Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PENTECOSTES nominis fit mentio Act. 2. 20. 1 Cor. 16. et 1 Machab. 5. Sonat autem idem quod Quinquagesima: Hebraeis dictum est Festum hebdomadarum. Celebrabatur vero die quinquagesimo, ab altero die Sabbati, quo manipulus primitiarum oblatus erat: id est, septimana septima, ex mandato Dei Levit. 23, Exod. 34. et Deut. 16. Erat autem festum, in quo memoria legis divinae promulgatae in monte Sinai recolebatur, die nimirum quinquagesimo a Pesah festo. Nam totidem ab egressu populi Israelitici, donec ad eum montem venissent, dies intercesserant: unde et nomen accepit. Fiebant in hoc festo sacrificia quaedam, ut est Levit. 23, et Deuter. 16. Observatum autem esse magno studio, apparet ex historia Act. 2. Porro quia Deus pro miserat Ier. 31, se in Novo testamento legem suam non amplius in lapideis tabulis scripturum, sed per Spiritum sanctum cordi eorum illam inscripturum: ideo eadem die quinquagesima a sua passione, seu a spirituali Paschatis immolatione, veraque ex infernali Aegypto liberatione, dat suis Apostolis Spiritum sanctum: ostendens etiam ipsa temporis convenientia, Deum suam promissionem implevisse, et pro mortua litera vitam Spiritus in novo Testamento instituere. Unde in memoriam utriusque ineffabilis beneficii, et veluti utriusque testamenti, picturae aut naturae nomen, et festum ipsum retentum est. Testatur autem historia Act. 2, plurimos tum homines Hierosolymis fuisse. Apud Evangelistas nulla fit eius mentio. Paulus Act. 2 et 20, festinabat, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes ageret Hierosolymis. Item: Commorabor, inquit, Ephesiusque ad Pentecosten. 1 Cor. 16. Erasmus putat, in hoc Pauli loco non festum, sed alioqui quinquagesimam diem significari: quem Beza breviter refutat. Utriusque locum adscribam. sic igitur Erasmus super hunc locum: Usque ad Pentecosten) ἕως τῆς πεντηκοστῆς , Et usque ad quinquagesimum: ut subaudias, diem. neque de festo loquitur, opinor: Et haud scio, an Pentecostes festum id temporis notum fuerit gentium auribus: praesertim cum Paulus in epistola ad Romanos, quam constat post hanc esse scriptam, tollat omne discrimen dierum: et infirmos vocet, qui diem cum die conferunt. Certe nullus veterum interpretum, quantum equidem memini, facit ullam festi mentionem. Thomas satis frigide se hinc explicat, adscribens: Fortê haec epistola missa fuit in hyeme. seu in vere: et tunc post Pentecosten debebat ire in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra controversiam interpretatur usque ad quinquagesimum diem, adscribens hoc esse argumentum insigniter amantis, quum temporis etiam modum praescripsisset. Haud dissentanea his scribit Chrysostomus tametsi non perinde liquet, an de Iudaeorum festo die senserit, an de spacio morae. Item Ambrosius interpretatur, ideo diutius manendum Ephesi quod illic multos haberet adversarios. et fructus esset ingens. Neuter de festo verbum facit. Quan quam in Actis cap. 20, quum ait, τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς , videtur aliquod festum Iudaeis significare. Etiamsi Beda in Glossa [?: ordina- ] putat, Paschae et Pentecostes festum etiam Apostolorum temporib. fuisse celebratum ritu Christiano. Hoc commentum opinor ab illis repertum, ne Paulus crederetur observare dies festos Iudaeorum, quos docuerat esse negligendos. Apud priscos illos magna contentio fuit de tempore rituque celebrandi Paschae [?: festu- ] quod si ab hoc die numerentur quinquaginta, erit eadem controversia de Pentecostes die, de quo tamen [?: ] la fuit controversia. Verum hac in re suo quisque indicio fruatur, incolumi charitate. Porro Beza sic [?: c- ] scribit: Erasmus putat ita subaudiendum ἡμέρας , ut simpliciter significentur quinquaginta dies, non autem festum Pentecostes. quod, inquit, haud satis scio an id temporis gentium auribus notum fuerit: quum in epistola ad Romanos Apostolus tollat dierum discrimen et ego supervacaneum esse puto quaerere, an huiusmodi festa initio fuerint observata, ut hoc daretur Iudaeori infirmitati. Sed ut observata non fuerint: non tamen consequitur, hoc non fuisse usitatum in Ecclesiis, ut praesertim ii qui ex circumcisione crediderant, ab ab his festis intervalla temporum numerarent. Sic Act. 20. dicitur Apostolus solvisse Philippis post dies azymori: quos tamen quis idcirco dixerit fuisse ab Ecclesiis ob servatos? Sic etiam Act. 27 significatur inclinatio autumni per diem ieiunii, sive propitiationis festum Inque illa interpretatio nulla ratione nititur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.