Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PAX, Latinis proprie, sicut et aliis linguis, communiter tantum istam externam tranquillam hominum, sive multorum sive paucorum cohabitationem significat. Memorabile autem valde est, quod Hebraeis vox pacis שלום Schalom, ab integritate venit: quia res, loca ac homines servet in suo statu. Contra autem bellum Milchama לחם , a comestione, quia omnia absumat aut consumat ac perdat. Sed in Sacris literis habet praeterea quasdam graviores, et minus aliis linguis usitatas notiones. Primum significat pacem cum Deo, cum et Deus nobis ex severo iudice et hoste fit benignus ac placatus pater, Romanorum quinto, et Coloss. 1. Et nos vicissim tranquillo amicoque erga eum animo sumus, non timentes ac odio habentes eum, ut crudelem nostrum carnificem, sed spiritu Abba pater clamantes, ac denique non amplius sentientes conscientiam accusantem, et cor trepidans, non etiam pristinam potentiam ac tyrannidem Satanae et veteris Adami in nobis praepotentis Quae pax nobis post iustificationem contingit, dicente Paulo: Iustificati fide pacem habemus. Sic accipitur in Hymno angelorum, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus. Per Christum enim et Deo sua gloria, et homini vera pax cordis, ac cum Deo, restituitur. Sic opinor intelligendum esse etiam dictum Pauli, Sensus carnis mors est, sensus autem spiritus vita et par. Secundo, est etiam alia spiritualis pax, qua freti Deo, eique obedientes, crucem eius patienter ferentes, [?: -c ] in ipso acquiescentes, non metuimus adeo in commoda mundi, dicentes: Si Deus pro nobis quis contra nos? aut, Quid faciet mihi homo? Nec aliis irati [?: -t ] infensi sumus, nec denique variis cupiditatibus et affectibus ita concutimur, rapimur, torquemur, et excarnificamur, ut antea: sed tranquillo animo veluti in sinu Dei benignissimi patris requiescimus et dormimus, scientes illum nobis largitum esse filium suum, et cum illo omnia largiturum esse. Quaesivit hanc animi πνεῦμιαν , aut εὐθυμίαν Philosophia sedulo, sed non reperit: nisi quod multi in quandam caecam et carnalem securitatem, et veluti omni sensu carentem stupiditatem degenerarunt, cuiusmodi fuit Catonis aut aliorum contemptus mortis. De hac pace inquit Paulus Philip. 4, Et pax Dei quae superat omnem sensum, custodiet corda vestra. Psalm. 4, In pace cubabo et dormiam, quoniam tusolus in securitate collocabis me. Ioan. 14. [?: Pa-em ] meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. ne ergo turbetur aut trepidet cor vestrum. ubi hanc et priorem pacem recte intellexeris. Harum utramque pacem optat Paulus [?: ] Christus, aliique Apostoli in suis salutationibus piis. De utraque etiam Paulus dicit, quod regnum caelorum [?: ] pax: Rom. 14. item fructus Spiritus. Utraque porro impii carent, sicut Isaias cap. 48 et 57 inquit: Non est pax impiis, dicit Dominus. Habemus vero hanc utramque, praesertim posteriorem pacem cum hoc discrimine, quod Christus Iohan. 16 ponit, In me pacem, in mundo tribulationem habebitis. Non enim desinit nos mundus, Satan, caro, lex et propria etiam conscientia multipliciter infestare: sed in isto contra nos excitato bello, confugientes ad patrem caelestem, et sub Christi umbraculum, promptum remedium ac refrigerium reperiemus, statuentes ipsum esse maiorem omnibus hisce et nostro proprio corde. Tertio, significat saepe vox haec Hebraeis omnia vitae bona, commoda, et totam felicitatem, posita praecipua specie aut parte pro toto genere: quandoquidem pax est optima rerum, quas homini nosse datum est. Sic accipitur, cum communiter salutantes se invicem dixerunt, Pax tibi: item cum quaesierunt de alicuius pace, ut Ioseph Genes 44 quaerit de pace sui patris. et Moyses ac Ietro mutuo quaerunt de pace, Exod. 18 id est, uterque de alterius incolumitate. Sic et Elisaeus dicit ad Sunamitidem, 2. Regum 4: Num pax tibi, viro et filio? Quarto, vicina huic est illa significatio, cum pro securitate aut absentia omnis periculi accipitur. ut cum Hierem. 