Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PATER, catachrestice Hebraei saepe usurpant pro avo, proavo, et omnib. maiorib per rectam lineam. Sic Laban vocatur filius Nahor, cum esset nepos eius ex Batuele filio. Sic et Abraham dicitur esse pater Levi, Hebr. 7. Sic Iacobus Gen. 31, vocat Abrahamum patrem suum: Nisi Deus patris mei Abraham. Sic Dan. 5. Nabuchodonosor dicitur pater Belsazer: cum fuerit pater Evilmerodachi, evius filius fuit Belsazer. Secundo, valde multas metaphoricas significationes habet. Ponitur enim pro authore aliquorum, Gen. 4, Iabal fuit pater habitantiam tabernacula, Iubal fuit pater canentium cithara. Possis dicere, significare doctorem. Significat eum, unde aliqui originem trahunt. Gen. 22. Kamuel fuit pater Syrorum. i. Syri ab eo originem habuerunt. Sic mox 36, Pater Edon. Indicat interdum magistrum, aut doctorem. Sic vocantur filii prophetarum. Et Elisaeus clamat ad Eliam: Pater mi, pater mi, currus et equites Israel. 2 Reg. 2. Sic et 1 Sam. 10 dicunt: Quis est pater eorum? s. prophetantium: i. praeceptor. Sic et Paulus quoque 1 Cor. 4, vocat se patre Corinth. i. non tantum praeceptorem, sed etiam primum conversorem. Psal. 68, Pro patrib. nati sunt tibi filii. id est pro mortuis primis doctorib prophetis et Apostolis, successerunt subinde alii, qui iam non tanquam patres, ut illi olim, sed ut filii Ecclesiae fuerunt. Interdum principe denotat. 1 Par. 2, Pater Gilead: pro, princeps eius regionis, vel etiam autor gentis. Sic pater Gibeon, 1. Paral. 8 accipitur, Sic in priore loco, Ipse fuit pater Zaph: Ios. 14. Capita patrum tribuum Israel: i. principes familiarum. Sic et Homerus vocat Iovem patrem hominum et deorum. i. principem, dum et gubernatorem. [?: Pa- ] aliquando in omnibus linguis denotat eum, qui [?: a-e ] et benevolentia, beneficiis et etiam authoritate [?: ] se patrem praestat. Sic Genes. 45 dicit Ioseph ad [?: -es ] , et patri eos referre praecipit, inquiens: Deus [?: ] posuit Pharaoni in patrem. id est, ego rego ac servo, Deo ita per me agente, regem et regnum Aegypti. Sic videtur Helisaeus vocare Heliam non tantum suum, sed et regni totius patrem, non tantum praeceptorem. Sic et Iob cap. 29 inquit, Pater eram pauperibus: id est paterno affectu et beneficiis eos fovi. Sic Psal. 68, Deus dicitur pater orphanorum et viduarum. Isa. 63. Tu es pater noster, Abraham non cognovit nos, neque Israel, id est, tu serva nos paterna cura. Hanc suam paternitatem prolixe inculcat Deus Isa. 46, dicens: se Israelem in utero gestasse, et porro gestaturum esse. Hoc modo in Eccelesia Patres vocamus illos summos doctores Ecclesiae, qui olim floruerunt. Sic credo Latinos Patrem patriae dixisse, summum benefactorem et conservatorem patriae. Pater et mater aliquando quosvis intimos denotat, ut etiam supra monui. Sic Psal. 27 dicitur: Pater meus et mater mea deseruerunt me, Dominus autem suscepit me. id est, intimi ac coniunctissimi mei. Sic videtur Iobus loqui cap. 17. Putre dini dixi, Pater meus es tu. id est, foetores et putrefactiones haemeae, sunt mei intimi, cum quibus solis versor et ago. Patres, saepe quivis maiores et antecessores nostri. Psal. 22, In te speraverunt patres nostri. Psal. 39. Peregrinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. Psalm. 44, Patres nostri nunciaverunt nobis. id est, maiores nostri. Psalm. 106, Peccavimus cum patribus nostris, etc. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua. Sic saepe alias. In hac significatione accipitur Pater, cum variis locutionibus mors indicatur. Aggregari ad patres. Iudic. 2. Introire in progeniem patrum suorum, Psalmo 49. Ire cum patribus. 1 Par. 17. Ingredi ad patres suos, Genesis 15. Recolligi ad patres, 2 Reg. 22. Colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulchra tua. id est, moriendo associabere tuis maioribus, tum corpore in eadem sepulchra maiorum posito, tum anima in sinum Abrahae translata. Sic aliqui putant patrem Ioseph vocari Heli, cum fuerit eius socer. Deus dicitur pater piorum, multiplici ratione. Primum, quia ex semine eius nascuntur, ut Scriptura loquitur. Secundo, quia sunt membra unigeniti filii eius: Caro de carne eius, et os de ossibus. Tertio, quia eos sibi adoptat in filios. Quarto, quia eos paterno amore, officiis ac beneficiis fovet. Quinto, quia instaurata in eis imagine Dei, eum aliquo modo repraesentant, eique similes sunt. Sexto, multiplicem paternitatem etiam Spiritus sanctus agnoscit in corde nostro, eoque clamat Abba pater: et spiritui nostro testimonium praebet, quod filii Dei simus. Christus Ioan. 8 dicit, diabolum esse patrem impiorum, et mendacem. Pater ergo ille impiorum est multipliciter. Primum, quia dominus ac gubernator eorum factus est post lapsum. Secundo, quia eos ex imagine Dei in suae horrendam larvam transmutavit, et veluti infuso infernalem fermento ex caelesti massa in suam veluti transformavit, aut transelementavit, perinde ac si dulcem massam in fermentum, salutarem cibum in venenum, optimum vinum in acetum aut vappam, et auream massam in scoriam aut carbones (quibus similitudinib. etiam Scriptura utitur) transmutasset. Haec est horrenda quaedam non regeneratio, sed degeneratio, per semen diaboli. Tertio, quia voluntatem eius omni studio cupiunt, et conantur efficere, eiusque mores ac opera praestant, et veluti totam vitam repraesentant. Denique quia eos perpetuo docet, regit ac fovet. Idem quoque 1 Iohan. 3 dicitur. Porro ibidem Satan etiam pater mendacii vocatur, quia et author eius extitit, tum per se deficiens a Deo, tum et hominem ab eo abducens, veritatemque cultus ac religionis corrumpens, et denique omnis generis peccata ac scelera tum initio inveniens, tum et quotidie propagans ac promovens. Abraham dicitur pater gentium multipliciter, quia est exemplum fidei ac iustificationis: quia est magnus ac illustris instaurator verae doctrinae ac religionis: quia est Meschiae pater: quia promissionê haereditatis aeternae sibi et nobis accepit: et denique quia omnes pii in eius sinum, aut ad eius mensam congregari dicuntur.

