Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PROMISSIO tum in singulari, tum in plurali numero, crebro in Novo testamento, praesertim in Epistolis Paulinis, significat per excellentiam ipsum Evangelium, seu promissionem exhibendi Meschiae, et gratuitae per eum cum Deo reconciliationis, iustitiae ac vitae: quae promissa beneficia nos credere et fide apprehendere iubemur. Rom. 4. Si enim ii qui ex lege sunt, haeredes sunt, inanis facta est fides, et irrita facta est promissio. Et mox: Propterea per gratiam, ut firma sit promissio. id est, ut Evangelium, quod proprie, est promissio de filio et eius beneficiis, sit nobis ratum ac certum. ideo est gratuita: quae si ex lege, aut legali iustitia penderet, nequaquam esset rata ac firma: quandoquidem nos legem non servamus. Gal. 3, Lex non abrogat promissionem. nam si ex lege haereditas esset, non iam ex promissione: Abrahae vero Deus per promissionem largitus est haereditatem. Sic et in plurali numero ibidem legitur, pro solo Evangelio: Abrahae vero dictae sunt promissiones, et semini eius. id est, una eademque illa promissio saepius iterata. Sic mox: Lex igitur adversus promissiones? Observandum igitur diligenter est, quod quoties Paulus confert legem cum promissione, instituat collationem legis et Evangelii. In voce Promissio ἐπαγγελία , diligenter observandum est, quod Budaeus annotavit: eam Graecis significare gratuitam ultroneanque promissionem. Talis enim prorsus est promissio Evangelii, quod non merenti, aut ei cui aliquid debeatur offert, sed prorsus gratis, ac indigno. Talis vis est etiam verbi Profiteri et polliceri. Vulgata versio, alicubi etiam Erasmus, pro promittere et promissio, habent repromittere et repromissio. Est autem Repromissio (definitoribus Iureconsultis) iterata promissio: ubi praeter fideiussorem etiam ipse debitor iterum atque iterum promittit. Vide Repromissio. Aliquando Promissio significat ipsa promissa bona. Gal. 3. Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio exfide Iesu Christi daretur credentibus. Hebr. 10. Patientia vobis opus est, ut ubi voluntatem Dei feceritis, reportetis promissionem. id est, consequamini promissam aeternam gloriam. Sic ibidem 6, Qui per fidem et patientiam haereditant promissiones. Act. 1, Ut Hierosolymis expectarent promissionem patris: id est, promissum bonum, nempe Spiritum S. Promissio Spiritus, pro promisso Spiritu S. Act. 2. Promissionem Spiritus a patre accipiens. Gal. 3. Ut promissionem Spiritus

-- 498 --

971/972 accipiamus per fidem. Sic vicissim dicitur Spiritus promissionis: Eph. 1. Signati estis Spiritu promissionis. id est, promisso Spiritu S. Sic etiam dicitur Promissio vitae, pro vita promissa: 2. Timoth. 1. Filii promissionis. id est, ad quos pertinent promissiones. quique eas credunt et accipiunt. Sed tamen, si propriissime exponere velis, significat, eos qui per divinam promissionem ex gentilib. filii Abrahae facti sunt. Sicut et Isaacus ei, deficientibus iam ipsius et Sarae naturalibus viribus, per gratiam Dei promissionemque contigit. Contra Carnis filii vocantur Iudaei, quos naturalibus carnis viribus procreavit. Roman. 9: Hoc est, non filii carnis (Abrahae,) filii Dei, sed filii promissionis computantur in semen, aut posteritatem. Gal. 4: Nos igitur, fratres, secundum Isaac filii, promissionis sumus. Quomodo autem ista promissionis generatio fiat, exponit Paulus Rom. 4. Ut esset pater omnium credentium in praeputio, etc. iis qui incedunt vestigiis fidei Abraham, etc. sed etiam semini quod est ex fide Abraham, qui est pater omnium nostrum, id est, qui perinde credunt, sicut Abraham ipse. Confirmare promissiones: pro, implere. Rom. 15, Dico Iesum Christum fuisse ministrum circumcisionis pro veritate Dei, ut confirmaret promissiones patrum. Id est, ut promissiones patrib. factas de mittendo redemptore, reipsa eorum posteris Iudaeis seu circumcisis praestaret. Haec enim promissionis optima ac solidissima confirmatio est, cum reipsa praestatur. Omnes promissiones Dei in ipso sunt Etiam et Amen, 2. Cor. 1. id est, certae ac ratae, immobilesque. Hoc est mandatum primum in promissione, Eph. 6. id est, habens promissionem: nempe quartum, de honorandis parentibus. In significat ibi cum, sicut in ea praepositione supra dixi: vel etiam dicas, quod ea praepositio alteri substantivo alterum adglutinat sicut adiectivum, ut idem sit ac Est primum mandatum promissivum. De qua constructione in Nominib. 2. Petr. 3. Ubi est promissio adventus eius, id est, an' non irrita et falsa est facta promissio Christi de eius extremo adventu et iudicio? PROMISSUM: pro, res promissa, aut bonum promissum. Luc. 24, Mittam promissum patris. Rom. 9 Quorum sunt, obsequium et promissa. in Graeco est, Cultus et promissiones. 2. Pet. 1. Maxima et preciosa promissa nobis sunt donata, ut divinae naturae participes efficeremur. id est, promissa bona.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.