Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PARIO, alias obscuras locutiones efficit propia, alias figurata significatione. Prius de orientibus expropria significatione dicemus. In dolore paries filios, Gennesis tertio, significat omnes illas molestias conceptionis, gestationis, lactationis et educationis liberorum. Si hac nocte concepero et peperero filios, Ruth. 1. pro, si nunc statim nasceretur mihi filius, qui vos pro fratre, uti moris legisque est, ducere deberet, tamen nimis longum vobis foret expectare eius maturitatem. Donec sterilis peperit septem, et multos habens filios infirmata est: 1. Sam. 2: id est, donec Deo benedicente [?: ] rilis facta est valde fructifera: et contra, quae abundabat prole orbata est. Cerva in agro peperit et [?: des- ] Ierem. 14. id est, tanta erit siccitas et terra [?: nasce- ] inopia, ut cerva pariens prae fame neglectura sit [?: ] suum. Iam cogita, quis erit hominum status in tanta [?: ] ctus inopia? Caecus et claudus, praegnans et [?: pue-p- ] simul erunt, Hierem. 31. id est, varia et promiscua turba ex gentilibus convertetur. Per metaphoram porro non paucos Hebraismos efficit. Proverb. 27, Nescis quid ventura pariat dies. Filii venerunt usque ad matricem, et non adest vis pariendi: 2. Regum 19. Isaiae 37. pro, res adducta est in summum discrimen, nec cernimus ullum tantorum malorum exitum perinde ergo in media calamitate haeremus, ac si parturiens in ipso iam momento edendi foetus omnibus viribus destituatur, ubi maxime eam conari oporteret. Parere ventum, est nihil

-- 425 --

825/826 parere, nihil efficere aut proficere maximo conatu ac labore Isaiae 26: Concepimus, doluimus (sicut parturientes) sicut si peperissemus ventum, salutes non fecimus. pro, maximam calamitatem crucemque sustinemus, neque quicquam efficimus, proficimus, aut ex hisce miseriis evadimus, licet gravissime laboremus ac sudemus. Concipietis quisquilias, parietis stipulam, spiritus vester absumet vos: Isaiae 33. id est, inanes spes expugnandae Hierosolymae concipitis, et tamen nihil efficietis: sed ista ipsa consilia ac furor vester, quo contra Hierosolymam concitati estis, perdet vos. Concipiunt laborem, et pariunt vanitatem: Isaiae 59, Psalmo septimo, Iob 15.. Utraque vox significat tum culpam, tum poenam. Labor enim alias active, conatum malorum in aliorum miserias directum significat: alias laboriosum ac difficilem, passive. Sic et vanitas alias rem nullius momenti notat, alias ipsam iniquitatem: sicut et Latinis vanitas utrunque notat. Potest ergo sensus esse: Maximo ac laboriosissimo conatu nihil proficient, irritus erit eorum conatus, vel nil nisi malum ac peccatum patrant: vel denique impiis consiliis conatibusque noxia et prava opera efficiunt. Cupiditas concipiens parit peccatum: Iacob. 1. id est, pravi affectus ac veluti perpetui aestus originalis malitiae, concipientes aliquam pravam cogitationem ac consilium, tandem patrant pessimum externum opus. Priusquam pariat decretum, Zoph. 2. id est, priusquam Deus incipiat sententiam suam contra vos exequi: seu, ut alibi inquit, priusquam exarserit ira eius. Parere, pro spirituali filiorum seu fidelium partu accipitur. Isaiae sexagesimosexto: Antequam parturiat, peperit: et antequam ei veniat dolor, enixa est masculum. Quis audivit tale, et quis vidit huic simile? Nunquid corripietur terra die uno, aut nascetur gens vice una? Parturientis dolores et angustiae, valde crebro leguntur in Sacris literis: quibus summi et acerbissimi dolores ac moerores, calamitatesque notantur. Hieremias capite trigesimo quaerit, an etiam pariant viri? Quod si non pariunt, inquit, quare habent tristem speciem parturientium? id est, tristes sunt, dolent, gemunt, exclamant, etc. Hac eadem metaphora etiam Paulus Rom. 8 utitur, cum dicit, totam rerum naturam ingemiscere et parturire: id est, maximo cum dolore ac molestia expectare liberationem, parturientis instar. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis. id est, quos maximo dolore ac solicitudine conor in viam reducere. Vide et infra in voce Praegnans.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.