Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PACTUM vox maxima ex parte exposita est in suo synonymo, voce Foederis. dicetur aliquid de ea etiam infra in voce Testamenti. nam in Hebraeo est plerunque [?: ] et eadem vox, nempe ברית Berith: quod Interpretes varie verterunt: LXX crebro διαθήκην , quod Vulgata

-- 419 --

813/814 porro Testamentum reddidit: Aquila, teste Hieronymo, συνθήκην . Quare iam tantum quasdam phrases huius hominis exponemus. Pactum salis, significat pactum firmum ac inviolabile, perduransque, vel etiam sacrosanctum. Ratio locutionis est, vel quia salita durant, et non putrefiunt: vel quia sal in omnibus sacrificiis adhibebatur, et porro pacta sacrificiis confirmabantur: ut pactum salis idem sonet ac sacrum, vel sacrificio confirmatum. Tali foedere promittit Deus Aaroni et eius posteris, omnes levationes sacrificiorum: Num. 18, ubi adiunctis verbis quasi semetipsum exponit dicens: Statuto perpetuo pactum salis perpetuum sit coram Domino. Tali pacto etiam Davidi tradidisse regnum Deus dicitur, 2. Par. 12, Nonne quod Iehova dedit regnum Davidi, illi et filiis eius pacto salis. id est, firmo ac immutabili, nempe tandem succedente ei Meschia. Aliquando pactum ferme proprie ipsas conditiones pacti significat, nempe sacram doctrinam, ad quam nos in hoc pacto cum primis obligamus. Omnes semitae Domini benignitas, et veritas custodientibus pactum eius, et testimonia eius. id est, mandata ac religionem eius. Sic supra in voce Foederis ostendimus, ipsum Decalogum interdum vocari foedus. Pactum pacis: Num. 25, Ecce do Pineae sacerdoti pactum pacis. id est, pactum aut promissionem, quod velim ei eiusque posteris dare pacem in ea dignitate, non perdere eos, aut movere loco tam cito. Ingredi pactum, idem quod inire foedus cum aliquo. Ezech. 16. Et ingressus sum pactum tecum. id est, inii coniugale foedus. Sic 2. Par. 15, Venerunt in pactum, quod quaererem Deum patrum suorum. Idem est etiam transire in pactum. Deuter. 29. Ut transeas in pactum Dei tui, et iusiurandum eius. Pactum cum die et nocte, pro ordinatione Dei, ut sit dierum ac noctium perpetua vicissitudo. Hierem. 33. Si potestis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit amplius dies ac nox in tempore suo: etiam pactum meum cum Davide servo meo solvetur, ne sit ei filius, qui regnet in solio eius: et pactum meum cum Levitis et sacerdotibus, ne sint innumeri. Eandem phrasin et paulo post repetit: ubi priore loco pactum significat ordinationem Dei, qua motus caelorum et temporum constituit, et veluti cum eis convenit, ut currant secundum normas ipsis praescriptas. Posteriore vero, promissionem factam Davidi, de perpetua successione posterorum, praesertim Meschiae. Deut. 5, Dominus Deus noster percussit nobiscum foedus in Horeb. non cum patribus nostris Dominus pepigit pactum istud, sed nobiscum: nobiscum in quam, qui hodie hic vivimus. Monet Moyses de instauratione foederis facta, ut ostendat, illos tanto magis obligari ad id foedus servandum. Qui pepigerunt pactum meum super sacrificio. pro, inierunt foedus adhibito sacrificio. Psal. 50. Polluere pactum: Psal. 55. Misit manum in pacificos suos, et prophanavit foedus suum. id est, faciendo contra veluti rupit, violavit et prophanavit foedus, quod debebat ut sacrosanctum servare. Sic Hebr. 10 legitur: Qui sanguinem foederis, per quem sanctificatus fuit: prophanum duxerit. Sic Psal 89 Deus loquitur, Non prophanabo pactum meum, et quod egressum est de labiis meis non mutabo. Idem bis diversis verbis dicit. Foedera enim dum servantur, pro sacrosanctis haberi videntur: at cum violentur, contemni et nihili pendi, ut res nullius momenta profanaque videntur. Praecepit in seculum pactum suum, [?: ] id est, ordinavit, sanxit, promisit, ita ut sit perpetui ratum ac firmum. dicitur idem etiam pactum seculi Gen. 17. Renunciavit vobis pactum: id est, conditiones pacti, Deut. 4. Pactum statuere, Gen. 6, et Levit. 26. pro ratum ac firmum habere, et praestare quod quis in pacto aut foedere promisit. Pactum aut foedus cum lapidibus, Iob 5: supra in voce Foederis exposui. In pactum transire et venire idem sunt, ut paulo ante ostendi. Credo vero phrasin esse sumptam ab illo ritu, qui Gen. 15, et Ier. 34 describitur, ubi sancientes foedus pertransibant inter dissecta animalia. Sic Macedon. reges, teste Livio et Curtio, obligabant sibi suos exercitus. Alias huius vocis phrases vide in Foedere. cum enim una eademque sit vox Hebraea, nihil huc refert, sive per pactum, sive per foedus exponatur. Dicetur vero de hac voce et re, etiam in vocibus Sacramenti et Testamenti.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.