6. 8. et Ezech. 13 clamant Pseudoprophetae ad populum, Pax pax, ubi tamen non erat pax. Sic 1. Thess. 5. Cum dixerint, pax et securitas: tum repentinum eis imminet exitium. Sic enim solent tum homines securi sibimet palpare, tum et pseudoprophetae eis persuadere, Deum illis esse propitium, nullamque eius iram aut poenas illis pro foribus esse, aut imminere. Quinto, accipitur et pro societate aut foedere, ut Iud. 4, Pax erat inter Iabin regem et Heber. Sic Psal. 41. Vir pacis meae: pro coniuncto et amico, ac quasi confoederato. Sic Dominus de Iuda queritur, quodis cui fidebat, et qui eius panem comedebat, sustulerit contra eum calcaneum suum. Sic utri pacis, pro amicis et coniunctis ponitur. Hierem. 20 et 38. Omnes viri pacis meae observant, an nutem aut claudicem. Sexto, accipitur interdum haec vox de pacis et incolumitatis imprecatione: ut Mat. 10. Luc. 10, Pax vestra manebit super eos: id est, vestra pia imprecatio cedet eis in bonum. Ibidem, filius pacis: pro homine digno incolumitate, accipitur, et qui simul amat piam pacem. Pax et veritas saepe coniunguntur: ut 2. Reg. 20 Isaiae 39. Significat autem haec phrasis firmam, solidam, et non simulatam pacem: sicut plerunque in mundo etiam, cum pax externa est, tamen ob malitiam ac fraudes hominum bellum metuitur, et simul variis imposturis ac laesionibus homines belligerantur, ac in se invicem grassantur. Coniungitur et cum iustitia, quia pax nec carnalis nec spiritualis iustitia carere potest. In spiritualibus pax est filia verae iustitiae. In carnalibus fit saepe ut sit communis quaedam pax, aut potius species pacis, sed interea omni genere fraudis ac iniuriarum sese invicem cives divexent, lacerent ac perdant. Cum igitur pax et iustitia sese invicem amplectantur et osculentur, ut Psalmo octuagesimoquinto loquitur: tunc est optimus rerum status. Pax et paces, saepe pro pacificis ponitur, abstractum pro concreto, et eius subiecto: ut Psal. 120, Ego pax: id est, pacificus. Et Psalmo quinquagesimoquinto: Qui mittit manum suam in paces: id est, in pacificos, atque adeo amicos ac confoederatos. Psalmo sexagesimonono: Quae ad paces in laqueum. id est, quae eis esse debebant pacifera aut salutaria sint eis perniciosa. Pacifici beati et terram possessuri dicuntur, Matthaei quinto: id est, qui et ipsi erga alios sunt pacato animo, et inter alios pacem efficiunt, non delectantur odiis, non serunt rixas ac inimicitias inter homines. In salutationib. usi sunt hac voce, Pax: vel offerendae pacis, vel indicandae, vel denique imprecandae gratia: sicut et hodie Turcae ea utuntur in salutando et resalutando. Sic enim referunt, qui eos audierunt, salutantem dicere, Salem alech, id est, pax tibi: et vicissim resalutantem, Velech salem, Et tibi pax. Sic Achimaz denuncians aut evangelizans Davidi victoriam, 2. Sam. 18. inquit, Pax: subaudi, tibi rex, aut sit pax. Et Ezrae 5, praefecti initio epistolae Dario precantur pacem integram. Angelus etiam Danieli perterrito, capite 10

-- 434 --

843/844 denunciat pacem. Sic Amasai cum suis commilitonibus dicit Davidi, Pax pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quoniam Deus est auxilium tuum. Convenientes quoque, sese mutuo de pace (ut paulo ante dictum est) interrogare solebant: id est, de mutua incolumitate. Ad hunc morem salutandi et annunciandi pacem alluditur Isaiae quinquagesimosecundo, et apud Paulum Romanorum 10. