Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PROFANUM. Triplices res ac homines sunt: primum quae dicuntur sanctae aut sacrae, quae peculiariter sunt Deo eiusque cultui destinatae: deinde communes, quae hominum usui et communi vitae: postremo immundae [?: -purae ] , quae tum Deo suo quodam modo displicent, tum hominib. sunt illicitae. Vox igitur Profanus, sicut et [?: Con- ] alias res communi vitae concessas notat, alias vero eas quae plane immundae habentur: quae vocis ambiguitas et diversis reb. communitas in de venit, quod neutrae hae posteriores sacrae sunt, et quod tota ista vita immundicia ac peccatis plena, seu potius cum peccatis ac immundicia confusa et commixta est. Proponam autem pauca exempla significationum istius nominis. Profanare vineam aut [?: ] , est certis quibusdam ceremoniis eas licitas usui hominum facere. Nam antequam id fieret, Deo sacrae, et hominibus ilicitae, mox ab earum primo initio habebantur: sicut supra tum alibi, tum et in voce Praeputii dictum est. Legimus igitur Levit. 19, et Iere. 31, Adhuc plantabitis vineas in

-- 495 --

965/966 montibus, plantabunt plantantes, et profanabunt. In hac significatione Profanum vulgo, et etiam apud erudiriores scriptores plerunque accipitur. Sic saepe profani dicuntur omnes non consecrati. Posterior significatio est, cum rem immunda ac contaminatam notat. Mulierem prophanam, aut meretricem non accipiant sacerdotes. Levit. 21. bis repetitur. Sic Latini quoque saepe sceleratos ac nefarios homines prophanos vocant. In hac significatione usurpatur etiam in Novo Testamento. Hebr. 12, Ne quis sit inter vos fornicator aut profanus, sicut Esau pro unico edulio vendidit primogenita. Sic 2. Tim. 2, Profanas vocum inanitates cohibe. Idem dicitur 1. Tim. 6. Tertia, quaedam metaphorica significatio est, cum indicat rem aut personam omni sua priori dignitate privare, in terram abiicere, et veluti omnib. contemnendam ac conculcandam proponere. Psal. 89. Abiecisti pactum servi tui, profanasti in terram diadema eius. id est, ludibrio et iniuriis omnium exposuisti. Est significatio et phrasis contraria illi, cum Romani suos tribunos sanctos, aut moenia sancta vocarunt. id est, in violabilia, et omni honore et quasi religiositate persequenda et tractam da Isa. 23, ut prophanaret superbiam omnis gloriae. id est, abiiceret, et contemptos redderet nos qui superbi ac potentes fuerunt. Sic Aen. 11.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.