Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PROPOSITUM, est certa animi cogitatio, ac ve-luti decretum, ad quod in singulis partibus, actionibus, aut etiam tota vita in agendo, consultando et conando contendimus. Bonum propositum dicimus, cum bonum et laudabilem finem nobis in agendo praeponimus, aut certe nos talem esse opinamur: [?: ] vero, contra. Tribuitur autem propositum in Sacris literis, tum homini, tum Deo. Homini, ut cum Pialus secundae Timothei tertio inquit: Tu affectatus es nostrum propositum: id est, scopum aut intentionem mentis, quam etiam proaeresin aut electionem vocare queas. De Dei proposito inquit Paulus Ephes. primo: Praedestinati sumus secundum proposirum omnia agentis Dei, secundum consilium voluntatis eius Ubi idem videtur Apostolus dicere propositum Dei, quod consilium voluntatis eius. Hoc vero differt propositum Dei ab humano, quod nostrum [?: prop- ] pendet plerunque ex rerum ipsarum natura, aut [?: ] no externa causa: ideo enim alicui bene cupimus, aut etiam benefacere conamur, quia bonum esse virii, aut nobis amicum utilemve iudicamus. At propositi [?: ] ni causa est interna eius libera voluntas, ac incomprehensibilis nobis sapientia et bonitas. Quare plerumque ideo a Paulo Dei propositum inculcatur, ut celebretur eius gratuita misericordia, et omnia nostra merita excludantur. Ideo etiam secundae Timothaei primo inquit. Deus servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia, quae data est nobis in Christo IESU. Sic et Romanorum [?: ] no: Nondum enim natis pueris, cum neque boni aliquid fecissent, neque mali, ut propositum Dei, quid est secundum electionem, maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est ei, (matri Rebeccae) [?: M- ]

-- 501 --

977/978 serviet minori. ubi propositum Dei opponitur meritis ac operibus nostris. Sic Romanorum octavo dicit Paulus: Scimus, quod diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum, iis qui secundum propositum eius vocati sunt. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam explicationem, huius tam magni momenti vocis. Propositum solet vocare Paulus, quod Deus ab aeterno apud se pro bona sua voluntate constituit: ut id plane sit, quod dicitur ὡρισμένη βουλὴ . Actorum secundo definitum consilium, et εὐδοκία τοῦ θεοῦ, ἣν προέθετο ἐν αὐτῷ , Beneplacitum Dei quod proposuit in seipso. Et βουλὴ ἐν θελήματος τοῦ θεοῦ , consilium voluntatis Dei: Ephes. primo et undecimo. Itaque gravissime hallucinantur, et Apostoli sententiae repugnant ex diametro, qui bonum hominis propositum praevisum intelligunt: quasi quicquam boni in nobis sit, quod praevidere possit Deus, nisi prius proposuerit illud nobis inserere: quasi denique Paulus ubique Dei propositum non opponat hominum operibus, ut secundae Timoth. primo. Et tamen ita ludunt Graeci Theologi, quorum dux et princeps est Origenes, in hoc loco et aliis similibus pervertendis: Haec ille. Act undecimo, Discipuli proposuerunt aliquid mittere in ministerium habitantibus in Hierusalem. id est, decreverunt. PROPONERE quoque nonnunquam valde emphaticam significationem habet. significat enim non tantum publice aliquid ponere, sed etiam quasi cum quodam certo ac firmo decreto aut sententia, quod volumus, ab omnibus magnifieri, et veluti observari. Sic dicit Paulus Romanorum tertio, IESUM esse a Deo propositum propitiatorium. Quasi dicerett: Deus hunc IESUM publice, et cum gravi, certo, immotoque decreto orbi terrarum proposuit, severissimeque mandavit. ut omnes eum pro suo unico propitiatorio aut medio rationeque placandi Deum agnoscant, accipiant et observent, eoque utantur. Actorum quarto dicitur, nomen IESU esse datum, in quo omnes oporteat servari. Iohannes primae tertio capite dicit, eum esse missum a Deo propitiatorium, seu ut esset nostrum propitiatorium. Sic Ioannis sexto dicit Christus, se a patre in hoc obsignatum esse, ut det hominibus panem vitae aeternae. Ab hac significatione venit etiam vox in Scholis nota Propositio: qua vocamus sententias publice omnibus cognoscendas, et accipiendas, positas aut assertas. Quo vocabulo utitur Vulgata versio etiam Psalmo quadragesimonono, et septuagesimo octavo, pro certa ac immota, omnibusque modis amplectenda doctrina. Aperiam in parabola os meum, et proferam sententias antiquas. In Hebraeo est vox חיד Chid, quae solet crebro significare aenigma. Sic Christus dicitur proposuisse parabolas: et Paulus primae Timoth. quarto, Haec proponens fratribus. id est, talia eos docens. Panes propositionis, habet Vulgata Exodi vigesimo quinto, Levit. vigesimo primo, et Numer. quarto: ubi etiam describuntur. Sic in Novo testamento Matthaei duodecimo, et Lucae sexto. Sed in Hebraeo est, Panes facierum. Dicti autem sunt ita, quia veluti ante faciem. Dei ponebantur. Propositionis autem [?: ] ideo sunt nominati, quod in mensa in tabernaculo publice ponebantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.