Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PALMA, arbor est, ferens dactylos, suaves et salutares fructus. Eius naturam eam esse tradunt scriptores, ut quanto magis pondere deorsum trahatur, tanto erectior crescat: eoque symbolum esse solet infractae aut invictae virtutis, et etiam victoris, unde tot phrases Latinae ab hac voce ductae. Hoc etiam illo Virgiliano versu declaratur: Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Solet et victorum et martyrum picturis ac statuis addi, De ea et Psal. 92 canit, Iustus ut palma florebit. Et Apocal. 7, Et palmae in manibus eorum. Aliqui ob perpetuam viredinem hoc dictum esse putant. Forte etiam ob similem bonorum fructuum fertilitatem palmis comparantur. De natura autem palmae vide Gell. lib. 3 Noct. Attic. et Problemata Aristot. ac Plinium, et Dioscoridem. Palmam intervertere, convertit Erasmus Col. 3. De quo loco dixi in voce Bravium.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.