Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PEREGRINUS, in Sacris literis significat non tantum eum, qui extra suam patriam vivit: sed etiam plerunque aliquid triste ac aerumnosum in se includit. Solent enim peregrini plerunque miseri ac aerumnosi esse, utpote qui in illis locis agant et vivant, ubi nec cognatos aut amicos multos habent, nec patrimonium aliquod a maioribus acquisitum, nec denique magnifiunt. Quod tanto magis accidebat peregrinantibus apud Iudaeos, quia nec soli haereditatem eis habere aut emere licebat, utpote quod tantum Israelitis erat divisum: nec nati erant ex Abrahamo, ut de divinis promissionibus gloriari potuerint: denique erant etiam plerunque a vera religione et Deo alieni, quo magis tum contemnebantur, tum et odio habebantur: tamet si et in aliis gentibus peregrini non admodum accepti, honorati aut felices sunt. Ob peregrinorum igitur miseriam Deus eos saepe connumerat viduis, pupillis ac orphanis, et aliis omni ope praesidioque humano destitutis, eorumque se patronum ac defensorem esse profitetur, et illos Israelitis vehementer commendat, ne eos affligant, sed potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini esse. Primo, quia hic non habent permanentem civitatem, sed futuram ac caelestem quaerunt. existentes enim in hoc corpore, peregrinantur a Domino (secundae Corinthiorum quinto) et ab illa caelesti Ierusalem, cuius sunt cives ac domestici sanctorum, imo et filii Dei. Secundo dicuntur peregrini, quia haec terra ac mundus non ipsorum proprius est, sed utuntur eo aliquandiu ex beneficio Dei. Sic dicit Deus Levitici vigesimoquinto: Mea est terra, vos enim estis peregrini et

-- 450 --

875/876 advenae apud me. quasi ipse solus sit verus possessor ac Dominus soli totius, nobisque particulam aliquam sui agri elocet colendam, utendam ac fruendam pro certis annuisque reditibus. Quare prohibet ibi DEUS, ne vendant terram in perpetuam possessionem cuiquam, cum ea illorum non sit. Tertia ratione peregrini et advenae Dei dicimur: quia perinde ex sola eius ope pendêre, ac ab eo omnia necessaria petere et mendicare cogimur. sicut peregrini primum in regionem alienam venientes, cum nihil proprium habeant, omnia petere a domesticis illorum locorum coguntur. Psalmo trigesimo nono: Ad lachrymas meas ne taceas DEUS, quia peregrinus et inquilinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. quasi d. quod perin de ad te confugi, tibi famulor, et a te omnia bona expetere et expectare cogor: sicut miser peregrinus ad aliquem opulentum civem aut indigenam confugiens, omnia ab eo solo expectat, totusque inde pendet. Sic et primo Paralipomen. vigesimonono dicit David se suosque subditos omnia illa munera, quae ad structuram templi obtulerant, non aliunde quam ex ipsamet benigna Domini manu accepisse. et addit inquiens: Quoniam peregrini nos sumus apud te, et inquilini, sunt et omnes patres nostri. Sicut umbra dies nostri super terram, et non est expectatio. Peregrinari aliquoties simpliciter, habitare aut versari significat. Psalmo decimoquinto: Domine quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, et habitabit in monte sancto tuo? Alludit tamen simul ad illas prius indicatas rationes, quibus dicimur esse peregrini domini, quia peregrini habitabant apud aliquem indigenam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.