Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
PROGENIES, a progenerando ducta vox, significat primum stirpem aut familiam aliquam, seu totam cognationem. Sic filii Iacob ex Aegypto reversi dicunt patri, se a praefecto Aegypti per ordinem interrogatos esse de tota sua progenie: Genes. 43. Secundo, progenies significat posteros alicuius, filios, nepotes, pronepotes, et alios. Iosuae vigesimo secundo, Extruximus altare in testimonium inter vos et nos, progeniemque nostram. id est, posteros. Tertio, progenies significat aetatem, nempe tum tempora ipsa seculorum, tum homines singulis seculis existentes. Psalm. 48, Ut narretis in progenie altera. Psalm. 49. Cogitatio eorum est quod sua progenies sit duratura a progenie in progeniem. Alii, A' generatione in generationem: quod idem est. Sic diva Virgo canit Luc. 1. Misericordia eius a progenie in progeniem timentibus eum: id est, in omnem posteritatem, aut in perpetuum, semper est misericors timentibus. Ioannes Baptista Matth. 3, et Christus 12 ac 23, vocant Pharisaeos progeniem viperarum: ubi non ipsam procreationem viperarum, quasi sint ex viperis procreati: sed naturam aut indolem, malitiamque plane viperinam eis obiiciunt, quam ex utero matris attulerunt, ita ut sua perversitate maiorum malitiam referant. Ideo Dominus inquit Matth. 12. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? nam ex abundantia cordis os loquitur. Non igitur agitur de causa aut parentibus illorum, sed de inhaerente malitia. Sic et Matth. 23: Serpentes, progenies viperarum, quomodo potestis effugere a iudicio gehennae? Ubi idem per serpentes voce metaphorica, quod per progeniem viperarum, indicatur, nempe inhaerens serpentina pravitas. Sic Christus obiiciens Iudaeis, quod sint ex patre diabolo, non tantum primam illam occupationem ac deformationem, qua Satan genus humanum in suam potestatem redactum, ex imagine Dei in suam transformavit, obiicit: sed etiam inhaerentem diabolicam malitiam, quam secum ex utero matris attulerint. Vide in voce Filii. Pervenient in progeniem patrum suorum, et usque in aeternum non videbunt lumen. id est, tandem in suo impio curriculo vitae perseverantes morientur, et in inferno in perpetuis tenebris, ubi sunt et maiores eorum, sepelientur. Vide supra in voce Generatio, cum qua hoc vocabulum interdum convenit.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|