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Montes afferent pacem populo, et colles iustitiam, Psalmo 72. id est, omnia erunt plena pace et tranquillitate, omnique felicitate. Intelligit autem copiam spiritualis pacis ac iustitiae, nempe per Meschiam, divinitus donandae. Ego pax: Psalmo 120. Ego pax: et cum loquor, ipsi ad bellum. id est, ego pacem propono, aut pacificus sum. Et alibi, Ego oratio. id est, ego orans. Sic Proverb. 3. Omnes semitae eius pax id est, pacificae, aut ducunt ad pacem, sunt salutaria, aut sunt ipsissima pax. Sic Iob 5, Et scies quod pax tabernaculum tuum. pro, in summa tranquillitate ac prosperitate eris tu, omniaque tua. Sic Psalm. 147, Qui ponit terminum tuum pacem. id est, omnes regiones locaque tua ditat pace. Castigatio pacis. id est, castigatio pacifera, aut salutifera. Isaiae 53, Castigatio pacis nostrae super eum, et vulneribus eius sanati sumus: id est, plenissima persolutio poenarum a toto mundo per legem ob peccata exactarum, ab ipso praestita ac depensa, fuit causa nostrae pacis, peperit nobis pacem. Non enim necesse fuit amplius id nos persolvere, quod ipse semel persolvit. Veritatem ac iudicium pacis iudicate in portis vestris: id est, iudicium paciferum. Zachariae 8. id est, iudicate ita, ut pax vobis mutuo inde proveniat, non oppressio. Impetrationes pacis, aut exorationes pacis revelabo eis: Hierem. 33. id est, annunciabo eis esse impetratam pacem, quam et largiar illis. Multitudo pacis, Psalm. 37. Afflicti aut man sueti possidebunt terram, et deliciabuntur aut oblectabuntur in multitudine pacis. id est, fruentur magno rerum successu, et rebus secundis. Pactum pacis. id est, pactum de pace, aut firmum ac ratum. Num. 25. Do eis pactum meum pacis, et pactum sacerdotii perpetuum. id est, certam ac ratam promissionem de diuturno sacerdotio. Semen pacis, Zachariae 8, Semen pacis erit, vitis proferet fructum suum, et terra dabit germen suum. id est, sementes uberes pacifice colligetis. Terra pacis: pro, in qua tibi pax conceditur, ubi putas te tutum ac tranquillum esse. Hieremiae duodecimo: In terra pacis tu fidebas: id est, putabas te tibi inter tuos tutum esse, cum esses in summo periculo. Videre visionem pacis. Ezech. 13, Et vident ei visionem pacis: id est, nunciant ei nomine Dei res secundas. Multa pax, id est, summa ac largissi ma felicitas Psalm. 119. Multa pax diligentibus nomen tuum, et non est eis scandalum aut casus: ubi multa pax prosperum omnium rerum statum notat: Scandalum verô, omnia adversa. Loqui cum aliquo in pacem: Genes. 37, Non potuerunt fratres Ioseph loqui ei in pace, aut ad pacem: id est, prae odio non potuerunt amanter cum eo colloqui. In pace ire, Iud. decimooctavo. In pace transire, Isaiae 41. In pace abire, 1. Sam. 29. Ascendere in pace, 1. Sam. 25. Dimittere aliquem in pace, Genes. 26. id est, abire incolumem ac salvum. Sic apponere pacem, Proverbiorum 3. id est, prosperum rerum successum. Esse in pace, Iob 9. pro, frui pace. Pacem habere, Hierem. 12. Pacem habent omnes in praevaricantes. Sic habitare in pace, Threnorum primo. Clamare ad civitatem oppugnatam, pacem: Deutero. 20. id est, clara voce offerre ei pacem, pacificas conditiones. Et vicissim civitas dicitur ibidem respondere pacem. id est, polliceri obedientiam, et suscipere conditiones pacis. Congregaberis ad sepulchra in pace 2. Par. 34. id est, rebus tuis quietis ac prosperis existentibus in summa tranquillitate morieris, nec videbis aut patieris calamitates, quae [?: ] consequentur. Sic 1 Reg. 2, Non deduces canicie eius in pace ad sepulchrum. id est, non patieris eum quiete ac tranquille vivere usque ad naturalem mortem. Or dinare pacem, Isaiae 26, Domine tu ordinabis pacem nobis. id est, largieris, donabis veram pacem: sicut [?: praec- ] sit, fidem esse cogitationem firmam, aut subnixam [?: fu-que ] , quod Deus custodiet pacem. Discedere a pace. Threnorum 3, Discessit a pace anima mea, oblitus sum boni. id est, privavit me Deus pace, tranquillitate, et omnibus bonis. Fiat pax et