatus, sed etiam elegans, idque in eodem prorsus dicendi genere, et eodem sequente verbo: ut apud Synesium, ἵν' εἰδῶμεν ὅ, τι καὶ λέγει , Ut sciamus quid ille dicat. Sic apud Gregorium saepe, τί χρὴ καὶ λέγειν ; Deinde utitur praesenti tempore λαλῶ Evangelista, non sine emphasi. quasi diceret: Ego id sum quod ab initio dixi vobis, et nunc etiam dico: nimirum lux, vita, veritas, etc. Christus in Apocalypsi dicitur principium et finis, primus et ultimus, α et ω : quia ante omnia in aeternum fuit, et postea in aeternum permanebit, ut supra in voce Primus dixi. Quis ascendet nobis in principio ad bellum? Iudic. 1. id est, quae' nam tribus ducatum et primam pugnam habebit? 1. Paral. 11. Quicunque interfecerit Iebusaeum in principio.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.