Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PERVERSUS homo, cor, via, actiones, crebro dicuntur in Sacris literis: licet haec vox in hac significatione etiam apud prophanos scriptores sit usitata. Credo autem esse metaphoram, sumptam a rebus corporeis, ut ab animalibus aut arboribus, aliisque rebus, quae tunc demum vigent, probae ac utiles sunt, cum in sua nativa ac divinitus ordinata forma consistunt. Cum vero sunt perversae, ac veluti subversae vel inversae, pereunt aut noxiae fiunt. Inde igitur per metaphoram dicitur homo perversus, qui astutus, vafer ac malitiosus est, non simplex, rectus, ac sincerus. Proverb. 16: Homo perversus suscitat lites. Et Christus exclamat Matth. 17, et Luc. 9: O generatio infidelis et perversa. Sic et Paulus Phil. 2 dicit, Pios habitare in medio nationis pravae ac perversae. id est, quae non est recti sanique iudicii, et probae ac honestae voluntatis. Sic et Moyses vocat Israelitas nationem pravam ac perversam. David inquit Psal. 18: Cum perverso perversus eris. Perversa via est, tum falsa doctrina ac religio, tum et impura iniustaque vita, et omnes omnino pravae actiones. Proverb. 2 et 21. Perversaloqui, est iniusta aut impia loqui. Proverb. 10: Os impiorum perversa loquitur. Eadem locutio est quoque Proverb. 2. Prover. 28 est locus notabilis. inquit enim: Melior est pauper, qui ambulat in perfectione sua, aut integritate, quam perversus viis, et ipse dives. id est, pauper sincerus, quam dives malitiosus. Pervertere iudicium, crebro reperitur non tantum de iniqua causarum forensium diiudicatione, et malitiosis compendiis, aut potius fraudibus litigatorum, sed etiam de religionis corruptelis: Deut. 24, 27. 1. Sam. 8 Habacuc dicit, Propere egreditur iudicium perversum. Thren. 3, Pervertere hominem in iudicio. Perverti dicuntur ab impiis etiam dogmata religionis. Iob 13, Cultores perversorum dogmatum. Et Hierem. 23, Pervertistis verba Dei viventis. Idem videtur esse, quod Salomon inquit Proverb. 17: Ut pervertat semitas iudicii. Dicitur et cor perversum, eodem sensu aut significatione, qua homo perversus. Proverb. 17, Perversum cor non consequetur bonum, et homo perversae linguae incidet in malum. Eadem plane est aliquando vis vocis Subversus. Tit. 3, Haereticum hominem post unam ac alteram admonitionem devita, sciens quod talis sit subversus aut eversus, et peccet, suo proprio iudicio damnatus. Videri tamen posset hoc adhuc aliquid deterius. Cum perverso idem est aliquando Obliquus aut incuruus, nempe qui non est rectus et simplex et sincerus, sicut Ecclesiast. ait: Obliquum cor non dirigetur. Et Hierem. cap. 17 affirmat, cor hominis esse perversum aut obliquum et afflictum, seu triste ac desperabundum. id est, nihil rectum, sanum ac sincerum habens. Verum de hoc Hebraismo aliquid forte etiam in voce SUBVERSUS dicetur. Posses et aliam huic vicinam rationem metaphorae repetire: nempe cum vox Graeca διαστρέϕω , qua in talibus locis novum Testamentum utitur, significet etiam distorquere ac obliquare recta: fieri potest ut sicut ligna, hastilia, trabes, mali, antennae et similia, si recta sint, prosint: sin obliqua, inutilia fiant: ita et in omnibus linguis, quae probantur, recta esse dicuntur: et contra, incurvitas et obliquitas vituperium significat. Huc pertinet etiam locutio ac res ipsa, quod Diabolus dicitur [?: ] Tortuosus semper. Et fabula veterum de pugna cancri et serpentis: qui cum cancrum multiplicibus gyris et ambagibus capere, implicare et illaqueare conatus fuisset, tandem forcipe cancri circa guttur correptus et suffocatus, in rectum extensus est, acclamante cancro, Ta lem eum debuisse esse ac incedere, dum viveret.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.