veritas: id est, vera ac firma solidaque pax. Isaiae trigesimonono: Tantum fiat pax in diebus meis. id est, sint saltem omnia tranquilla ac pacata [?: d- ] ego vivo. Loqui pacem ad aliquem de aliquo: id est, promovere eius tranquillitatem. Psalmo trigesimoquarto, Non pacem loquuntur, et contra afflictos aut humiles terrae verba fraudulenta cogitant. Psalmo octuagesimoquinto: Dominus loquitur pacem ad populum suum id est, largietur ei tranquillitatem et felicitatem. Psal. 122, Propter fratres meos et proximos meos, loquar nunc pacem de te. id est, tibi precabor, et alioqui promovebo pacem. Loqui pacem cum aliquo, et malum esse in corde: Psalmo 28. id est, blando sermone amicitiam simulare, sed in corde hostilia cogitare. Loqui pacem omni semini suo, Esther 10: pro, amanter alloqui sunt populares aut gentiles. Non nosse pacem, alias significat esse alienum a pace, cupidum bellandi ac laedendi Romanorum 3, Isaiae 59, Viam pacis non noverunt: id est, nihil est apud eos fidei. humanitatis, aut sinceritatis Alias non frui aut potiri pace. Ibidem: Vias suas peverterunt omnes, qui ambulant per eas ignorant pacem: id est, divinitus tribulantur et puniuntur. Quarere [?: ] pace, loquutionem supra exposui. Ierem. 15, Quis discidet ad petendum de pace tua? id est, quis ad te declarabit, ut quaerat, quomodo se res tuae habeant? quis [?: ] condolebit? quis te consolabitur? Quaerere pacem [?: ] ius, est promovere eius pacem ac res secundas. Hierem. 29, Quaerite pacem civitatis, et orate pro ea (Babylone) quia in pace eius erit pax vestra. Sic Deut. 23 iubet Deus Israelitas perpetuo esse hostes Amalekitarum, inquiens: Non quaeres pacem eorum, et bonum eorum cunctis diebus tuis in seculum. id est, promovebis [?: ] eorum bonum aut commodum. Eadem locutio est et Esdrae 9, Rogare quae pacis sunt, missa legatione: Luc. 4 id est, suppliciter petere conditiones pacis. Reddere aliquid cum pace, Iud. 11. id est, sponte, sine bello ac armis, adempta restituere. Redimere in pace animam: Psal. [?: ] Redemit in pace animam meam a bello, quod erat adversus me. pro, eripuit me ab imminenti pugna, largentusque mihi est tranquillitatem. Luc. 19, Si scires [?: ho-- ] quae ad pacem tibi. id est, si scires quae ad tuam tranquillitatem et felicitatem prosint, forte ea amplectereris: nempe, accipere verum Meschiam, et eum placare. Aposiopesis est. Reperire aut invenire pacem, est consequi [?: ea- ] Cant. 8, Tunc fui in oculis eius ut reperiens pacem. Respondere pacem. Gen. 41, Dominus respondebit pacem Pharaonis. id est, Deus exposito somnio Pharaonis respondebit salutaria consilia toti huic regno et regi [?: ] verti in pace, est incolumen reverti Genesis 28, Ios. 10, [?: ] 8. 1. Reg. 22, et 2. Par. 19 Praecipit Achab Micham prophetam in carcere detineri, donec redeat in pace. Sed propheta negat eum reversurum in pace: id est, incolumem. Salutare de vel cum pace, aut in pace: 1. Samuel. 17. 1. Paralipom. 18, est pacem precari obvio, et quaerere de bono eius statu. Vide pacem fratrum tuorum, Genes. 37. id est, cognosce quomodo valeant. Idem est etiam visitare in pace. 1. Sam. 17. Pax ossibus: Psal. 38. Non est pax ossibus meis, id est, nulla tranquillitas est membris meis ob morbum, quo me afflixisti ob peccata mea. [?: ] dere pacem aliquorum, id est, cernere eorum secundas et

-- 435 --

