Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PEREO, habet etiam suas quasdam obscuras nationes. Primum enim crebro significat deesse non adesse, evanescere, non succedere. ut, Spes hypocritas peribit, Iob 8. id est, non continget ei res sperata, irrita erit spes eius. Psalmo 9, Patientia aut expectatio impiorum non peribit. id est, continget eis res sperata, irrita frustra sperabunt, non erit irrita aut evanescet eorum spes. Eadem locutio est et Proverbiorum decimo et 24, Ezech. 19 et 37. et saepissime aliâs. Sic Psalmo [?: ] , Desiderium peccatorum peribit. Vicina huic significatio est, cum dicitur Perire fuga ab aliquo: quod valde crebrum est. Iob undecimo: Psalmo 147, Effugiam peribit ab eis. Perierat effugium a me: id est, fuga erat irrita, nulla erat occasio aut facultas effugiendi mala. Sic Amos 2, Peribit fuga a veloce. Ieremiae 25, [?: Per--- ] fuga a pastoribus. Perire aliquando idem quod [?: pe--- ] interfici, extremo exitio obrui. Oseae decimo quarto: In gladio pereant parvuli eorum. id est, perdantur, interficiantur. Nahum tertio: Peribis gladio. tametsi [?: ] in Hebro sit, Excindet te gladius. Sic Lucae duodecimo dicitur Zacharias filius Barachiae periisse inter [?: --plum ] et altare: id est, interfectus. Sic 1 Cor. 10, [?: ] Israelitae dicuntur periisse a serpentibus, aut exterminatore: pro, interfecti esse. Sic Christus quoque Matthaei vigesimosexto Inquit: Omnis qui gladium acceperit gladio perihit. id est, perdetur. Et Lucae decimotertio: Non oportere prophetam perire extra Ierusalem. id est, interfici. Psalmo sexagesimooctavo: [?: Pe--ant ] peccatores a facie Domini. et Psalmo 80, Ab [?: in- ] patione tua peribuut. Genesis decimonono: Fuge, [?: ] et tu pereas in scelere civitatis. id est, ne perdaris aut

-- 451 --

877/878 puniaris ob ingentia scelera Sodomitarum. Prover. 21: Testis mendax peribit. id est, divinitus punietur. Sic Dan. 2 iubentur perire sapientes: id est, interfici. Ionae 2, Ne pereamus in anima viri: id est, ne a Deo perdamur ob submersum aut interfectum Ionam. 2. Pet. 2: In corruptione sua peribunt. id est, ob corruptionem suam damnabuntur. Iter impiorum peribit: Psal. 1. id est, ipsimet, vita et actiones aut conatus eorum perdentur. Iusti quoque dicuntur perire de terra nemine eam rem expendente, Isaiae 57: et Mich. 7. id est, tolli, deficere ex hac vita. Sicut Psal. 12 orat: Serva Domine, quoniam defecit pius, et imminuti sunt fideles a filiis hominum. Sic Hieremiae capite septimo: Periit fides et ablata est de terra. Sic etiam pro evanescere aut deficere ponitur, cum dicitur periisse panis aut cibus. Ioel. 1, Alimenta perierunt de domo. Perire etiaḿ cor regis et principum dicitur: id est, animositas ac prudentia, Hierem. 4. Perire lex a sacerdote, Hieremiae 18. et Ezech. 7. id est, sacerdotes non posse verum sensum legis monstrare ac docere. Sic dicitur, Perire sapientiam a sapientibus, Isaiae 29. Item consilium, Hierem. 49. Annon est amplius sapientia in Themam, periit consilium ab intelligentibus, annihilata est sapientia eorum? Peribit rex de Gaza, Zachariae nono: id est, deficiet. Operemini cibum non [?: p-em ] . Iohan. 6. id est, perpetuo durantem, et nutrientem: cuiusmodi sunt spiritualia Domini beneficia. nam hic panis ad breve tempus durat aut nutrit, cito perit ac inutilis fit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.