Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PASTOR, ut supra monui, alias politicum gubernatorem significat, ut Isa. 44, Ego dico Cyro, Pastor meus es tu. i. ego iam praedico et ordino eum fore monarcham meum. Hier. 49, Quis pastor stabit contra me? pro, quis rex suos contra me tueri poterit? Alias doctorem verum aut falsum notat, cuius innumera sunt exempla, praesertim in veteri, tametsi etia in novo Testamento. Involvet terram Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo. Hier. 43. i. [?: si- ] tibi convasabit praedam Aegypti, et auferet, sicut pastor in ingraturus res proprias suo arbitrio convasat, convoluit, vestes induit, et aufert. Mesa rex Moab erat pastor, 2 Reg. 3. pro, habebat amplissimam rem pecuariam. Ezech. 37. Servus quoque meus David erit rex eorum, et erit pastor unus super omnes istos: nempe Christus. sicut et Ioan. 10 praedicitur, omnes oves Dei sive ex gentilib. sive ex Iudaeis, unicum pastorem Christum habituras. Zach. 11 praedicitur venturus singularis quidam stultus pastor, qui sit [?: pessim- ] pasturus, aut potius perditurus gregem Domini. De eo tamen exclamat Propheta, ei poenas praedicens: O` pastor idolum, gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius. Nullus pastor perinde merito vocaturidolum, ac Antichristus: quia ille potissimum, non tantum falsam doctrina sparsit, sed etiam colendum et adorandum se omnib. ut Deum quendam obtrusit, ut 2 Thes. et in Daniele habetur: Possis commode idolum pastorem accommodare ad praesentes personatos pastores, qui solo titulo, mitris et baculo ac reditib. pastores sunt, quos tamen Deus deponit, ne pascant amplius. Percute pastorem, et dispergentur greges, Zach. 13. et Matth. 26 haec prophetia capto Christo completa est: et completur, quoties oves Dei privantur veris ac constantib. doctoribus. Zac. 11 est obscurus locus: Succidam tres pastores in menso uno. Quod dictum licet varie exponatur, tamen maxime apta videtur esse illa expositio, quod sub adventum Meschiae destituentur Iudaei suo politico gubernatore, propheta et vero sacerdote, succedentib. meris seductoribus. Pastor bonus, mercenarius, et denique perniciosus, qui furem aut lupum agit, describitur Ioan. 10, et saepe in prophetis. Pastores dicti sunt in Ecclesia illi, qui tum docendo, tum et propugnando populum, tum etiam oratione ac omni denique cura gregem Domini regunt, alunt, tuentur ac servant, ut solent boni pastores oves brutas: unde haec metaphora sumpta est. Pastor magnus, Heb. 3. Pastor et curator animarum nostrarum: 1 Petri 2. Et denique archipastor, aut princeps pastorum, 1 Petri 5, dicitur ipsemet Christus, qui solus est vere bonus pastor et summus pastor, cuiusque est proprie grex, qui solus per Spiritum sanctum pascit animas nostras, et alios inferiores pastores, veluti quosdam suos servulos Ecclesiae largitur ac mittit, Ephes. 4. Quo pulchre facit, quod Hiere. cap. 17 se profitetur huius pastoris servulum aut subpastorem, inquiens: Non recusavi, quo minus essem pastor post te: i. te veluti praeeunte mihi in pascendo, ego quoque adiuvarem, quantum possem, vel plantando, vel rigando: nam dare incrementum, tuum solius opus est. Contraria natura est illorum, de quibus Christus inquit: Quotquot venerunt ANTE me, fures et latrones sunt. Filii vestri erunt pastores in deserto 40 annis: Num. 14. pro, more pastorum oberrabunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.