845/846 florentes res. Psalm. 37. Cum viderem pacem impiorum. Sic pax a timore, Iob 21. In domibus eorum est pax a timore. id est, summa securitas ac tranquillitas. Ponere sanguines belli in pace: 1. Reg. 2, Ioab interfecit duos [?: du-es ] hostiliter tempore ac loco pacifico. Pacifica bestia agri, Iob 5. id est, non laedette. Ingressus pacificus. id est, pacem afferens aut indicans: 1. Sam. 16, et 1. Reg. 2, Viri pacifici nobiscum. Genes. 34. id est, pacifice nobiscum, aut inter nos viventes. Pascua pacifica. Ierem. 25, Suc [?: -is- ] sunt pascua pacifica. id est, bello et a feris vastata sunt loca antea tranquillissima. et pastoribus ac pecoribus aptissima et refertissima. Hostiae pacificae saepe no minantur in Exodo et Levitico. significant autem eas quae pro gratiarumactione offerebantur, crebroque cum persolutione voti coniunguntur: sicut etiam Proverbiorum septimo fit. Via pacis, supra expositum est. Sed tamen quia Lucae primo est, Meschiam ideo apparuisse, ut dirigat pedes: ideo sciendum est, ibi viam pacis significare non tantum doctrinam ducentem ad illam summam ac aeternam pacem: sed etiam ipsam veram fidem, conversionem, iustificationem ac renovationem, per quam [?: -os ] ducit Meschias ad summam illam ac aeternam pacem aut felicitatem. Denique quia regnum caelorum dicitur esse iustitia, pax et gaudium in Spiritu sancto, aut per Spiritum sanctum: et Romanor. quinto habetur, quod iustificati fide pacem habeamus: utile fuerit illud dictum fieri aliquanto notius. Adscribam igitur cuiusdam semigrammaticam, et a nostro instituto non alienam annotationem super eum locum. Pacem Hebraeis dici res prosperas et secundas, notum est. Notum etiam est, hoc vocabulo declarari concordiam. Ad has significationes accedit etiam tertia, quoties videlicet εὐθυμίαν . id est, animi tranquillitatem et serenitatem declarat, quam nonnulli ex philosophis pro summo bono habuerunt: sed perperam definitam, ut mox dicemus. Potest autem haec tertia significatio sub secunda etiam comprehendi. Pacem enim ac concordiam habent homines aut cum Deo, aut alii inter alios, aut denique cum seipsis. Quidam igitur primam illam concordiae speciem hic putant significari, ut sit haec sententia: Nos fide iustificatos; iam reconciliatos esse cum Deo per Christum, qui inimicitiarum causas sustulit. Quae doctrina verissima quidem est, sed non satis apposite traditur hoc loco. neque enim Apostolus proprie hic agit de mediatoris Christi opere, sed a fidei effectis argumentatur. Quidam igitur hanc pacem cum Deo initam aliter explicant: nempe ut qui semel reconciliati sunt Deo, pacem istam [?: co-nt ] , vitantes scilicet peccata, et iustitiam colentes: quae de ipsa interpretatio, quamvis piam sententiam gignat, tamen est ἀπροσδιόνυσος . Alii ergo de secundo genere pacis haec accipiunt, et legunt ἔχωμεν habeamus: quasi nos fide iustificatos Paulus ad mutuam pacem colendam hortetur, quae etiam interpretatio ad scopum Apostoli non pertinet. Superest tertia concordiae species, quum quispiam animi tranquillitate fruitur: quae rursus accurata distinctione indiget. Triplex enim est in homine dissidium, nempe et perturbationum animi adversus rationem (cuius mali neque quae sit origo, neque quod sit [?: -medium ] , intelligere potuit philosophia) et carnis. id est, totius hominis ψυχηιοῦ adversus novu hominem, quem Scriptura Spiritum vocat: quod dissidium cum sit filiis Dei peculiare (caeteri enim nihil aliud sunt quam [?: -o ] ) minime mirum est, philosophos hoc certamen ne suspicari quidem unquam potuisse. Imminent denique domini terrores conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint quoque peccato mortificati, aliquem huius pacis gustum habeant necesse est: sed cum carnis lucta supersit, non est quod hanc pacem sese habituros sperent, quandiu hic versantur. De secunda idem statuendum est, tum adversus Pelagium, qui quanta sit hominis labes, cognoscere non potuit: tum adversus Origenem, Celestinum, Anabaptistas, Libertinos, et eiusmodi omnes fanaticos, qui iustificatos constituunt ἀναμαρτήτους . Superest vera illa pax mundo incognita, de qua hic agit Apostolus: id est, incredibilis illa et constantissima mundi recreatio, qua fit ut de benevolentia Dei securus homo, superatis conscientiae terroribus, clamet