Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PROXIMUS est is nobis, cui divinis ac humans legibus, ut eum maxime curemus et iuvemus, obstricti sumus. Sic sumus primum nobismet obligati, ac nos regamus, nostram vitam, corpus et animam recte foveamus ac curemus, in huius et futurae vitae rebus. Unde gravius peccat, qui in semet peccat, quam qui in alium: qui suam salutem temporariam aut aeternam negligit, aut etiam semet interficit, quam qui alium. Secundo loco sunt, parentes, liberi, uxor, etc. Quare etiam Paulus vult, ut unusquisque suos domesticos praecipue curet: quod qui negligat, sit infideli deterior. Porro autem, quia etiam alium quemvis hominem Dei mandato diligere tenemur ut nosmetipsos: ideo Christus legisperito interroganti Lucae decimo, quidnam sit noster proximus? ostendit parabola saucii et Samaritani, omnem hominem ope nostra indigentem (praesertim in extrema necessitate: et ubi non sunt aliiqui melius possint, velint ac debeant ei succurrere) esse nobis proximum, ita ut, si possimus, etiam cum gravi nostro incommodo ei succuramus. Ubi nihilominus manet illud discrimen, ut si Samaritanus iuxta illis saucium reperisset patrem, filium, aut uxorem sui perinde male affectam, nec posset, utrique succurrere, magis sit ei proximus suus pater aut filius, quam ille alter, magisque ei quam alteri succurrere teneatur. Porro voce Proximi multum utitur vetus versio in Veteri Testamento: ubi in Hebraeo est plerunque socius, [?: R-- ] רעה . Verum idem sensus aut vis vocis est. Significat autem ei quemvis alium hominem. Omnes enim [?: ] Deus esse nobis socios huius vitae, et cultus divina [?: ] Genesis undecimo. Dixit quisque ad proximum suum, Faciamus lateres. Et mox: Ne intelligat vir proximum suum. Exodi secundo: Quare percutis prroximum tuum. Exodi vigesimo: Non loqueris [?: c--- ] proximum tuum falsum testimonium: Non concupiscas domum proximi tui. Et mox sequenti: Si quis percusserit proximum suum. Et mox sequenti: Si quis dederit argentum proximo suo: Si quis extenderit [?: ] num in rem proximi sui. ibidem, et alibi saepissime. Sic etiam accipitur, cum toties charitatis praeceptum inculcatur, Dilige proximum tuum sicut teipsom: Matthaei quinto, et decimonono, et vigesimosecundo Lucae duodecimo, Romanorum decimotertio: Qui dixit proximum, legem implevit. Non docebitur proximum suum: Ieremiae trigesimoprimo, et Hebraeorum octavo. Sic: Tu quis es, qui iudicas proximum [?: ] Iacob quarto. id est, quemcunque alium hominem. Porro cum in praedicto loco Lucae quaerit vicissim Christus a leguleio, quis nam illorum trium videatur proximus fuisse saucio? et ille respondet, Samaritanum: non negatur, illos alios duos, Sacerdotem nempe et Levitam perinde fuisse saucii proximos, sed indicatur, hunc solum recte [?: ] lexisse officium proximi, seque vere ac reipsa [?: praest--- ] se proximum illi ope ipsius indigenti. q. d. Christus. Quis nam horum trium se vere ac reipsa praestit [?: ] mum? Non igitur de iure, sed de facto loquitur. De [?: ] omnes tres erant proximi, sed facto ac reipsa, ille [?: ] se talem praestitit. Augustinus libro de Doctrina Christiana

-- 503 --

981/982 capite trigesimo. ita definit Proximum: Eum intelligimus proximum esse, cui vel exhibendum est [?: of--m ] misericordiae, si indiget: vel exhibendum esset, si indigeret. Videtur aliquid dicere, et tamen nihil dicit. Omni enim indigenti charitatis officium exhibendum est, quatenus nobis modo possibile est: et omnis homo noster est proximus, praesertim cum nostra ope indiget Non igitur ostendit Augustinus, quis nam et quatenus nobis sit proximus: sed perinde relinquit auditorem incertum, ut ante fuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.