-- 430 --

835/836 id est. ad gratiam favoremque Dei immensum in ipso, et per ipsum toti humano generi propositum, oblatum et donatum. Pater aliquando nomen quasi maiestatis esse videtur. et valere idem quod summus dignitate, aut etiam Deus. Sic accusantur ab Isaia et Hieremia idololatrae, quod dicant ligno, Pater meus es tu. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui inique egerunt contra me: Isaiae 43. ubi patrem aliqui exponunt Adamum, qui fuit primus pater, et primo lapsus: aliqui Abrahamum, quem Deus ex Babylonica idololatria evo cavit: ut eis Ios. ultimo obiicitur. Aliqui per patrem singularis numeri, intelligunt pluralem patres seu maiores tui. Ut fiatis filii patris vestri caelestis, Matth. 5. id est, ut vere patrem illum referatis indole benignitatis: seu, ut vere patrisetis, benefaciendo etiam adversariis, sicut is benefacit etiam indignis. Supra dixi in vocabulo PARENTIS, quod in praecepto Honora patrem, omnes superiores comprehendantur. Deus vocatur pater luminum, Iac. 1: id est, unicus autor, creator ac dator omnium bonorum, praesertim autem spiritualium, cognitionis divinae, Spiritus sancti, renovationis, Spiritus sancti donorum, et quotidiani regiminis ac manuductionis ad omnem veritatem. Sic Iob 38, Quis est pluviae pater? id est, autor. Isa. 64. Nunc tu Domine es pater noster, nos lutum tuum: tu figulus noster, et nos omnes sumus opus manuum tuarum. Hebr. 12 vocatur Deus pater spirituum: et opponitur terrenis istis parentibus qui vocantur ibi patres corporum. Omnino videtur ibi ea phrasis significare conditorem et largitorem animarum. Sicut et in Esaia 57 cap. dicit. Animas ego feci: quod contra traducem animae esse vi detur. Posset tamen complecti etiam donationem Spiritus sancti, eiusque dona, et renovationem. Deus varie dicitur pater: alias, cum intelligimus de tota essentia Deitatis, est pater vel naturae, quia condidit omnes homines: vel gratiae, quia nos sibi adoptavit: alias de unica illa prima persona, quae est consubstantialis filii et Spiritus sancti accipitur. Epistola ad Hebraeos dicit Melchisedecum fuisse sine patre ac sine matre: id est, parentes eius non esse indicatos, ut et in eo repraesentaret Christum in aeternum viventem. Christus dicitur Isa. 9, pater futuri seculi: vel, ut est in Hebraeo, pater aeternitatis. id est acquisitor ac largitor aeternae vitae, iustitiae ac Ecclesiae, perpetuo secum apud patrem caelestem regnaturae, quique non proprie huius vitae fugacia, sed alterius aeterna largitur. Christus Matth. 23, vetat nos quemquam vocare patrem in terra: unum enim esse patrem nostrum, qui est in caelis: qua prohibitione vetat summum gradum huius dignitatis, qui soli Deo debetur, tribui hominibus. quin et alibi vult nos, parentes re postulante odisse, propter Deum: nempe, si alteruter sit pro inimico deligendus, habendusque. vide in voce PRAECEPTOR. Malach. 4. et Luc. 1 dicitur, quod praecursor Domini convertet corda patrum in filios, et filiorum ad patres. id est, quod restituet summum consensum in doctrina, expurgatis variis opinionibus et erroribus, in quos corda hominum perinde dissipata fuerant, ac si quisque in viam suam ivisset, aut etiam grex sine pastore. Aliquoties pater in Graeco textu novi Testamenti ponitur in nominativo casu, pro vocativo. ut Matt. 11 inquit Dominus: ναὶ ὁ πατὴρ , certe pater, quia ita placuit tibi. ubi pater vocandi casu accipiendum est. ὁ θεός μου , Deus meus: Marc. 15. quo modo etiam a Paulo usurpatur Rom. 8, et Galat. 4. Sic et Marc. 10 legitur Iesus filius David: pro, Iesu fili David miserere mei. Fortassis autem hic est Hebraeorum idiotismus qui suo illo ה utuntur partim pro nominativo articulo, partim pro vocandi adverbio. Sed et Atticos ita loqui observavimus. Sic enim Aristoph. in Ranis, ὁ παῖς ἀκολούθει δεῦρο . Idem in Concionantibus, φέρε σύτ' ἀνάφορον . ὁ παῖς Sic Angelus ad Iosephum ait, Iosephus filius David, ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. pro, Iosephe fili David. De loquutione Abba pater, supra [?: ] voce ABBA dictum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.