cum Davide, Dominus illuminatio mea, et salus mea, a quo timebo? et, In te Domine speravi, ergo non confundar in aeternum. Hanc vero pacem mundus quidem somniat, sed apprehendere nullo modo potest. Nam aut prorsus est ἀπηλγηκὼς , id est stupidus, et omnis doloris expers: aut pro Deo sibi idolum fabricat, ipsius misericordiam a summa iustitia separans: vel irae Dei opponens vana hominum commenta, sese denique suis insomniis pascens. Una vero fides quae verbo ipsius Dei nixa, Christum veram iustitiam apprehendit, hanc pacem affert. Quid vero fidem, quid iustitiam appellet Paulus, suo loco exposuimus. Filius pacis, ut et supra exposui, Matth. 10, et Luc. 10, dicitur, qui et amat piam pacem, ac tranquillitatem, eamque promovet, et dignus illa a Deo esse censetur. Ibidem est, Pax vestra requiescet super eum, aut revertetur pax vestra. ubi pax Apostolorum vocatur illa pia imprecatio pacis, quae sit profutura dignis, ab indignis autem sit is fructus piae precationis ad ipsosmet Apostolos reversurus. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. id est, iam permittes ut tranquillo animo, et in viso Messia acquiescens moriar, ac ad illam veram aeternamque pacem migrem. Christus inquit Ioan. 14. Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis. id est, primum quidem spiritualem pacem, deinde etiam externum quoddam patrocinium, defensionem ac tranquillitatem, quae tamen non ex mundi aut potentum gratia, sed ex solo Deo proficiscatur. De eadem pace etiam postea Cap. 16 inquit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis. id est mundus vos persequetur, sed vos habebitis a me pacem multipliciter: nempe favorem a Deo, tranquillitatem animi seu bonam conscientiam ob iustificationem ac reconciliationem: habebitis deinde et eam pacem, ut vos Spiritus S. regat ac consoletur, ne vobis satan, aut caro aut vetus Adam ita imperitet, sicut antea, neve peccatum regnet in corpore vestro. Habebitis et consolationem ex mea doctrina, quam vobis iam proposui in spiritualibus et corporalibus afflictionibus ac perturbationibus: et denique pater caelestis non patietur capillum de capite vestro decidere, mandans angelis, ut vos custodiant, et in manibus portent in omnibus viis vestris. Deus pacis dicitur, non dissensionis: Rom. 15. 16. 1. Cor. 14. et 2. Cor. 13. ubi dilectionis quoque Deus nominatur. Sensus autem est, Deus autor et probator pacis. 1. Cor. 7, dicitur Deus nos vocasse in pace: id est, ad studium temporariae pacis, et ad consequendam etiam aeternam tranquillitatem. Rom. 14, Quae pacis sunt sectemur: id est, neminem laedamus, omnibus prosimus, quaeramus denique temporariam et aeternam pacem. Christus dicitur pax nostra, quia utraque unum fecit, et maceriam septi dissolvit, Ephes. 2. id est, concilia vit gentiles cum Iudaeis, abrogata ceremoniali lege. Mox ibidem, non tantum de hac externa duorum populorum inter se invicem pace agit, sed etiam de pace cum Deo. Locus est perspicuus. Ibid. 6, Calceatis pedibus in praeparatione Evangelii pacis. Evangelium pacis vocat, quia et annunciat et affert veram ac aeternam pacem. Vult autem nos praeparari, instrui, ac veluti armari Evangelio ad spiritualem cursum, sicut viatores se calceis praeparant: et

-- 436 --

847/848 praeterea nos praeparari ad annunciandum Evangelium pacis. Hac ratione quoque ipse Christus vocatur rexpacis. Hebr. 7. id est, causa et author pacis, quod ille multipliciter praestat. Fructus iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem, Iac. 3. ubi facere pacem est ea agere, quae ad temporariam et aeternam pacem prosint, neminem laedendo, et cum omnibus pacifice agendo. Id dum agitur; pii simul etiam iuste agunt, et sibimet uberrimum fructum aut praemium iustitiae comparant.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.